Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quid eis igitur prodest, quod dicunt \'omne peccatum non de natura, sed de uoluntate descendere\' et Manicheis malam naturam dicentibus causam esse peccati huius sententiae ueritate resistere, quando nolentes admittere originale peccatum, cum et ipsum sine dubio de primi hominis uoluntate descendat, faciunt reos paruulos de corpore exire? quid eis prodest \'baptismum omnibus aetatibus necessarium confiteri\', quod Manichei dicunt omni aetati superfluum, cum isti dicant esse in paruulis falsum, quantum ad remissionem adtinet peccatorum? quid eis prodest quod \'carnem Christi\', quam Manichei nullam uel simulatam fuisse contendunt, aduersus eos isti non solum \'ueram, sed et ipsam et animam nulla peccati macula respersam fuisse\' defendunt, cum sic eius infantiae ceteri ah eis coaequentur infantes non inpari puritate, ut et illa non uideatur seruare istorum comparatione propriam sanctitatem et isti ex illa nullam consequantur salutem?

In eo sane quod dicunt \'per Adam mortem ad nos transisse, non crimina\' non habent aduersarios Manicheos, quia nec ipsi [*]( 1 1 Cor. G, 19 5 cf. Ps. 50, 7 8 Iob 14, 4. 5 12 Iuliaiius 17. 20. 27 Iulianus ) [*](2 in uobis est OC in uobis otn.B 3 et—sancti in mg.O crea I dite I) (dite in ras.) et corporum crediteJSF ct om.Dbd 5 in ininiquitatibns0 eum posl utero praeb.D GabluitC quid eum] quidein C 7 omniO (ni s.l.m2) omni*D nox∗a V 9 uita] add. sit D 10 peccatoremOml nec paruum nec magnum EF 12 igitur eis B 13 in maniehaeisO maluC 14 sisterc V 15 amittcre B 18 in omni actate CDEFbd aetatiO (i ex e ml) 19 dicunt V 20 peccatorum attinetO atinet B (a ex u) 21 aduersus-defelldunt in mg. 0 22 et alt. om. BDEFbd 23 eius sic Db siO 23 reseruare CEF compa- rationg C ista 0 )

526
astruunt originale peccatum ex homine primo prius puro et recto corpore ac spiritu et postea per arbitrium liberum deprauato deinceps in omnes cum morte transisse et transire peccatum, sed carnem dicunt ab initio malum corpus de malo corpore et a malo spiritu et cum malo spiritu creatam, animam uero bonam, partem scilicet dei, pro meritis inquinationis suae per cibos et potum, in quibus. antea conligata est, uenire in hominem atque ita per concubitum etiam carnis uinculo conligari. ac per hoc Manichei consentiunt Pelagianis non crimen primi hominis transisse in genus humanum neque per carnem, quam numquam fuisse dicunt bonam, neque per animam, quam perhibent cum meritis inquinamentorum suorum, quibus polluta est ante carnem, uenire in hominis carnem. sed Pelagiani quomodo dicunt \'solam mortem ad nos transisse per Adam?\' si enim propterea morimur, quia ille mortuus est — ille autem mortuus est, quia peccauit -, poenam dicunt transire sine culpa et innocentes paruulos iniusto supplicio puniri trahendo mortem sine meritis mortis. quod de uno solo mediatore dei et hominum homine Christo lesu catholica fides nouit, qui pro nobis mortem, hoc est peccati poenam, sine peccato subire dignatus est. sicut enim solus ideo factus est hominis filius, ut nos per illum dei filii fieremus, ita solus pro nobis suscepit sine malis meritis poenam, ut nos per illum sine bonis meritis consequeremur gratiam, quia, sieut nobis non debebatur aliquid boni ita nec illi aliquid mali. commendans ergo dilectionem suam in eos quibus erat daturus indebitam uitam pati pro eis uoluit indebitam mortem. hanc singularem mediatoris praerogatiuam Pelagiani euacuare [*]( 13 Pelagiani 17 cf. 1 Tim. 2, 5 de uno solo-inuebitlm mortem] cf. Prosperi Aquitani sent. 316(LI 475 M). ) [*]( 1 recto et puro F puero (sic) V 2a Oml deprauato ex depbatoO 3 omneO transisse cmn morte D et trans. pecc. om.D 4 malam (a fin. ex u) B malam (om. corpus) Dbd daeO a s.l.B malo om.EF 6 cibos] liberos V 7 atque ita] add. et B per hominis concubitum B 8 etiam. om.BEFd colligati E hoc] add. carnis D 9 hominis B (ho ex nu) nequefuisse in mg.Om3 11 suorum om.Om1 14pr. illę B 15 sine culpa] in culpaO 16 suplicioO iudicio Db 17 mortis om.1\' quod-solus lin. 19 in mg.0m2 de uno] denuo C 18 quod Prosper mortem om.F id est Prosper pcccatiO (i s. ras. m2) 19 enim] add. potenter B 20 fieremur V pro nobis om.V Prosper 21 sicut Prosper bonis] ullisOfi, om. Prosper 22 gratiam snsciperemus BF consequeremur om. OCEVProsper 23 crgo] autem V 25 Pelagiani»0 )
527
conantur, ut hoc iam non sit in domino singulare, si Adam ita propter culpam mortem passus est debitam, ut paruuli ex illo nullam trahentes culpam mortem patiantur indebitam. quamuis enim bonis conferatur per mortem plurimum boni, unde nonnulli congruenter etiam de bono mortis disputauerunt, tamen et hinc quae praedicanda est nisi misericordia dei, quod in bonos usus conuertitur poena peccati?

