Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Laudem creaturae, quod ad genus humanum adtinet, unde nunc quaestio est, his sententiis exsequuntur, \'quod nascentium conditor deus sit filiique hominum opus sint dei et peccatum omne non de natura, sed de uoluntate descendat\'. huic laudi creaturae adplicant, \'quod omnibus aetatibus dicunt esse baptismum necessarium, ut scilicet illa creatura in dei filios adoptetur, non quod aliquid\' ex parentibus trahat, quod sit lauacro regenerationis expiandum\'. [*]( 7. 19. 22 Iulianus ) [*]( 3re*petuntO sed] sub EF 4 pposnerunt C obicientes nobis B quod EF 5 a om.Oml 6 dixerunt F 7 se dicere in spat. uacuo add. Om3 8 trasisse Oml criniinaO (a s. ras. m2) 9 deinde r quae modo EF quemadmodumO lOtendereOml 11 dogmata m2 ex donataO 12 delitescant BDmZEF post scilicet cras. et 0 lauda (e s. a) Om2 bis, item lin, 13 13 commodis V esse ex sese 0, om. V 14 generatis D gradatimF loatO (t ex d, in mg. 1 ad) quid s.l.0m2 16 dilucidior ex dulcior D probabilior D,b (in mg. a} breuior) distinc J tinctfone C 18 ante creaturae uid. eras. in 0 creaturaeO (ae in ras. m2) 19 nunc om.D hi*s 0 exsecuntur CD 21 discendat CV 24 lau. regen. sit D )

521
huic laudi adiungunt et \'quod dominum Chri?tum nulla dicunt macula peccati fuisse respersum, quantum adtinet ad eius infantiam, quia eius carnem ab omni peccati contagione purissimam non excellentia propria et gratia singulari, sed eommunione naturae\' quae omnibus inest infantibus adseuerant. eo pertinet etiam, quod \'de animae origine\' inserunt quaestionem \'sic animae Christi coaequare molientes omnes animas paruulorum, quas uolunt esse similiter nulla peccati macula aspersas\'. propter hoc etiam dicunt \'ex Adam nihil mali transisse per ceteros nisi mortem\'. quae non semper est malum, inquiunt, cum et martyribus sit causa praemiorum et uel bonam uel malam mortem dici faciat non resolutio corporum, quae excitabuntur in omni genere hominum, sed meritorum diuersitas, quae de humana libertate contingit. haec scribunt in hac epistula de laude creaturae.

Nuptias uero secundum scripturas laudant, \'quia dominus in euangelio loquitur: qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos. et dixit: crescite et multiplicamini et replete terra m\', quamuis. hoc non in eo loco euangelii, sed tamen in lege sit scriptum. addunt etiam: quod ergo deus coniunxit, homo non separet\', quae uerba euangelica agnoscimus.

In laude legis dicunt \'ueterem legem secundum apostolum iustam et sanctam et bonam custodientibus mandata sua ac per fidem iuste uiuentibus? sicut prophetis et patriarchis omnibusque sanctis uitam potuisse conferre perpetuam\'.

In laude liberi arbitrii dicunt \'liberum arbitrium non perisse, cum loquatur dominus per prophetam: si uolueritis et [*]( 1. G. 8. 13 Iuliaiius 15. 22. 26. sqq. Iulianus 16 Matth. 19, 4 17 Gen. 1, 28 20 Matth. 19, 6 22 cf. Rom. 7, 12 27 Esai. 1,19. 20 ) [*](1 et om.B x̅p̅m̅ d̅n̅m̅ DFbd dn̅m̅ n̅r̅m̅ hiesu̅ x̅p̅m̅ E 3 oiunis V peccati om.B 4 singulari*/} cõmunicatione C cõnicatione EF 6 sic] etsi0 et sicEF coacquariV 7 aniinas omnesB animas omnium (mn. omnes)0 8 adain ei cadem B 10 et] in O causa*0 et ut bonam uel inalam EF 11 bonanaF mortem om. EFd dicitO qua B 12 excitabanturO 13 scribuntur FJx ac B 16 ab initiu̅ V17 et pr. om.O 18 non s.l.Om3 D 19 in eo om.OmT ineodemD 22 in laudem V apos 0 (sic per otnnes casus) 23 ac per hocperfidemOB 27 si—edetis om.D )

522
audieritis me, quae bona sunt terrae edetis; si nolueritis et non audieritis me, gladius uos comedet, ac per hoc et gratiam uniuscuiusque bonum propositum adiuuare, non tamen reluctanti studium uirtutis inmittere, quia personarum acceptio non est apud deum\'.

