Itane uero, filii superbiae, inimici gratiae dei o noui heretici Pelagiani, quisquis dicit gratia dei omnia hominis bona merita praeueniri nec gratiam dei meritis dari, ne non sit gratia. si non gratis datur, sed debita merentibus redditur, fatum uobis uidetur asserere? nonne etiam uos ipsi qualibet intentione necessarium baptismum omnibus aetatibus dicitis? nonne in hac ipsa epistula uestra istam de baptismo sententiam et de gratia iuxta posuistis?? cur non uos baptismus, qui datur infantibus, ipsa uicinitate commonuit, quid sentire de gratia debeatis ? haec enim uerba sunt uestra: baptisma omnibus necessarium esse aetatibus confitemur, gratiam quoque [*]( 8 cf. De gestis Pelrgii 14, £ 0 (CSEL XLII 84, 5) 20 if. Rora. 11, 6 27 Iulianus, cf. p. 469, 17 ) [*]( 3 gratiam dei 0 6 palaestino EF 8 ipse om.OmlEF ipsi Cm] 9 detestans uel om.EF ue] quasi detestans B in mg., om.C ore 0 (0 s. ras. m2) anathemathezare V 10 eiusO (e add. m2) 11 nudat#*0 (as eras.) nudlta b 12 negantes V litterisC proferret 0 (ret s.l.m2) 13 reformidant EFV bd non] nec bd saltimO 15 fc»ti V gram B 17 alt. et] cstOB 19 quisquis 0 (s fin. s. I.) 20 nec om.OB mcritisO (m s. ras., in mg. ml 1 in meritis) gratia om.Oml 21 nobis B 22nonneO (ne s.l.ml) 24 istam om.D iustaO 25 nos baptismum V baptismū quod D cominuitOml 27 baptismn D )
471
adiuuare uniuscuiusque bonum propositum, non tamen reluctanti studium uirtutis inmittere, quia personarum acceptio non est apud deum. in his omnibus uerbis uestris de gratia quod dixistis interim taceo. de baptismate reddite rationem, cur illud dicatiS omnibus esse aetatibus necessarium, quare sit necessarium paruulis dicite; profecto quia eis boni aliquid confert et idem aliquid nec paruum nec mediocre, sed magnum est. nam etsi eos negatis adtrahere quod in baptismo remittatur originale peccatum, tamen illo regenerationis lauacro adoptari ex filiis hominum in dei filios non negatis, immo etiam praedicatis. dicite ergo nobis, quicumque baptizati in Christo paruuli de corpore exierunt, hoc tam sublime donum quibus praecedentibus meritis acceperunt? si dixeritis hoc eos parentum pietate meruisse, respondebitur nobis: cur aliquando piorum filiis hoc negatur bonum et filiis tribuitur impiorum? nonnumquam enim de religiosis orta proles in tenera aetate atque ab utero recentissima praeuenitur morte, antequam lauacro regenerationis abluatur, et infans natus ex inimicis Christi misericordia Christianorum baptizatur in Christo; plangit baptizata mater non baptizatum proprium et ab inpudica expositum baptizandum casta fetum colligit alienum. hic certe merita parentum uacant, uacant uobis fatentibus ipsorum etiam paruulorum. scimus enim uos non hoc de anima humana credere, quod ante corpus terrenum alicubi uixerit et aliquid operata sit uel boni uel mali, unde istam in carne differentiam mereretur. quae igitur causa huic paruulo baptismum procurauit, illi negauit? an ipsi fatum habent, quia meritum non habent? aut in his est a domino acceptio personarum? nam utrumque dixistis, prius fatum, acceptionem postea personarum, ut, quoniam
