Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed quare istos homines oues facit et istos non facit, apud quem non est acceptio personarum ? ipsa est quaestio, quam beatus apostolus curiosius quam capacius proponentibus ait: o homo t u quis es qui respondeas deo? num quid dicit figmentum ei qui se finxit: quare sic me fecisti? ipsa est quaestio, quae ad illam pertinet altitudinem, quam perspicere uolens idem apostolus quodam modo expauit et exclamauit: [*]( 3 Ezech. 36, 32 4 Ezech. 36, 36 10 Ezech. 36, 38 12 Ps. 94, 6. 7 22 cf. Rom. 2,11 24 Rom. 9, 20 ) [*](1 pr. ego] ergo CEF none V te om. OB 2 0] te T7, om.O humana superbiaOV dicitO 3 nūne B ego om.0, bis D 8 hrlmO ihrlmZ) ille desolate V 10 ego] add. su 0 11 post inplet eras. et dicit 0 sic B 12 psalmus TT respondit V 13 ei om.OV 14 dm EF est dns ds nosterO 16 fecitO 19ostendisD 20 ouis fucris] liberatum fuerit EF fueritOBCV 21 oboedientiae V obedienti*ampietateO uoluntate V 22 oues hom. facit EF 24 coriosinsOmJ 25 quis] quiOBC, om. V qui] ut Dbd 26 eiusC mc fecisti sic D 27 hiltitudinem B )

539
o altitudu diuitiarum sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! quis enim cognouit sensum domini ? aut quis consiliarius eius fuit ? aut quis prior dedit illi et retribuetur ei? quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum. non itaque istam scrutari audeant inscrutabilem quaestionem, qui meritum ante gratiam et ideo iam contra gratiam defendentes priores uolunt dare deo, ut retribuatur eis — priores utique dare quodlibet ex libero arbitrio, ut sit gratia retribuenda pro praemio —, et sapienter intellegant uel fideliter credant etiam quod se putant priores dedisse, ab illo, ex quo sunt omnia, per quem sunt omnia, in quo sunt omnia, percepisse. cur autem iste accipiat, ille non accipiat, cum ambo non mereantur accipere et quisquis eorum acceperit, indebite accipiat, uires suas metiantur. et fortiora se non scrutentur. sufficiat eis scire quod non sit iniquitas apud deum. cum enim nulla merita inuenisset apostolus, quibus Iacob geminum apud deum praecederet fratrem: quid ergo dicemus? inquit, num quid est apud deum iniquitas ? absit. M o ysi enim dicit : miserebor cui misertusero et misericordiam praestabo cui misericors fuero. igitur non uolentis neque currentis, sed miserentis est dei. grata sit ergo nobis eius gratuita miseratio, etiamsi haec profunda insoluta sit quaestio. quae tamen hactenus soluitur, quatenus eam soluit idem apostolus dicens: sia utem uolens deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam adtulit in multa patientia uasairae, [*]( 1 Rom. 11, 33—36 13 cf. Rom. 11, 3G 16 cf. Eccli. 3, 22 19 Rom. 9,14—16 26 Rom. 9, 22. 23 ) [*]( 2 sunt om.Oml 3 inuestigabilesO (bexu) inuestibilcs D 4aut—fuit bis D 5illi]**0 8 inscrutauilem Oml questione C 9 iam] add. non V priore V 10 dare] qui daret V 11 et sapientes C sed sapientesEF 13 pr. omnia-sunt in mg. Om3 in-omnia s. I. Om3 14 ille-accipiat bis D accipia*t 0 15 acciperit 0 acceperat b indebiti Om3 16 metiuntur Oml me*tiantur B 19 dicimus V 20 nunquid 0 iniquitas est apud deum BCV cst s.l.Oml moysesOBCEFV 21 dixit B 22 p̅tabo Om1 24misericordiaOml 25actenus0 eatenus EFd 26 quatinus B deus uolens EFbd 27 demonstraret C 28 suam om.Oml )
540
quae perfecta sunt in perditionem, et ut notas faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae o r d i a e, quac praeparauit in gloriam. ira quippe non redditur nisi debita, ne sit iniquitas apud deum; misericordia uero etiam cum praebetur indebita, non est iniquitas apud deum. et hinc intellegunt uasa misericordiae, quam gratuita illis misericordia praebeatur, quod irae uasis, cum quibus eis est perditionis causa et massa communis, ira debita et iusta rependitur. et iam haec satis sint aduersus eos, qui per arbitrii libertatem destruere uolunt gratiae largitatem.

