Contra Duas Epistulas Pelegianorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Quid illud quod idem papa de hac ipsa causa etiam Numidiae rescripsit episcopis, quia de utroque concilio, et de Cartha £ iniensi scilicet et de Mileuitano, scripta susceperat, nonne apertissime de paruulis loquitur? ha c enim eius uerba sunt: illud uero, quod eos uestra fraternitas asserit praedicare, paruulos aeternae uitae praemiis etiam sine baptismatis gratia posse donari, perfatuum est. nisi enim manducauerint carnem filii hominis et biberint sanguinem eius, non habebunt uitam in semet ipsis, qui autem haec eis sine regeneratione defendunt, uidentur mihi ipsum baptismum uelle cassare, cum praedicant hos habere, quod in eos credimus non nisi baptismate conferendu m. quid ad haec dicit ingratus, cui sedes apostolica iam sua professione quasi correcto benignissima lenitate pepercerat: quid ad haec dicit? utrum post huius uitae finem paruuli, etiamsi dum uiuunt non baptizentur in Christo, in uita aeterna erunt an non erunt? si dixerit: \'erunt\', quomodo ergo quae de nomine eius iactata sunt secundum sententiam beatae memoriae Innocentii se damnasse respondit? ecce beatae memoriae papa Innocentius sine baptismo Christi et sine participatione corporis et sanguinis Christi uitam non habere paruulos dicit. si dixerit: \'non erunt\', quomodo ergo non accipientes aeternam uitam utique consequenter aeterna morte damnantur, si nullum trahunt originale peccatum? [*](b cf. Aug. epist. 182, 5 (CSEL XXXXIV 72U, G) 12 cf. Ioh. 6, 54 ) [*](2 ostenditurO 3 affricare scripta Om1 affricana BD 4∗anathem∗∗∗are O (h s. i, w2) anathemare V suo om. D 6 carthagincnsi 0 cartaginensi D 7 de bis pon. B meliuitano D suscipcrat OIllZ b siint eius uerba D 11 perfactum Om1 15 uidententurZ) 16 cessare BmlCEF 17 credunt Aug. in episl. non nisi] non sibi Aug. tn epist. cod. N 18 sedis r 19 perprr- cerat C 21 uiuntOml baptiz mtur B23 innocenti Om1 (passim) a> te innocentii exp. papiZ) 24 papa (s.l.m\'?) innocentiusO (ns t.l.ml) innncentius papa EFbd 28 antU (trdh eum.) ) [*]( 30* )