[*]( 2 cf. Col. 3, 2.) 8 ef. Tit. 3, 5 21 cf. Plato Tim. p. 91 A sqq. Dipls Doxogr. p. 199. 568,19. 588, 21. 651, 2. August. De ciu. dei XII 27 ) [*]( 4 quurO dicitisD 5 esse om. D 6 boni eis D conferOml 7 mcdiocres ed O etsi] si Vb 9 filios deiFJ 10 dicite ex diceteOmi xpmB 12 cos hoc D 13 uobis bis pon. D aliquantoO (n ex in) negatur hoc EFV bd 14 ncgareturO tribueturO nununquani B eniin om.D 15 teneraeB recentissima0 (reccnti in ras.) recentissimo Vb 19 uoce positum inc. fol. 73b D factum 0 (e ex c m2) 20 hi B 21 ims ex nosse B 22 quo dante 6 corpus humanum uel teirenum EF 24 ausa r 25 ille Cml lion habent meritum D aut] utO (m2 mul. in et) An D 26 acceptio a domino EFVbd utrimque D ) 472
utrumque refutandum est, remaneat quod uultis aduersus gratiam introducere meritum. respondete igitur de meritis paruulorum, cur alii baptizati, alii non baptizati de corporibus exeant nec parentum meritis uel polleant uel careant tam excellenti bono, ut fiant filii dei ex hominum filiis nullis parentum, nullis meritis suis. nempe reticetis et uos ipsos potius in eo, quod nobis obicitis, inuenitis. nam si, ubi non est meritum, consequenter esse dicitis fatum et ob hoc in gratia dei meritum hominis uultis intellegi, ne fatum cogamini confiteri, ecce uos potius asseritis fatum in baptismate paruulorum, quorum nullum esse fatemini meritum. si autem in baptizandis paruulis et nullum meritum omnino praecedere et tamen fatum non esse conceditis, cur nos, quando dicimus gratiam dei propterea gratis dari, ne gratia non sit, non tamquam debitam meritis praecedentibus reddi, fati assertores esse iactatis non intellegentes in iustificandis impiis sicut propterea merita non sunt, quia dei gratia est, ita propterea non esse fatum, quia dei gratia est, ita propterea non esse acceptionem personarum, quia dei gratia est?
Fatum quippe qui adfirmant, de siderum positione ad tempus, quo concipitur quisque uel nascitur, quas constellationes uoeant, non solum actus et euenta, uerum etiam ipsas nostras uoluntates pendere contendunt; dei uero gratia non solum omnia sidera et omnes caelos, uerum etiam omnes angelos supergreditur. deinde fati assertores et bona et mala hominum fato tribuunt; deus autem in malis hominum merita eorum debita retributione persequitur, bona uero per indebitam gratiam misericordi uoluntate largitur, utrumque faciens non per stellarum temporale consortium, sed per suae seueritatis et bonitatis aeternum altumque consilum. neutrum [*]( 12 cf. Rom. 11, 6 17 cf. Col. 3, 25 ) [*]( 1 reputandum 0 (t s. ras. ml; in mg. m2 l repudiandu 1 rephutandu) est om.C 2maritumf aliis Cm3D 3 alii non baptiziti otn.EF 5 filiis hominum D parentum nullis B meritis suis] propriis meritisOB nempe reticetis om.OB 7 diris 1) fatumom.EF 11 tamen om.D 13 sit] add. et bd 14 iactititis B in om. Vb 15 ita propterea] Item D 17 personaram aeceptionem D quia-473, 16 personarum om.D 18 fa*tum B sider«um positione.o 20 non—uerum in vig. Om2 auctus B uolunta«tes 0 22 supergraditurO super»greditur F fati.B as***sertores O 23 tribmmt om.Oml 24 hominibus OB debita 0 (d in ras. m2, bi in mg., ta proor. u.) bona C 26 temporalex0 27 et bonitatis s.l.Oml\' )
473
ergo pertinere uidemus ad fatum. hic si respondetis hanc ipsam dei beniuolentiam, qua non merita sequitur, sed bona indebita gratuita bonitate largitur, fatum potius esse dicendum, cum hanc apostolus gratiam uocet dicens: gratia salui facti estis per fidem et hoc non ex uobis, sed dei donum est, non ex operibus, nc forte quis extollatur, nonne adtenditis, nonne perspicitis non a nobis diuinae gratiae nomine fatum asseri, sed a uobis potius diuinam gratiam fati nomine nuncupari?