Quod uero laude sanctorum nolunt nos affectu illius publicani esurire et sitire iustitiam, sed uanitate illius pharisaei tamquam saturatos plenosque ructare, quid eis prodest quod aduersus Manicheos, qui baptisma destruunt, isti dicunt \'baptismo perfecte homines innouari\' atque ad hoc apostoli adhibent testimonium, qui per lauacrum aquae ecclesiam Ae gentibus sanctam fieri inmaculatamque testatur, cum superbo sensu atque peruerso contra orationes ipsius ecclesiae suas exerant disputationes? hoc enim propterea dicunt, ut credatur ecclesia post sanctum baptismum, in quo fit omnium remissio peccatorum, ulterius non habere peccatum, cum aduersus cos illa a solis ortu usque ad occasum omnibus suis membris clamet ad deum: dimitte nobis debita nostra. quid quod etiam de se ipsis in hac causa si interrogentur, quid respondeant non inueniunt ? si enim dixerint se non habere peccatum, respondet eis Iohannes, quod se ipsos decipiant et ueritas in eis non sit; si autem confitentur peccata sua, cum se uelint [*]( 5 cf. Rom. 0, 14 6 cf. Rom. 9, 22. 23 12 cf. Luc. 18,10—14 14 lulianus 16 cf. Eph. 5,26 22 Matth. 6,12 25 cf. I Ioh. 1,8 26 cf. I Cor. 6,15 ) [*]( 1 peditionem Oml 2 ficere Oml 5 misericordia-deum in mg. mlV uero om.B G quam] eum Vb 7 ira Oml est eis DEFbd 8 cumunis r commu***nis0 9 et iam haec] haec iam Dbd 10 largitore Db 11 laudes O inlaudeEF affectuO (a 8.1. m2) 12 puplicani 0 scitireF uanitatem CEF pharisei V farisei B 13 aduersus 0 (s fin. s. ras. m2) 17 contra orationes] contra tines 0 (r et all. t s.l.m2, in mg..... ntratincs initio deBecto) 18 sua rexerant V exerant 0 (ex s. I. m2) erexerant B execrant C exserant DEFbd 21 as. I.0m2 ortn*0 menbris B 22 dnmEF quid quod] qui quidem EF 23 intergenturOml 24 non habere seO respondeatZ) 25 ei B iohannis F decipiunt OB 26 sit] est D sia B confiteantur D )

541
esse Christi corporis membra, quomodo erit illud corpus, id est ecclesia, in isto adhuc tempore perfecte, sicut isti sapiunt, sine macula et ruga, cuius membra non mendaciter confitentur se habere peccata? quapropter et in baptismate dimittuntur cuncta peccata et per ipsum lauacrum aquae in uerbo exhibetur Christo ecclesia sine macula et ruga, quia, nisi esset baptizata, infructuose diceret: dimitte nobis debita nostra, donec perducatur ad gloriam, ubi ei perfectius nulla insit macula et ruga.

