Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Duarum uero reliquarum quamlibet elegeritis, non est aduersus uos ulla contentione laborandum. etsi enim quartam nolueritis eligere, ubi est omnium oboedientium membrorum sine ulla libidine summa tranquillitas, quoniam iam uos ci fecit uestrarum disputationum inpetus inimicos, illud uobis saltem placebit, quod tertio loco posuimus, ut illa carnalis concupiscentia, cuius motus ad postremam, quae uos multum delectat, peruenit uoluptatem, numquam in paradiso, nisi cum ad gignendum esset necessaria, ad nutum uoluntatis exsurgeret. hanc si placet uobis in paradiso collocare et per talem concupiscentiam carnis, quae nec praeueniret nec tardaret nec excederet imperium uoluntatis, uobis uidetur in illa felicitate filios potuisse generari non repugnamus. ad hoc enim, quod agimus, sufficit nobis, quia nunc talis in hominibus non est, qualem in illius felicitatis loco esse potuisse conceditis. qualis quippe [*]( 2 iussiL seruirent D 3 eligereliL duo ex putoOm2 4 resputctisZ) ubi] quibusGLb sernitusOa.c.L 5 prim r 7 pręcędente C agere C turpessimam V 8 non] neeGL 10 commixtione D iurgantem V surgente GL menteGL placereCEFd 11 satiaretGL netcesseO non consentiendoGL 12 reliquiarumGa.c.L eligeritisOCr eligatis GL e**0 13∗uos O nos B eo Cml qu irtum V quant i GL nolueritis-est] nulla (celera dallnt) GL uolueritis EFb 14 oboedicntin b 15 iam—fccit om.GL uestrarumque L (quo s. que)G 1G inpctus] nngis GL illi ut nobisOL salti UDGl. 17 cuius motns] cuiGL 18 sd eam postremam Db ad postremain (u 8. a)G uoluntatemOGL 19 cum om.D 20 uoluntatis nutum DEFbd exurgcrc V exurgeret BCD 21 per] non GL 22 excederet] exerceret CE exiret F uidentur V felicitati in mg. B 23 generare Db ««generari (re eras.) L quodexnonfl 24 uobis(alnobis)F quiL 25 quale T felicitatemGa.c.L concedetis T" conceditis (t in ras.) L ) [*]( 29* )

452
nunc sit, profecto omnium sensus mortalium etsi cum uerecundia confitetur, quia et castos etiam nolentes eamque temperantia castigantes inquietudine inordinata inportunaque sollicitat et plerumque sese uolentibus subtrahit, nolentibus ingerit. ut nihil aliud inoboedientia sua quam illius priscae inoboedientiae poenam se esse testetur. unde merito de illa et tunc primi homines, quando pudenda texerunt, et nunc qui se utcumque hominem esse considerat, omnis pudens inpudensque confunditur, absit ut de opere dei, sed de poena primi ueterisque peccati. uerum uos non pro religiosa ratione, sed pro animosa contentione nec pro humano pudore, sed pro uestro furore, ne uel ipsa concupiscentia carnis uitiata credatur et ex ea trahi originale peccatum, talem prorsus, qualis nunc est, in paradisum conamini disputando reuocare eamque illic esse potuisse contendere, quam uel] semper sequeretur inhonesta consensio uel aliquando coherceret miseranda dissensio. nos autem non multum curamus quid uos de illa sentire delectet. quidquid tamen hominum per illam nascitur, si non renascatur, sine dubitatione damnatur et necesse est esse sub diabolo, si non inde liberetur a Christo.

Homines, inquit, dei opus esse defendimus nec ex illius potentia uel in malum uel in bonum inuitum aliquem cogi, sed propria uoluntate aut bonum facere aut malum, in bono uero opere a dei gratia semper adiuuari, in malum uero diaboli suggestionibus incitari . ad haec respondemus homines esse opus dei, in quantum homines sunt, sed sub diabolo esse, in quantum peccatores sunt, nisi eruantur inde per eum, qui non ob aliud factus est inter deum et [*]( 19 Iulianus 25 cf. I Tim. 2, 5 ) [*]( 1 sit] est GL ueracundia O 2 confi*tetur0 eamqu*eG eamquaeL per tempcrantiamZ) temperantiam GL 3inportunaqu»eG\'L sollicitat*G sollicitateL 4 uolentibus (n s. u init.)G subtrahit nolentibus om.GL 5 inobocdientiam suamOG 6 et] ex GL liominisF 7 se] iamGL utcumque (ut in ras., cumque s.l.m2)0 se esscGL 8 opcraGa.c.L scde V 9 pciia in mg.B nos B 10 pr- pro om.V 12 extraherOml talc.o in paradyso DGL 13 conabimini DEFVGLb conabimi C potuisse esse V 14 inhoncstes D 15 coerceret ODEFGbd corcrceretC dissccnsio C 16 delcctatF quisquisF 18 liber∗tur 0 liberentur V 19 omines B homineZ)6 inquidi Y 21 uereF a dei] de V adoOadeoL 22 semper gratiaGL iuuariGL iri raaloV in malr.*G sugestionibusO subgestionibus C suggessionibus F 23 repondemus B quam- tum B 24 pcccatorc D nisi seruanturGL )

453
homines mediator, nisi quia ex hominibus non potuit esse peccator, nec ex dei potentia uel in malum uel in bonum inuitum aliquem cogi, sed deo deserente pro meritis ire in malum et deo adiuuante sine meritis conuerti ad bonum. non enim est homo bonus, si nolit, sed gratia dei etiam ad hoc adiuuatur ut uelit, quoniam non inaniter scriptum est: deus est enim qui operatur in uobis et uelle et operari probona uoluntate et: praeparatur uoluntas adomino.