Itemque acceptio personarum ibi recte dicitur, ubi ille qui iudicat relinquens causae meritum, de qua iudicat, alteri contra alterum suffragatur, quia inuenit aliquid in persona, quod honore uel miseratione sit dignum. si autem quispiam duos habeat debitores et alteri uelit dimittere debitum, alterum exigere, cui uult donat, sed neminem fraudat nec acceptio personarum dicenda est, quando iniquitas nulla est; alioquin eis, qui parum intellegunt, potest acceptio personarum uideri, ubi uineae dominus operariis, qui una hora illic opus fecerunt, tantum dedit quantum illis, qui pertulerunt pondus diei et aestus, aequales faciens in mercede, quorum tam magna distantia fuerat in labore. sed quid respondit de hac uelut acceptione personarum aduersus patrem familias murmrantibus ? amice, inquit, non facio tibi iniuria m. nonne ex denario conuenisti mecum ? tolle quod tuum est et uade. uolo autem et huic nouissimo dare sicut et tibi. annon lie et mihi quod uolo facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? nempe hic tota iustitia est: \'hoc uolo. tibi\',inquit, \'reddidi, huic dona ui neque, ut huic donarem, tibi aliquid abstuli aut quod debebam uel minui uel negaui. annon licet mihi facere quod uolo? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? [*](4 Eph. 2, 8. 9 16 cf. Mattli. 20, 9-12 21 Matth. 20, 13—15 28 Matth. 20, 15 ) [*](1 siom. CVb deiom.F 2qu*a V indebita ] non debita F 5 all. non om. EF 9 item quae b 10 indicat B relinduens-iudicat om. EF 11 honore ex onereO 12 habea*tO 13 uellet b 16 persorū C uideri] uidere est D 18 aaquales (a init. m2 add.) O in exp. D 19 fuer*at**O sed] si II quid om.Om1 ueluti CDEFbd 20 patremfamiliaV murmorantibusOml 27 neque-negui sequuntur post uolo lin. 28 D darem D autem D debebum (alt. b 8.1.) B 28 Anno C )
474
sicut ergo hic nulla est acceptio personarum, quia sic alius gratis honoratur, ut alius debito non fraudetur, sic etiam cum secundum propositum dei uocatur alius, alius non uocatur, uocatio datur gratuitum bonum, cuius boni est uocatio ipsa principium, non uocato redditur malum, quia omnes rei sunt ex eo, quod per unum hominem peccatum intrauit in mundum. et in illa quidem operariorum similitudine, ubi unum denarium acceperunt qui una hora et qui duodecies tantum laboraucrunt, qui utique secundum rationes humanas, sed uanas pro quantitate laboris sui duodecim denarios accipere debuerunt, utrique in bono coaequati, non alii liberati, alii damnati sunt, quia et illi, qui plus laborauerunt et quod sic uocati sunt, ut uenirent, et quod sic pasti, ut non deficerent, ab ipso patre familias habuerunt. ubi autem dicitur: ergo cui uult miseretur et quem uult obdurat, qui facit aliud uas in honorem, aliud in contumeliam, bonum quidem inmerito et gratis datur, quia cx eadem massa est cui datur, malum ucro merito et debitum redditur, quia in massa perditionis malum malo non male redditur, et ei cui redditur malum est, quia supplicium eius est, ei uero, a quo redditur, bonum est, quia recte factum eius est. nec ulla est acceptio personarum in duobus debitoribus aequaliter reis, si alteri dimittitur, alter exigitur, quod pariter ab utroque debetur.
