Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed nc forte dicant ad hoc esse adiutos, ut haberent potestatem fieri filii dei- ut autem hanc accipere mererentur, prius eum libero arbitrio nulla adiuti gratia receperunt; haec est quippe intentio, qua gratiam destruere moliuntur, ut eam dari secundum merita nostra contendant —. ne forte ergo hanc euangelicam sententiam sic diuidant, ut meritum ponant in eo quod dictum est: quotquot autem receperunt eum ac deinde non gratis datam, sed huic merito redditam gratiam in eo quod sequitur: dedit eis potestatem filios dei fieri, numquid, si quaeratur ab eis quid sit receperunt eum\', dicturi sunt aliud nisi \'crediderunt in eum\' ? ut igitur et hoc sciant ad gratiam pertinere, legant quod ait apostolus: in nullo expauescatis a b aduersariis, quae quidem est illis causa perditionis, uestrae autem salutis, et hoc a deo, quia uobis donatum est pro Christo non tantum ut credatis in eum, sed ut etiam patiamini pro e o — nempe utrumque dixit esse donatum —, item quod ait: pax fratribus et caritas cum fide a deo patre et domino Iesu Christo. legant etiam illud, quod ipse dominus ait: nemo potest uenire ad me, nisi pater, qui misit me, traxerit eum. ubi ne quisquam putet aliud dictum esse \'uenire ad me\' quam \'credere in me\', paulo post, cum de suo corpore et sanguine loqueretur et seandalizati essent plurimi in sermone eius, ait: uerba, quae ego locutus sum uobis, spiritus et uita sunt. sed sunt quidam ex uobis, qui non credunt. deinde subiunxit euangelista : sciebat enim ab initio Iesus, qui essent credentes et quis [*]( 7. 9 Ioli. 1, 12 12 Phil. 1, 28. 29 18 Eph. 6, 23 21 Ioh. 6, 44 25. 28 Ioh. 6, G4—G6 ) [*]( 1 adhnc 0m1 2 filii dei fieri B hanc autem C recipere V 3 eum om.Cml 4 mosliuntur (1 eras.) V 5 euangelica C 6 qaoOml 7 quod quod V 8 datum V 10 nunquid OmlD 11 et ex ei B, om.O 13 expauiscatis V 15 adeo EF 16 donatum] datumGL 18 aut Va.c. 19 patre nostro 0 20 domino nostro GL legat GL illud] aliud OL, om.Dbd dom. ait ipse D 24 cum] quam V 27 ex] iu GL non s.l.ni2Y 28 Iestis ab initio DKFbd 29 esset tradit. GL trad.] creditunis C )

428
traditurus esset eum. et dicebat: propterea dixi uobis, quia nemo potest uenire ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo. sententiam scilicet iterauit qua dixerat: nemo potest uenire ad me, nisi pater, qui misit me, traxerit eum. et hoc propter credentes et non credentes se dixisse manifestauit exponens quod dixerat: nisi pater, qui misit me, t r a x e r i t cum, id ipsum aliis uerbis repetendo in eo, quod ait: nisi fuerit ei datum a patre meo. ille quippe trahitur ad Christum, cui datur ut credat in Christum. datur ergo potestas, ut filii dei fiant qui credunt in eum, cum hoc ipsum datur, ut credant in eum. quae potestas nisi detur a deo, nulla esse potest ex libero arbitrio, quia nec liberum in bono erit, quod liberator non liberauerit, sed in malo liberum habet arbitrium, cui delectationem malitiae uel occultus uel manifestus deceptor inseuit uel sibi ipse persuasit.

Non itaque, sicut dicunt nos quidam dicere et iste audet insuper scribere, \'omnes in peccatum\' uelut inuiti \'carnis suae necessitate coguntur\', sed si iam in ea aetate sunt, ut propriae mentis utantur arbitrio, et in peccato sua uoluntate retinentur et a peccato in peccatum sua uoluntate praecipitantur. neque enim agit in eis etiam qui suadet et decipit, nisi ut peccatum uoluntate committant uel ignorantia ueritatis uel delectatione iniquitatis uel utroque malo et caecitatis et infirmitatis. sed haec uoluntas, quae libera est in malis, quia delectatur malis, ideo [*]( 4 Ioh. 6, 44 11 cf. Ioh. 1,12 datur ergo-praecipitantur) cf. Aug. Op. imp. I 94 (XLV 1110 M) 18 Iulianus, cf. p. 425,15 24 sed haec uoluntas—non potest uelle] cf. Aug. Op. imp. I 94 (XLV 1110 M). ibid. III 118 p. 1297 ) [*](1 eum esset V 3 sententiam-dixerat in mg. Dml 4 intrauitL quia GL qua D nomo Oml 5 me misit V 6 et non credo om.GL 8 traxit C 9 fueri Oml ei ex et Vm2 10 ille] ipse GL in xpo GL 11 in om. Op. imp. ciun s.l.m20 12 datur lin. 0 14 quod] si C liberu Oml liberauit B liberum V (u ex corr. m2) 16 inseruit uit B (r d.) inseruit DGLb, (r s.l.) C inseuit in rus.V 18 insuper] et super C et omnes B uel GL iniutiBa.c. carni sue B 19 ea∗∗∗B propriaGa.c.L 20 suo D retenentur V(te in ras.) 21 a om.C precipitcnturGL 22 ait OmlC etiani in cisC suaditV sua detO nisi om GL 23 dilcctioneCL 24 iniquitatis om.D 25 quia-malis om.GL )

429
libera in bonis non est, quia liberata non est. nec potest homo boni aliquid uelle, nisi adiuuetur ab eo, qui malum non potest uelle, hoc est gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum; omne enim quod non est ex fide, peccatum est. ac per hoc bona uoluntas, quae se abstrahit a peccato, fidelis est, quia iustus ex fide uiuit, ad fidem autem pertinet credere in Christum et nemo potest credere in eum, hoc est uenire ad eum, nisi fuerit illi datum. nemo igitur potest habere uoluntatem iustam, nisi nullis praecedentibus meritis acceperit ueram, hoc est gratuitam desuper gratiam.

Hoc isti nolunt elati et superbi nec purgando defensores, sed extollendo praecipitatores liberi arbitrii, qui non ob aliud nobis haec dicentibus indignantur. nisi quia gloriari in domino dedignantur. timuit tamen Pelagius episcopale indicium Palaestinum et, cum ei fuisset obiectum, quod diceret \'gratiam dei secundum merita nostra dari\'. negauit se dicere et eos, qui hoc dicerent. anathemando damnauit. nec tamen defendere aliud inuenitur in libris, quos postmodum scripsit, fraudem se putans hominibus iudicantibus fecisse mentiendo aut nescio quomodo suum sensum uerbis ambiguis obtegendo.