Contra Duas Epistulas Pelegianorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Hoc pudoris genus, haec erubescendi necessitas certe cum omni homine nascitur et ipsis quodammodo naturae legibus inperatur, ut in hac re uerecundentur etiam ipsa pudica coniugia nec quisquam tam male turpiterque proficiat, ut, quia cognouit deum esse conditorem naturae auctoremque nuptiarum, ideo etiam miscendus uxori, si quis eum uideat, non de his motibus erubescat quaeratque secretum, ubi non solum alienorum, uerum etiam suorum omnium possit uitare conspectum. itaque sua culpa sibi accidens malum natura humana permittatur agnoscere, ne cogatur aut, quod est inpudentissimum, de his suis motibus non erubescere aut, quod est ingratissimum, de sui creatoris operibus erubescere. quo tamen malo propter bonum generationis filiorum bene utuntur pudica coniugia; solius autem carnalis uoluptatis causa libidini consentire peccatum est, quamuis coniugatis secundum ueniam concedatur.
Sed constituite, Pelagiani, seruata honestate ac fecunditate nuptiarum, si nemo peccasset, qualem uelitis in paradiso uitam illorum hominum cogitare et unum de his quattuor rebus eligite. procul dubio enim aut quotienscumque libuisset, totiens. concubuissent; aut frenarent libidinem, quando concubitus necessarius non fuisset; aut tunc ad nutum uoluntatis libido consurgeret, quando esse concubitum necessarium casta prudentia praesensisset; aut nulla ibi omnino existente libidine ut cetera [*]( 17 cf. I (br- 7, 6 ) [*]( 1 et s. I. B, om.D 2 creatori] sareatori r 3 ammittere F accipere Db 5 ipsi C quodam (uo in ras., dam s.l.m2)0 quoda*G quodadmodumL modo (o tin. ex u)G natorae V legalibus B imperanturOB 6 hoc b re om DGL uerecundentur (e fin. ex i)0 ne F 7 mala Oml proficiat mn.GL aut qui agnouitGL 8 esse om.D 9 moris C eum] enim B moribus B 11 ante conspectum eras. cons D sibi s.l Oml, om.D accedens r post accidens eras sibiO 12 permittitur EF 13 suis om.OB aut—erubescere in mg.B 14suis Ctnl quo∗G quod L 16 solius (i s.l.) G solus L uoluntatis Bml 19 seruata om.Dml ac om.V 20 ueletisC uelletisL 22 elegire T", a.c GL quotiescumqueOEFd libuissent Gm2L totiesOEFd; totiens concubuissent om.GL 23 frenassent Dllll 24 notum Om2 uoluptatisDGL consurgetGa c.L 25 esse] et D pudentia b 26 precessisset D praesens essetGac.L ibi om D *urO )