Sed ut id quod dicimus alicuius exempli manifestatione clarescat, constituamus aliquos ab aliqua meretrice geminos editos atque, ut ab aliis colligerentur, expositos: horum sine baptismo exspirauit unus, alius baptizatus. quod hic fatum fortunamue fuisse dicamus, quae omnino nulla sunt? quam personarum acceptionem, [*](2 cf. Rom. 8, 28 5 cf. Rom. 5,12 13 Rom. 9,18. 21 ) [*](lsicOmi gratis om.OB 3 alius nocatur B alt. alius om. Om1uocatuOml c»ratui tum Oml 4 uocato«0 5 quiO omnes-ex] rcns est ex D exom.OB 6 alt. in s.l.O,om.D 7 qui«0 horV quia B duo deciens CT7 10 utique OBD eoequatiOmi 12 quod 0111. F pasti] laborauenmt D deficeret Oinl patremfamilias r 14 indurat D 16 est add. m:20 non datur Bbd 17 crcditnr r et] sedOB et—redditur s.l m20, om.C 18 redditur] crediturF eius om.V 19esteras. 0 rectumOD alt. estom.OB 20 reis] eisO est B dimittunturOwii 21 alteri D exagiturOmJ ab om.O 22 ut»0 23 aliqua] alia V meretrice»0 24 expirauit BCD 25 alius] add. est B quid 0 fz.*tum (e exp. tn. rec.) V fortumue Oml dicamus fnisse B)-
475
cum apud deum nulla esset, etiam si in istis ulla esse potuis.wt, qui utique nihil habebant, unde alteri alteri praeferretur, meritaque nulla propria, sine bona, quibus mereretur alii s baptizari, siue mala, quibus alius sine baptismate mori? an aliqua parentum fuerunt, ubi fornicator pater, meretrix mater? sed qualiacumque illa fuerint, non utique istis tam diuersa condicione morientibus ulla diuersa, sed utrique communia. ?i ergo nec fatum, quia nullae stellae ista decernunt, nec fortuna, quia non fortuiti casus haec agunt, nec personarum nec meritorum diuersitas hoc fecerunt., quid restat, quantum ad baptizatum adtinet, nisi gratia dei, quae uasis factis in honorem gratis datur, quantum autem ad non baptizatum, ira dei, quae uasis factis in contumeliam pro ipsius massae meritis redditur? sed in illo, qui baptizatus est, gratiam dei uos confiteri cogimus et meritum eius nullum praecessisse conuincimus; de illo autem sine baptismate mortuo, cur ei defuerit sacramentum, quod et uos fatemini omnibus aetatibus necessarium, et quid isto modo in eo fuerit uindicatum, uos uideritis, qui non uultis esse originale delictum.
Nobis in duobus istis geminis unam procul dubio habentibus causam difficultatem quaestionis, cur alius sic, alius uero sic mortuus est, uelut non soluendo soluit apostolus. qui cum et ips, de duobus geminis tale aliquid proposuisset, propter quod non ex operibus, quia nondum operati fuerant aliquid boni uel mali, sed ex uocante dictum est: maior seruiet minori, et: Iacob dilexi; Esau autem odio habui, et huius profunditatis horrorem usque ad hoc perduxisset, ut diceret: ergo cuius uult miseretur et quem uult obdurat, sensit continuo quid moueret et sibi uerba contradicentis, quae apostolica auctoritate coherceret, [*](11 cf. Rom. 9, 21 22 cf. Rom. 9, 11.12 2i Rom. 9,13 26 Rom. 9, 18 ) [*](1 cum] quae Vb dum B 3 merita que Om2 sine C 7 utris- que D 8 fa*tum B fatuim D non] noc D 11 dei om.Oml honoreOF 12 faetis om. V 13 meritis ritis D baptizaturD gratiam-476, 15 in gloriam om.D 14 dci om.O rogitanmsB cogitemus C 16 nosB fatiminiO 17 etex utO eos CEF 18 essc om.EF oricntalc Cml 20 alt. sic om.F 21 et om.O 22 proptcr quos Crb 2o errorcin EF 27 sentit li 28 siui Om1 siti B cocr- eeret OBEF )
476
opposuit. ait enim: dicisitaque mihi: quid adhuc conqueritur? nam uoluntati eiusquisresistit?responditque ista dicenti: o homo, tu quis es, qui respondeas deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: quare sic me fecisti?