Contra Duas Epistulas Pelegianorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Quid ad haec dicunt isti, qui suas calumniosas impietates audent etiam scribere, audent etiam orientalibus episcopis mittere? tenetur Caelestius litteris uenerabilis Innocentii praebuisse consensum; leguntur ipsae memorati antistitis litterae scribentis non baptizatos uitam paruulos habere non posse. quis autem negabit id esse consequens, ut mortem habeant qui non habent uitam? unde ergo in infantibus ista miserabilis poena, si nulla originalis est culpa? quomodo igitur ab istis fidei desertoribus et obpugnatoribus gratiae romani clerici praeuaricationis arguuntur sub episcopo Zosimo, quasi aliud senserint in damnatione posteriore Caelestii et Pelagii, quam quod sub Innoeentio in priore senserunt ? quia utique cum litteris uenerabilis Innocentii de paruulis, nisi baptizarentur in Christo, in aeterna morte mansuris catholicae fidei clareret antiquitas, profecto ecclesiae romanae praeuaricator potius esset, quicumque ab illa sententia deuiasset. quod deo propitio quoniam factum non est, sed ipsa constanter repetita Caelestii et Pelagii damnatione seruata est, se intellegant esse isti unde alios criminantur et aliquando a fidei praeuaricatione sanentur. malam quippe hominum esse naturam non dicit catholica fides; in quantum a creatore homo primitus institutus est, neque nunc quod in illa deus creat, cum homines ex hominibus facit, hoc est malum eius, sed quod ex illo uitio primi hominis trahit.