Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quid tamen isti uelint, quid intendant, quo rem perducere moliantur, adiuncta istius uerba declarant, ubi ait nos dicere: propterea eos qui innocentes nascuntur reos esse et a diabolo fieri, non a deo, quia de hac diabolica commixtione nascuntur . cum itaque nos nec diabolicam dicamus coniugum commixtionem, maxime fidelium, quae fit causa generandorum qui postea regenerandi sunt filiorum, nec homines ullos a diabolo fieri, sed a deo, in quantum homines sunt, et tamen etiam de coniugibus fidelibus reos nasci. tamquam ex oliua oleastrum, propter originale peccatum et propter hoc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo, quoniam diabolus culpae auctor est, non naturae, contra illi paruulos dicentes nullum trahere originale peccatum et ideo non esse sub diabolo, quid efficere laborant, nisi ut illa dei gratia euacuetur in paruulis, qua eruit [*]( 1 Inlianus 15 Iulianus 21 cf. Rom. 11, 24 26 Col. 1, 13 ) [*](1 inquit om.Binl niotum] totumflL genetaliuinF 2 propteeaOwi 3 innocentor B 4 commistione V 5 manifestuniOa.c. sicGmZL dnoL constitutasGL 6 filiorum] add. gignendorum B ita om.C 7 seminatione(;L genetalium V commixtioncm r 8 si s.l.C,om.GL generenturGL 9 potuisse bisD talis bisD 11 disputamus Om1 disputanimus L 13 intendimt T* rem perd.] semper ducereOL 14 aut Va.c. 15 proptea C innocenter OB noscuntur C lGadeoC aeC noscnntur Cml 17 coning∗um L 18 qui] quaeGmlL 19 regenerandae Gm1L hominem L diaboliL 20 adeo CD 21 oleatrum B 24 e contra EF 25 8 Oml 20 laburent Ctnl gratiae V pamolisOr quaeniit (a s.l.) r quaeODr. )

432
n o s, sicut dicit apostolus, de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii caritatis suae, quando quidem paruulos negant esse in potestate tenebrarum etiam ante domini liberatoris auxilium ita in eis laudantes opus creatoris, ut misericordaim destruant redemptoris? quam nos quoniam et in maioribus et in paruulis confitemur, \'hoc\' dicit \'sine aliqua ambiguitate esse Manicheum\', cum sit antiquissimum catholicum, unde nouum istorum dogma euertatur hereticum.

Dicunt, inquit, sanctos in uetere testamento non caruisse peccatis, id est nec per emendationem a criminibus fuisse liberos, sed in reatu a morte fuisse deprehensos. immo dicimus uel ante legem uel tempore ueteris testamenti a peccatis fuisse liberatos non uirtute propria, quia maledictus omnis qui spem suam ponit in homine — et in hoc sine dubio maledicto sunt, quos etiam psalmus diuinus notat: qui confidunt in uirtute sua —, nec uetere testamento, quod in seruitutem generat, quamuis certae dispensationis gratia diuinitus datum sit, nec ipsa lege sancta et iusta et bona, ubi scriptum est: non concupisces, quoniam non est data, quae posset uiuificare, sed praeuaricationis gratia posita est, donec ueniret semen cui promissum est, sed liberatos esse per sanguinem ipsius redemptoris, qui est unus mediator dei et hominum homo Christus? Iesus. isti autem inimici gratiae dei, quae data est pusillis et magnis per legum Christum dominum nostrum, ideo dicunt antiquos homines dei perfectae fuisse [*]( 6 Iulianus, cf. p. 431, 4 9 Iulianus 13 Hicr. 17, 5 15 Ps. 48, 7 16 cf. Gal. 4, 24 18 cf. Rom. 7, 12 Ex. 20,17. Rom. 7, 7 19 cf. Gal. 3, 21. 19 21 cf. I Tim. 2, 5 23 cf. Rom. 7, 25 ) [*]( 1 nos] cosGL 2 regno DG a. c. post filii eras. suae 0 claritatisGL suae s.l.m20 4 etiam om.Oml di Oml 5 reitemptoris Om1 redemtoris V nos om.GL quoniam om. B quoniam et] etiam s.l.m20 etiam et EF 6 minoribus B a.c. hec B dici OmlGL *sine*0 7 esse] add. sensurn OB 8 docmaO digma La.c. dogme uertatur V eucrtitur Lb hereticorum B ereticumGmi 9 ueteri OCm2GLb 10 emundationemGi suis se B libera- tosL,b in mg. 11 reprehensosGL uel om.L 12 nouirtute Oml 13 homo (inras. L) omnisGL 14 hominem L maledicti C (i jin. ex e),Lb 15pr. quodD 16 ueteri OGm2 ue»teri L uc«tcre V in om.EF seruitute CV genera*tL 17 certe OmlVGL grada V 18 lege.0 et pr. om.OB concupiseis V 19 praeuaricationiOml 22 homo s.l.m20 )

433
iustitiae, nc Christi incarnatione, passione, resurrectione, cuius fide salui facti sunt, credantur eguisse.