\'Et spiritum sanctum\' fatendum est \'etiam antiquis temporibus\' non solum \'mentes bonas adiuuisse\', quod et isti nolunt, uerum etiam bonas eas fecisse, quod nolunt. \'omnes quoque prophetas et apostolos uel sanctos et euangelicos et antiquos, quibus deus testimonium perhibet, non in conparatione sceleratorum, sed regula uirtutum iustos fuisse non dubium est. quod aduersum est Manicheis, qui patriarchas prophetasque blasphemant ; sed quod aduersum est et Pelagianis interrogati omnes de se ipsis, cum in hoc corpore degerent, una uoce concordissima responderent: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritas in nobis non est. \'in futuro autem tempore\' negandum non est \'mercedem esse tam bonorum operum quam malorum et nemini praecipi, quae hic contempserit, illic mandata perficere\', sed plenae iustitiae saturitatem, ubi peccatum esse non possit, quae hic a sanctis esuritur et sititur, hic sperari in praecepto, ibi percipi in praemio, elemosynis et orationibus impetrantibus, ut quod hic minus inpletum fuerit mandatorum fiat inpunitum per indulgentiam peccatorum. [*]( 2. 6 cf. Epli. 5, 27 7 Matth. 6, 12 9. 11 Iulianus 17 I Ioh. 1, 8 19 Inliauus ) [*](1 post esse eras. cQO xpiO (i s. ras. m2) 2 eccles I ia 0 (ia add. m2) perfecta Db sicut isti] sic utistis V 3 confitentur om.V confitentur se habere Om2 (r-ha ni ras., bere s.l.) 4 se dicunt habere V quaproptcr-peccata in mg. O oexibeturF G esse V 7 penlucantur C perducatV 8 ei] et V 9 sanctum spiritura OBCV 10 adiuuasse CVb noluntC 12 antiquos uiros D deus om.O 15 quod om.O aduersus Y 16 pelagianisO (nis add. m2) 17 degeruntO 20 non om. V esset aniborum Oml 21 hicO (c m2 ex s, in mg. I his) 22 plane BCDVb pleneEF iustitine] istam Db 23 spirariOml 24 recipi CEF elemosillisOBCDV 25 faciat B )

542

Quae cum ita sint, desinant Pelagiani quinque istarum rerum insidiosissimis laudibus, id est \'laude creaturae, laude nuptiarum, laude legis, laude liberi arbitrii, laude sanctorum\', quasi a Manicheorum tendiculis fingere se homines uelle eruere, ut possint eos suis retibus implicare, id est ut negent originale peccatum et paruulis inuideant Christi medici auxilium et ut dicant gratiam dei secundum merita nostra dari ac sic gratia iam non sit gratia et ut dicant sanctos in hac uita non habuisse peccatum ac sic euacuetur oratio quam sanctis tradidit qui non habebat peccatum et per quem sanctis orantibus dimittitur omne peccatum. ad haec tria mala homines incautos et ineruditos quinque illorum bonorum fraudulenta laude seducunt. de quibus omnibus satis me existimo respondisse eorum crudelissimae et impiissimae et superbissimae uanitati.

Sed quoniam dicunt \'inimicos suos dicta nostra in ueritatis odium suscepisse et toto penitus occidente non minus stultum quam impium dogma esse susceptum et simplicibus episcopis sine congregatione synodi in locis suis sedentibus ad hoc confirmandum subscriptionem queruntur extortam\', cum potius eorum profanas uocum nouitates ecclesia Christi et occidentalis et orientalis horruerit, ad curam nostram existimo pertinere non solum scripturas sanctas canonicas aduersus eos testes adhibere, quod iam satis fecimus, uerum etiam de sanctorum litteris, qui eas ante nos fama celeberrima et ingenti gloria tractauerunt, aliqua documenta proferre, non quo canonicis libris a nobis ullius disputatoris aequetur auctoritas, tamquam omnino non sit quod melius seu uerius ab aliquo catholico quam ab alio itidem catholico sentiatur, sed ut admoneantur qui putant istos aliquid dicere, quemadmodum de his rebus ante [*]( 7 cf. Rom. 11, 6 14 Iulianus 18 cf. I Tim, 6, 20 ) [*]( 2 inuidiosissimis b creature B (u ex 0) 4 a om.CDY 5 orriginale U 6 et om.V 7 ac ex hancO et sic gratia non iam est gratiaF ShancT* non om.O ac-oratio] nec sit necessaria oratio B euacuaturF 9 habentO qua D 10 orationibus OB 11 inlieruditos C frauilulenta T* (u alt. s. eras. e) 15 per totum pen. occidentem B 16 episcoporum B sine mn.B 17 sintodiiO sinodi BC 18 subscriptione V susscriptionem C exortam 0 extortaD (torta in ras.) 21 facimusOml 23 attractauerimtO aliquando cumentaV 25 aut tamquamF quidOB aliquo] alioOBC 26 ut omT ammoneatur 0 )

543
noua istorum uaniloquia catholici antistites eloquia diuina secuti sint, et sciant a nobis rectam et antiquitus fundatam catholicam fidem aduersus recentem Pelagianorum hereticorum praesumptionem perniciemque defendi.

