Contra Duas Epistulas Pelegianorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Sed ut uobis auferretur omnis uestrae caliginis latebra, propterea geminos tales proposui, qui neque parentum meritis iuuarentur et ambo in infantiae primordio, unus baptizatus, alter sine baptismate, morerentur, ne diceretis deum, sicut de Iacob et Esau contra apostolum dicitis, opera eorum futura praescisse. quomodo enim praesciuit ea futura, quae illis in infantia morituris, quia praescientia eius falli non potest, praesciuit potius non futura ? aut quid prodest eis, qui rapiuntur ex hac uita, ne malitia mutet intellectum eorum aut ne fictio decipiat animam eorum, si peccatum etiam, quod non est factum, dictum, cogitatum, tamquam commissum fuerit, sic punitur? quodsi absurdissimum, insulsissimum, dementissimum est quoslibet homines ex his peccatis, quorum nec reatum ex parentibus trahere, sicut dicitis, nec ea non solum committere, sed nec saltem cogitare potuerunt, esse damnandos, redit ad uos frater ille geminus baptizati non baptizatus et tacitus quaerit a uobis, unde fuerit a fraterna felicitate discretus, cur illa infelicitate punitus, ut illo in dei filios adoptato ipse non acciperet omnibus aetatibus necessarium, sicut fatemini, sacramentum, si quemadmodum nulla est fortuna uel fatum uel apud deum acceptio personarum, ita nullum est gratiae sine meritis donum, nullum originale peccatum. huic prorsus infanti linguam uestram uocemque summittitis, huic non loquenti quid loquamini non habetis.
Iam nunc uideamus, ut possumus, hoc ipsum, quod uolunt praecedere in homine, ut adiutorio gratiae dignus habeatur et [*]( 12 cf. Sap. 4, 11 21 cf. Eph. 1,5 23 cf. Col. 3, 25 ) [*](liamom.o praecedit-gratnita om.Vb 2 gratia] add. utique FA ne] namEF nesiJ nisiC 3 ac sic gratia mn.0 4 pr. gratiam B 5 nobisC auferetur C auferreretur D 7 in om.CDEFbd et alter D 8 moreretur Cm3D 9 dicisOwJ 11 aut om. Om1 12 malitiamet OmJ 13 decipia*t O etiam] eorum D 17 sicut om.B sed om.B lSsaltimO redit ad uos] sed ita uos 0 sed B si fraterO (si s.l. m3) 20 punitur C 21 fiIioOl\'6 24 donum sine meritis B sine otn.V orientale Cmi 25 submittitis DEF non om.DB 26 quod B haheutis B habebitis D 28 et] ut alicni D et cui merito — retribuatur om.Y )
Hoc enim nobis obiciendum putarunt, quod \'inuito et reluctanti homini deum dicamus inspirare\' non quantieumque boni, sed \'et ipsius inperfecti cupiditatem\'. fortassis ergo ipsi eo modo saltem seruant locum gratiae, ut sine illa putent hominem posse habere boni, sed inperfecti cupiditatem, perfecti autem non \'facilius\' per illam posse, sed nisi per illam omnino non posse. uerum et sic gratiam dei dicunt secundum merita nostra dari, quod in oriente Pelagius ecclesiasticis gestis damnari timendo damnauit. si enim [*]( 2 tf. Rom. 11, 6 3 Iulianus, cf. p. 469,13 12 ef. De gratia Caristi 29,30 (CSEL XLII 149, 6) 20 Iulianus 2G cf. De gestis Pclagii 14, 30 (CSEL XLII 84, 15) ) [*]( 1 **einsO (e ex t, i s. I.) tribuatur sed debiti om.OD 2 sitj est OB 3 fa-tum on 5 bonum et ipsam inperfecti cupid. OBV; ef. 469,15 et infra lin. 22 6 fa#to 0 inani 0 ostendimus] add. lisq: in finem liuius libri ct inuenies 0 8 sit s.l.m20 10 in) utO post ipso eras. ipsoO 11 ut] etO 12 saltimO di:it 0 (s. I.ml facilius) 13 quow0 14 se om.D 1G istis Dbd qui Vb sentiunt Vb anctore illoOB 17 haercsis OD suosC 18 ipso] isto OB atque] ad quem V 20 enim om.D reluctati C 21 non om.D 22 et e.l.B ipsisF 23 saltem oni.OB 25 pr. illa C 27 geritisOmZ )
Sed nimirum quod scriptum est: hominis est praeparare cor et a domino responsio linguae non bene intellegendo falluntur, ut existiment eor praeparare, hoc est bonum inchoare, sine adiutorio gratiae dei ad.hominem pertinere. absit, ut sic intellegant filii promissionis, tamquam cum audierint dominum dicentem: sine me nihil potestis facere, quasi conuincant eum dicentes: \'ecce sine te possumus cor praeparare. aut cum audierint a Paulo apostolo: non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex nobismet ipsis, sed sufficientia nostra exdeo est, tamquam et ipsum conuincant dicentes: \'ecce idonei sumus ex nobismet ipsis praeparare cor ac per hoc et boni aliquid cogitare\'. quis enim potest sine bona cogitatione ad bonum cor praeparare ? absit, ut sic intellegant nisi superbi sui arbitrii defensores et fidei catholicae desertores. ideo quippe scriptum est: hominis est praeparare cor et a domino responsio linguae, quia homo praeparat cor, non tamen sine adiutorio dei, qui sic tangit cor, ut homo praeparet cor. in responsione autem linguae, id est in eo quod praeparato cordi lingua diuina respondet, nihil operis habet homo, sed totum est a domino deo.
Xam sicut dictum est: hominis est praeparare cor et a domino responsio linguae, ita etiam dictum est: ape r i os et adinplebo illud. quamuis enim nisi [*]( 3 Ioli. 15, 5 5. 19. 25 Prou. 16,1 9 cf. Rom. 9, S 10 Ioh. 15, 5 12 II Cor. 3, 5 27 Ps. 80,11 ) [*]( 1 perfectuni] fa:tumO(i s. am2) 2 ait m2 ex an O aliquid] add. a nobis D 3 cui om.O pr. est om.O 5 cd B 6 parare D cor om. Om1 dno gressus eius diriguntur nam concupisci sqq. (— 4S3, 8) D _8 incoare 0 9 ut •• 0 sic m2 ex sit 0, om. EF audierit Om1 lOdmOwl qu*asiO quiasi Vb llpossomEF autO (a add. m2) 12 audierintapostolum paulum O paullo B sumus bis pon. C 15 ex] a0 metipgismn.0 16 et om.F cogitare in ras.B quis] uis B sine om.Yb 17 absit om. Om1 18 et om.Om1 19alt. est O (s add. in2) et — cor in mg.m 20 21 ut—cor in mg.B praeparet cor] ppareturO 23 responditr 27 apriOml post os eras. tuum 0 anteimpleboeras. egoO (ad s. im m2) ) [*]( LX. August. VIII pars I. Vrba et Zycba. ) [*]( 31 )