Laude sanctorum sese contegunt dicentes \'baptisma perfecte homines innouare, si quidem apostolus testis sit, qui per lauacrum aquae ecclesiam de gentibus sanctam fieri inmaculatamque testatur; sanctum quoque spiritum mentes bonas in antiquis adiuuisse temporibus dicente propheta ad deum: spiritus tuus bonus deducet me in uiam rectam; omnes quoque prophetas et apostolos uel sanctos tam noui quam ueteris testamenti, quibus deus testimonium perhibet, non in comparatione sceleratorum, sed regula uirtutum iustos fuisse; in futuro autem tempore mercedem esse tam bonorum operum quam malorum; ceterum neminem posse quae hic contempserit illic mandata perficere, quia dixerit apostolus: oportet nos manifestari ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque propria corporis, secundum quod gessit, sine bonum siue malum\'.

In his omnibus quicquid dicunt de laude creaturae atque nuptiarum ad hoc referre conantur, ut non sit originale peccatum, quicquid de laude legis et liberi arbitrii, ad hoc, ut gratia non adiuuet nisi meritum ac sic gratia iam non sit gratia quicquid de laude sanctorum, ad hoc, ut uita mortalis in sanctis uideatur non habere peccatum nec sit eis necessarium pro dimittendis debitis suis precari deum.

Ista nefaria dogmata et damnabilia in hac tripertita diuisione quisquis mente catholica exhorret, illius quinquepertitae [*](3 cf. pag. 469, 18 5 cf. Kom. 2,11 6-20 Iulianus 7 cf. Eph. 5, 26. 27 10 Ps. 142,10 17 II Cor. 5,10 24 cf. Rom. 11, 6 ) [*]( 1 editis F 2 me om. Obd 3 commedet F hac F gratia r 4 reluctandi DEFbd 5 quia n e pers. acc.0 (n e s.l.tnl) dnmOB 6 perfectteO 9 adiuuasse B.l.D, CEF 10 dum B 11 deducit r uitam C ante rectam exp. bonam B et apostolos prophetas DEF 13 dns D cõparationemO 15 operumom.V 16 contempsi Oml 17 a̅p̅ο̅s̅ O 22 qtiidquidO 23 libri 0 gratiam B 24 iam om.B iam-gratia B.l.Om2 25 non uideatur habere B 26 eiC 28 nefanda EF et damnabilia dogmataFJ ha.cO tripartita EFbd 29 exorret O quinque peritaeF )

523
latebras insidiasque deuitet atque ita inter utrumque sit cautus, ut sic declinet Manicheum, nc se inclinet in Pelagium rursusque se ita seinngat a Pelagianis, ne coniungat Manicheis, aut si in alterutris iam tenetur, ne sic se a quibuslibet alteris eruat, ut in alteros inruat. uidentur quippe inter se esse contrarii, quoniam quinque illa Manichei uituperando se manifestant, Pelagiani laudando se occultant. quapropter utrosque damnat atque deuitat quisquis secundum regulam catholicae fidei sic in hominibus nascentibus de bona creatura carnis et animae glorificat creatorem — quod non uult Manicheus —, ut tamen propter uitium, quod in eos per peccatum primi hominis pertransiit, fateatur et paruulis necessarium saluatorem — quod non uult Pelagius —; sic discernit malum pudendae concupiscentiae a bonitate nuptiarum, ut neque Manicheis similis unde nascimur culpet neque Pelagi. anis similis unde confundimur laudet; sic legem per Moysen sanctam et iustam et bonam a deo sancto et iusto et bono datam esse defendit — quod contra apostolum negat Manicheus —, ut eam dicat et peccatum ostendere, non tamen tollere et iustitiam iubere, non tamen dare — quod rursus contra apostolum negat Pelagius -; sic asserit liberum arbitrium, ut non ex natura nescio qua semper mala, quae nulla est, sed ex ipso arbitrio coepisse dicat et angeli et hominis malum — quod euertit heresim Manicheam —, nec ideo tamen posse captiuam uoluntatem nisi dei gratia respirare in salubrem libertatem — quod euertit heresim Pelagianam —; sic laudat in deo sanctos homines dei non solum ex manifestato in carne Christo et deinceps, uerum etiam superiorum temporum - quos audent blasphemare Manichei —, ut tamen de ipsis plus credat ipsis confitentibus quam Pelagianis mentientibus. sanctorum enim uox est: sidixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritas in nobis non est. [*]( 14 cf. Eom. 7,12 27 I Ioh. 1, S ) [*]( 1 debitetOml 2 im pelagium C ita se bd 3 coniungatur EF sese iungat b in om.B 4necV ajadF quibuslicetO inalterisF alteri|seruat V alteri seruatOa c. alteri seruet b 6 manifesta Oml pelaiani—occultant s.l.Om3 8 omibus B 10 pertransit 0 11 et om.B 12 et sic CEF discernatfl pud. conc. malum OBCV 13 neque-culpet om.EF unde-similis om.1\' pelagioF pelagianus E 14 sic per moysen legem EF scm t.l.OmS 15 et a deo BCEFV et all. om. V esset C defendat B 1G dicat] add. apostolus EF _ et om.C 18 asserat B 20 et pr. om.OB homines r . 23 laudet B sco C 24 xpi EF uerulD) utrum B 25 addent V )

