Contra Duas Epistulas Pelegianorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Sed iam uideamus quod sequitur. dicunt etiam, inquit, istas, quae modo aguntur, nuptias a deo institutas non fuisse; quod in libro Augustini legitur, contra quem ego modo quattuor libellis respondi. cuius Augustini dicta inimici nostri in ueritatis odium [*](1 nec potest-potest uelle] Aug. Op. imp. I 97 p. 1114 3 cf. Horn. 7, 25 4 Rom. 14, 23 6 Rom. 1,17. cf. ILib. 2, 4 7 cf. Ioh. 6, 66 13 cf. I Cor. 1,31 14 cf. De gcstis PcL 14, 30 (CSEL XLII 84, 5) 21 Iulianus 23 Dc nuptiis et conc. II 2 (CSEL XLII 254,14) ) [*](1 nec] non Op. imp. 2 uellenis Oml ab eo] EdCV a deoL 5 ab»s- trahit O abtrahit L a s. ras. m20 est om. V 6 qui Oml ad C (d s. l. m2) 7 xpo GL est] add. enim CEFV 9 nullus C ueram om.GL 11 coluntVn.c. etlatiOa.c. defensiores C(crp. m2) 12 liberi snntEF quodOml 13 dicen- tibus] add. nobis GL 14dnmGdmnL pylagiusC episcopalemL iudiu Cml 15 palcstinumODVGL 16 sc] add. hocGL et ex aut B 17 anathe- matizando BCm2DEFbd aliud tamen def. EFbd 19 putans s.l.m20 putant B iudicantibus s.lm20,om.B aut] an EF nesciendo aut quomodo D 20 sensum s.l.m20 21 etiam C qd 0 (d ndd. s.l.m2) inquit bis D 23 quatuor DEFbd libris Oa.c. 24 respondeo GL )
Dicunt etiam, inquit, motum genitalium et commixtionem coniugum a diabolo fuisse repertam et propterea eos qui nascuntur innocentes reos esse et a diabolo fieri, non a deo, quia de hac diabolica commixtione nascuntur. hoc autem sine aliqua ambiguitate Manicheum est. immo sicut dicimus a deo nuptias institutas propter ordinatam generationem filiorum, ita dicimus filiorum gignendorum seminationem sine motu genitalium et sine commixtione coniugum nec in paradiso, si filii gignerentur, esse potuisse. sed utrum talis eorum motus atque commixtio fuisset, si nemo peccasset, qualis nunc est cum pudenda libidine, hinc est quaestio, de qua diligentius postea, si deus noluerit. disputabimus.