Beatissimum, corona etiam martyrii gloriosissimum Cyprianum nec africanis atque occidentalibus tantum, uerum et orientalibus ecclesiis fama praedicante et scripta eius longe lateque diffundente notissimum etiam ipse heresiarcha istorum Pelagius cum debito certe honore commemorat, ubi Testimoniorum librum scribens eum sc asserit imitari \'hoc se\' dicens \'facere ad Romanum, quod ille fecerit ad Quirinum\'. uideamus ergo quid de originali peccato, quod per unum hominem intrauit in mundum, senserit Cyprianus. in epistula De opere et elemosynis ita loquitur: cum dominus adueniens sanasset illa quae Adam portauerat uulnera et uenena serpentis antiqua curasset, legem dedit sano et praecepit, ne ultra iam peccaret, ne quid peccanti grauius eueniret. coartati eramus et in angustum innocentiae praescriptione conclusi. nec haberet quid fragilitatis humanae infirmitas atque inbecillitas faceret, nisi iterum pietas diuina subueniens iustitiae et misericordiae operibus ostensis uiam quandam tuendae salutis aperiret, ut s o r d e s p o s t m o d u m quascumque contrahimus elemosynis abluamus. hoc testimonio duas istorum [*]( 10 ex Pelagii Testimoniorum libro 12 cf. Rom. 5,12 13 cum dominusabluamus] cf. Cypriani De opere et elemosynis 1 (CSEL III p. I 373, 13-374, 2) 16 cf. Ioh. 5,14 25 cf. Luc. 11, 41 ) [*]( 1 noua ex uana B antestitesOF 2 sunt OB a∗V a nobis] ab his 0 ct om.F 3 recentesC recedentein EFd hereticorum om.EF 4 pernitiemquiOm1 5 martirii V ciprianumOB G affricanis D tantis V tantum ex statuinO 7 p̅dicant Om1 diffur.dentem 0 8 heresiarchcs Dbd haeresiureha EF 9 onore V lib+rumO 10 eum ergoO pr. se om. CTr ducensO 11 fecitO fecerat BEFd quirnumOmi 12 ciprianus B 13 elymosinisO de elemosinis B helemo- sinis CD loquorC 14 sanas sed V sanussetOm1 17 peccatiOV 18 in mn.0 praesumptione EF 19 fragilitatis] flagitatisT\' 24 posmodtim D 25 elemosinisOBCT helemosinis D abluamur V )

544
falsitates testis iste redarguit: unam, qua dicunt nihil uitiorum ex Adam trahere genus humanum, quod sit curandum sanandumque per Christum, alteram, qua dicunt nullum post baptismum sanctos habere peccatum. rursus in eadem epistula: ponat, inquit, unusquis que ante oculos suos diabolum cum suis seruis, id est cum populo perditionis ae mortis, in medium prosilire plebem Christi praesente ac iudicante ipso conparationis examine prouocare dicentem: ego pro istis quos mecum uides nec alapas accepi nec flagella sustinui nec crucem pertuli nec sanguinem fudi nec familiam meam pretio passionis et cruoris redemi, sed nec regnum illi caeleste promitto nec ad paradisum restituta inmortalitate denuo reuoco. respondeant Pelagiani, quando fuerimus in inmortalitate paradisi et quomodo inde fuerimus expulsi, ut eo Christi gratia reuocemur. et cum inuenire nequiuerint quid hic pro sua peruersitate respondeant, adtendant quemadmodum intellexerit Cyprianus quod ait apostolus: in quo omnes peccauerunt et Pelagiani heretici noui de Manicheis ueteribus hereticis nulli catholico audeant inrogare calumniam, ne tam sceleratam etiam martyri antiquo Cypriano facere conuincantur iniuriam.