524

1 [is ita se habentibus quid prodest nouellis hereticis, inimicis crucis Christi et diuinae obpugnatoribus gratiae, quod a Manicheorum errore sani uidentur et alia sua pestilentia moriuntur? quid eis prodest, quod in laude creaturae dicunt \'deum bonum nascentium conditorem, per quem facta sunt omnia, eiusque opus esse filios hominum\', quos Manichei dicunt opus esse principis tenebrarum, cum inter utrosque uel apud utrosque dei creatura quae est in infantibus pereat? utrique enim nolunt eam Christi carne et sanguine liberari: illi, quia ipsam carnem et sanguinem Christi, tamquam haec omnino in homine uel ex homine non susceperit, destruunt, isti autem, quia nullum malum inesse infantibus asserunt, unde per sacramentum carnis huius et sanguinis liberentur. iacet inter illos in paruulis humana creatura institutione bona, propagatione uitiata, bonis suis confitens optimum conditorem, malis suis quaerens misericordissimum redemptorem, Manicheos habens bonorum suorum uituperatores, Pelagianos habens malorum suorum negatores, utrosque persecutores. et quamuis per infantiam loqui non ualeat, specie tamen tacita et infirmitate abdita impiam uanitatem utrorumque conpellat et illis dicens: \'ab co qui bona creat credite me creari\' et istis dicens: \'ab eo qui me creauit sinite me sanari\'. Manicheus dicit: \'nihil est huius infantis nisi anima bona liberanda, cetera non ad deum bonum, sed ad principem tenebrarum pertinentia respuenda , Pelagianus dicit: \'immo huius infantis nihil est liberandum, quia totum ostendimus saluum\'. ambo mentiuntur, sed iam mitior est carnis solius accusator, quia in uniuersum conuincitur saeuire laudator. sed nec Manicheus humanae animae subuenit blasphemando auctorem totius hominis deum nec Pelagianus humanae infantiae diuinam medicinam subuenire permittit negando originale peccatum. deus ergo miseretur per catholicam fidem, quae utramque redarguendo perniciem infanti subuenit ad salutem, Manicheis [*](1 cf. Phil. 3, 18 4 Iulianus ) [*](2 cruciO 3suaom.B 4 quod] quia D 6 filio Oml principesF 10 susciperitO 11 quiaO (a s.lm2) 13creaturaeO 14conditoreC 16 pelaigianosO 18 speciae V tamen tam B tacite Vml uanitatem in ras. B 19 utrūq. O abeoO 21ni*hilO huiusestO animoO 22 ad alt.om.F pertinent Db 24 sed micior est iam D 25 accusatur EF quia] quam qui Dbd 261audatnry neque Db 2smedicinam] gratiambd negare V 29utraqueOB utranque V 30 infantisO infantibus D )

525
dicens: \'audite apostolum clamantem : nescitis quia corpus uestrum templum est in uobis spiritussancti? et deum bonum creatorem credite et corporum, quia non potest esse templum spiritus sancti opus principis tenebrarum\', Pelagianis dicens: \'in iniquitatibus conceptus est et in peccatis eum mater eius in utero aluit, quem conspicitis paruulum. quid eum tamquam ab omni noxa liberum defendendo non permittitis per indulgentiam liberari ? nemo mundus sorde nec infans cuius est diei unius uita super terram. sinite miserum remissionem accipere peccatorum per eum qui solus nec paruus nec magnus potuit habere peccatum\'.