Sed haec ideo dicunt isti, dum uolunt ex uerbis apostoli in suum sensum homines detorquere. ubi enim ait apostolus: per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, ibi uohmt intellegi non peccatum pertransisse, sed mortem. quid est ergo quod sequitur: in quo omnes peccauerunt? aut enim in illo uno homine peccasse omnes dicit apostolus, de quo dixerat: per unum hominem peceatum in trauit in mundum, aut in illo peccato aut certe in morte. non enim mouere debet, quia non dixit \'in qua\', sed i n quo omnes peccauerunt; mors quippe in graeca lingua generis masculini est. quodlibet ergo eligant. aut enim \'in illo homine peccauerunt omnes\' ideo dictum est, quoniam quando ille peccauit, in illo erant onmes; aut in illo peccato peccauerunt omnes, quia generaliter omnium factum est, quod nascentes tracturi erant omnes; aut restat, ut dicant, quod in illa morte peccaucrumt omnes. sed hoc quemadmodum possit intellegi non plane uideo. in peccato enim moriuntur homim\'s, non in morte peccant; nam peccato praecedente mors sequitur, non morte praecedente peccatum. aculeus quippe mortis est peccatu m, id est aculeus, [*]( 9. 13 Rom. 5, 12 27 I Cor. 15, 56 ) [*](1 non tam O non iam B ita om.EF 3 trehentesO 4 per morteni conferatur V 5 pdicandie 0 (a s. j) 6 bono CEF 8 hoc DM uolunt] dicuntD 9 detorqueri D 10 introiuitO 11 in s.l.Om2 homines om.V homines] add. mors OB 12 pertransit b intellegi om. V peccatum transisse ius. F 13 quid 0 (d s. 2. t«2) 14 dicit omnes EFbd 15 hominum Om1 16 Imundum C certe] cerneO 17 mouere—non oni.B 20 et ideo Dbd ideo—omnes om.EF ille om.D 21 alt. in om.O peccatiOmi 22 tracturi erant] traxerantV 23 dicatO peccauerB peccaucn C 24 possit intellegi ins. F 25 homines] omnesDM nam peccati B 26 pcidente utroqiie loco Oml )

528
cuius punctione fit mors, non aculeus, quo pungit mors, sicut uenenum, si bibitur, appellatur poculum mortis, quod eo poculo facta sit mors, non quod morte sit poculum factum aut a morte sit datum. quodsi propterea non potest illis uerbis apostoli peccatum intellegi, in quo omnes peccauerunt, quia in graeco, unde translata est epistula, peccatum feminino genere positum est, restat, ut in illo primo homine peccasse omnes intellegantur, quia in illo fuerunt omnes quando ille peccauit, unde peccatum nascendo trahitur, quod nisi renascendo non soluitur. nam sic et sanctus Hilarius intellexit quod scriptum est: i n. quo omnes peccauerunt; ait enim: in quo, id est Adam omnes peccauerunt. deinde addidit: manifestum in Adam omnes peccasse quasi in massa; ipse enim per peccatum corruptus, omnes quos genuit nati sunt sub peccato. haec scribens Hilarius sine ambiguitate commonuit, quomodo intellegendum esset \'in quo omnes peccauerunt".