Hoc enim et in epistula, cuius De mortalitate titulus inscribitur, ita dicit: regnumdei, fratresdilectissimi, esse coepit i n proximo, praemium uitae et gaudium salutis aeternae et perpetua laetitia et [*]( 4-15 ponnt-renoco] cf. Cypriani De opere et eleniosynis 22 (CSEL III p. I 390, 3—11) 19 Rom. 5,12 25 regnum—ueniunt] cf. CyprianiDemortalitate 2 (ibid. 298, 7-9) ) [*](1 testis iste om.B redarguit] obpugnauitB una C 3 qui0 sanctos om.O 4 rursum OEFd pona*t l\' 5 scruis suis B 7 prosilerOnJ pleue Oml plebe B 8 ac] et Cypr. captionis cxsemine 0 (s alt. s. I. m2) 9 ergo B proproistis B 10 accipiOnJ 11 flagellas C 13 crucioris C illi regnum B illis OCD 14 paradiso V 15 respondeat C 16 in om.C paradyO 17 ex eo Vb prouocemurC 19 intellexit 0 ciprianus B 20 manichaeisO 21 interrogare OmlDml 22 tamO cipriano OB 24 et om.B titulus s.l.Om2 25 dei omO kmi B 26 piaciu D (m s. c) )

545
possessio paradisi nuper amissa mundo transeunte iam ueniunt. hoc rursus in eadem: amplectamur, inquit, diem qui adsignat singulos domicilio suo, qui nos istinc ereptos et laqueis saecularibus exsolutos paradiso restituat et regno. item in epistula De patientia: dei sententia cogitetur, inquit, quam in origine statim mundi et generis humani Adam praecepti inmemor et datae legis transgressor accepit. tunc sciemus quam patientes esse in isto saeculo debeamus, qui sic nascimur, ut pressuris istic et conflictationibus laborem u s. \'quia audisti\', inquit, \'uocem mulieris tuae et manducasti ex illa arbore, de qua sola praeceperam tibi ne manducares, maledicta terra erit in omnibus operibus tuis. in tristitia et gemitu edes ex ea omnibus diebus uitae tuae; spinas et tribulos eiciet tibi et edes pabulum agri. in sudore uultus tui edes panem tuum, donec reuertaris in terram de qua sumptus e s. quoniam terra es et in terram ibis\'. huius sententiae uinculo conligati omncs et constricti sumus, donec morte expuncta de isto saeculo recedamus. itemque in eadem: nam cum in illa, inquit, prima transgressione praecepti firmitas corporis cum inmortalitate discesserit cum morte infirmitas uenerit nec possit firmitas recipi, nisi cum recepta et inmortalitas fuerit, oportet in hac [*]( 2 amplectamur-regnoj cf. De mort. 26 (p. I 313, 13) 6 dei sententiarecedamus] cf. Cypr. De bono patientiac 11 (p. I 404, 25) 12 Gcn. 3, 17—19 23 nam cum-sustineri] cf Cypr. De bono pat. 17 (p. I 409, 16) ) [*]( 1 a*missa0 2 rursum OB ampletamur B 4 post istinc eras. erep B erectos D 5 exolutos D rcstituit Cypr. 7 mundi statim Db 9scimusV qucOml 10 in isto saec. om.D isto] illo V (in ras.), b 11 pracsuri si istic V istis Db 12 audisti*0 13 de] cx Db pciperamOwf praeceram Tr 14 manducares m3 s. exp. comedercsO 17 et fin. om.O pubulum Om1 19 suptus OmlB 23 in alt. om.O 28 huic fragilitati atque infirmitati D ) [*]( LX. August. VIII pars I. Yrba et Zycba. ) [*]( 35 )
546
fragilitate atque infirmitate corporis luctari semper et congredi. quae luctatio et congressio non nisi patientiae potest uiribus sustineri.