Contra Duas Epistulas Pelegianorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Haec autem quae duabus epistulis eorum respondeo, uni scilicet, quam dicitur Romam misisse Iulianus — credo, ut per illam quos posset suos aut inueniret aut faceret -, alteri autem, quam decem et octo uelut episcopi participes eius erroris non ad quoslibet, sed ad loci ipsius episcopum sua calliditate temptandum et ad suas partes, si posset fieri, traducendum ausi sunt Thessalonicam scribere, haec ergo, quae istis, ut dixi, duabus epistulis illorum ista disputatione respondeo, ad tuam potissimum dirigere sanctitatem non tam discenda quam examinanda et, ubi forsitan aliquid displicuerit, [*](2 cf. Rora. 7, 25 8 cf. Verg. Aen. IX GO. Ambrosii Exp. euang. Lucae VII 49 (CSEL XXXII p. IV 301, 26) ) [*](1 quippe] add. quod E 2 etsi iam ex et suamO 3 eidentiusOml inprobitate B 4 erud.-temptare C in ras. m2 5 esset resp. DEFbd in om.EF 6nequaquamGL quiquamOjni 7uerissimileGL 8 adominiciOmlC grecisC atque] nequeGL aq: diripiendasOml adiripiendasC 9 ante oues eras. 0 B communis sit causa F nobis omnibus GL 10 eo GL praeemineas bd 11 cekiore Ga.c. fastioOwl spec. past. facio Cs.l.m2 pastoraliOEFGL 13 operationibus Va. c. 14 muniet iactantia L (iact in ras. m2), Va. c. prętendant GL 15 feriunt Om1EF a s. l.B, om.F a lacd.] alendisCL 16 repel- lantur B propellaturGL 19 alte»riO decimZ, 20 partecepsOml 21 ad om.GL ipsius] illius D 22 tessalonicam 0 thesalonicam V thessalonicae DGL 23 quae istis om.GL istiC illorum] eorum B i*sta0 24tuaL potentissimum D diligere C 25 dicenda Lml )
Iam itaque Iuliani respondeamus epistulae. dicunt, inquit, illi Manichei, quibus modo non communicamus, id est toti isti, cum quibus dissentimus, quia primi hominis peccato, id est Adae, liberum arbitrium perierit et nemo iam potestatem habeat bene uiuendi:, sed omnes in peccatum carnis suae necessitate cogantur. Manicheos appellat catholicos more illius Iouiniani, qui paucos ante annos hereticus nouus uirginitatem sanctae Mariae destruebat et uirginitati sacrae nuptias fidelium coaequabat. nec ob aliud hoc obiciebat catholicis, nisi quia eos uideri uolebat accusatores uel damnatores esse nuptiarum.
Liberum autem arbitrium defendendo praecipitant, ut de illo potius ad faciendam iustitiam quam dc domini adiutorio confidatur atque ut in se quisque, non in domino glorietur. quis autem nostrum dicat, quod primi hominis peccato perierit liberum arbitrium de genere humano ? libertas quidem periit per peccatum, sed illa, quae in paradiso fuit, habendi plenam cum [*]( 7 cf. Matth. 5, 12 11 Iulianus 16 cf. Aug. Dehaores. c. 82 (XLII 4G M) 23 cf. I Cor. 1,31 24-426,28 quis-dci fieri] d. Aug. Op. imp. 194 (XLV 1110M) ) [*]( 1 constituit L 2 ipse om.D 3 possint CEFld -1 beneuolentiae EF 5 uolnisti L (u init. s. l.), G a. c. 6 nomen meum DEFbd 7 de s. I. m2U slacerentL ne om.GL 9 fallacia L facili C pelaioO pelagione(7L 10 xpiOm1 11 itaGL illi inquit T7 12 manichaeiO conraunicamusO 13 de∗sentimus O adae 0(ae t.l.m2) 14 arbitrium s.l.mlG,om.L pcriitGLinras. habetOmf 15 necessitate»0 16 iouiani Vml ante paueos annos EPbd 17 haereticusU distrucbatL uirginitati∗0 uirginitate Va.c. 18 nuptiaeL hoc ob aliud B hoc om.0 19 qui La.c. eos om.D nolebatOa.c. 20 esse om. D 22 all. de om.Om1GL 25 hnmano genere DEFbd generi Uml periit s. I. m2 post pecc. 0 26 plenam 0 (e s. ras. m2) )