*an non habets potestatem figulus luti ex eadem cons parsione facere aliud quidem uas i n honorem aliud in contumeliam?deinde secutus tam magnum abditumque secretum, quantum aperiendum esse hominibus iudicauit, aperuit dicens: si autem uolens deus ostendere iram et demonstrare potentiam suamadtulitinmultapatientiauasairae, quae perfecta sunt in perditionem, et ut notas faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam. hoc est gratiae dei non solum adiutorium, uerum etiam documentum, adiutorium scilicet in uasis misericordiae, in uasis autem irae documentum; in eis enim ostendit iram et demonstrat potentiam suam, quia tam potens est bonitas eius, ut bene utatur etiam malis, et in eis notas facit diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quoniam quod ab irae uasis exigit iustitia punientis, hoc uasis misericordiae dimittit gratia liberantis. nec beneficium, quod quibusdam gratis tribuitur, appareret, nisi deus aliis ex eadem massa pariter reis iusto supplicio condemnatis quid utrisque deberetur ostenderet. quis enim te discernit? ait idem apostolus homini tamquam de semet ipso et de suo proprio bono glorianti. quis enim te discernit ? utique ab irae uasis, a massa perditionis, quae per unum omnes misit in damnationem. quis te discernit? et tamquam respondisset: \'discernit me fides mea, propositum meum, meritum meum\': quid enim
[*]() [*](1 Rom. 9, 19 3 Rom. 9, 20. 21 10 Rom. 9, 22. 23 25-30 I Cor. 4, 7 ) [*](1 conqueritur C 2 qui C 3 qui] quis B 6 consparsione] massa Cm2Vbd 10 indicauitZJ autem om.Ti 11 monstrare F 13 et om.B 14 facere Oml suae om.B 15 hic EF 18 his C (h in ras.) enim] autem EF iram ostendit 0 ostendit] est EF demonstra B 19patientiara 6 21 uasis 0,B (is s.l.) 23 apparet 0 24 deus om.CDEF supplieio] iudicio D damna*tisO 26 de pr.] aO 27 bono om.OF 30 meritum meum om.F ) 477
habes, inquit, quod ncn accepisti? si autem et accepisti?, quid gloriaris quasi non acceperis? hoc est, quasi de tuo sit, unde discerneris. ergo ille discernit, qui unde discernaris inpertit, poenam debitam remouendo, indebitam gratiam largiendo; ille discernit, qui, cum tenebrae essent super abyssum, dixit: fiatlux, et factaestlux; et diuisit, hoc est discreuit, inter lucem et tenebras. non enim cum solae essent tenebrae, quid discerneret inuenit, sed lucem faciendo discreuit, ut iustificatis impiis dicatur: fuistis enim aliquando tenebare, nunc autem lux in domino, ac sic qui gloriatur non in se ipso, sed in domino glorietur. ille discernit, qui de nondum natis neque qui aliquid egerint boni aut mali, ut secundum electionem propositum eius maneret, non ex operibus, sed ex se ipso uocante dixit: maior- seruiet minori atque id ipsum commendans postea per prophetam: Iacob, inquit, dilexi, Esau autem odio habui. electionem quippe dixit, ubi deus non ab alio factum quod eligat inuenit, sed quod inueniat ipse facit, sicut de reliquiis Israhel scriptum est: reliquiae per electionem gratiae factae sunt. siautem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia. propter quod profecto desipitis, quia dicente ueritate: non ex operibus, sed ex uocante dictum est, uos dicitis \'ex futuris operibus quae deus illum facturum esse praesciebat, Iacob fuisse dilectum\', atque ita contradicitis apostolo dicenti: non ex operibus s, quasi non posset dicere: \'non ex operibus, sed futuris operibus\'. sed ait: non ex operibus, ut gratiam commendaret; si autem gratia, iam non ex operibus;
[*]( 5 c-f. Gen. 1, 2 G Gen. 1, 3. 4 9 Eph. 5, 8 10 cf. II Cor. 10,17 11 cf. Rom. 9,11.12 14 Kom. 9,13. Gon. 25, 23 loMal. 2,3 18 Rom. 11,5.15 22 Rom. 9, 12 27 Ilom. 11, 6 ) [*](1 inquit om.EF et om.O 3 ille] add. quiO 4 remouendo] relaxanclo in ras. D ir.debitam cm.D G discernit B 7 solaeO (o ml ex a) 8 decreuit V 9 enim om.OD 11 ipso om.D illic D nudumB 12 (jui neque DEF qui] ue V.om.OC egerantDEFd aut] et D aut Cm1 13 se s.l.Oll,om.D 14 ex uocante qui dixit D id otn. D 15 commendar.s propheta postea Iacob sqq. D dilexi*B 1G electione Vb 19 salu$factaOC (saliwj s.l.m2),DEF 21 desipit:s profecto B qui codd. praelerU 22 dictum cst om./) 23 operibus futuris OR praeciebat B 25 non fin. om. EP 26 ex futuris D 27 autem] enim OBCD iam om.0 ) 478
alioquin gratia iam non est gratia. praecedit namque non debita, sed gratuita gratia, ut per illam fiant bona opera, ne, si praecesserint bona opera, tamquam operibus reddatur gratia ac sic gratia iam non sit gratia.