Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Dicunt etiam, inquit, baptisma non dare omnem indulgentiam peccatorum nec auferre crimina, sed rarare, ut omnium peccatorum radices in mala carne teneantur. quis hoc aduersus Pelagianos nisi infidelis adfirmet ? dicimus ergo baptisma dare omnium indulgentiam peccatorum et auferre crimina, non rarare nec ut omnium peccatorum radices in mala carne teneantur quasi rasorum in capite capillorum, unde crescant iterum, resecanda peccata. nam et istam similitudinem comperi suae illos adhibere calumniae, tamquam hoc nos sentiamus atque dicamus.

Sed de ista concupiscentia carnis falli eos credo uel fallere, cum qua necesse est ut etiam baptizatus — et hoc si diligentissime proficit et spiritu dei agitur — pia mente confligat. sed haec etiamsi uocatur peccatum, non utique quia peccatum est, sed quia peccato facta est, sic uocatur, sicut scriptura manus cuiusque dicitur, quod manus eam fecerit. peccata autem sunt, quae secundum carnis concupiscentiam uel ignorantiam inlicite fiunt, dicuntur, cogitantur; quae transacta etiam reos tenent, si non remittantur. et ista ipsa carnis concupiscentia in baptismo sic dimittitur, ut, quamuis tracta sit a nascentibus, nihil noceat renascentibus. cx quibus tamen, si filios [*]( 3. 8 Iulianus 13 Iulianus 10 cf. Roni. 8, 14 ) [*]( 1 frenebant 0 et om. 0 2 potius om.GL qunmodomare L domare G 3 nos dicere EFV bd 4 sed]de B aliasGa.c.L 5dilectis Om1 7 calumniosus V fellente Oml 8 baptisma∗0(a fin. cx u ni2) omnem om.GL indulgentiaL 9 omnium peccatorum GL auffcrreO offerreC rareGa.c.L radere BDEFbd 11 ergo] enim V indulgentiam omniumG indulgentia omnium L 12 non—ut om.EF rarefra.c.L radere BDEFbd 15 comperi∗O 16 calumnia L 18 et] exG 21 tdctuOml 22 peccata autem sqq. praebentur fol,134b et sqq. V; ef. Praef. camis bis pon. D 23 innorantiam B ignorantia L cogitanturque L 21 reos tenent etiam B 25 ut post nascentibus praeb. B quamquam D trac∗∗taO sit om. r a om. 0m1 a nascentibus bispon. D 2G nihil noceat renascentibus om.UL filios si OB )

446
carnaliter gignunt, rursus trahitur rursusquc est nocitura nascentibus, nisi eadem forma renascentibus remittatur et insit nihil obfutura uitae futurae, quoniam reatus eius generatione tractus regeneratione dimissus est, et ideo iam non sit peccatum, sed hoc uocetur, siue quod peccato facta sit siue quod peccandi delectatione moueatur, etsi ei uincente delectatione iustitiae non consentiatur. nec propter ipsam, cuius iam reatus lauacro regenerationis absumptus est, dicunt in oratione baptizati: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, sed propter peccata, quae fiunt, siue in eius consensionibus, cum ab eo quodlibet uincitur quod placet, siue cum per ignorantiam malum quasi bonum placet. fiunt autem siue operando siue loquendo siue, quod facillimum atque celerrimum est, cogitando. a quibus omnibus quis etiam fidelium gloriabitur castum se habere cor aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? illud sane, quod in oratione sequitur, propter ipsam dicitur: ne nos inferas in temptationem, sedliberanos amalo. unusquisque enim, sicut scriptum est, temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus; dein concupiscentia cum conceperit, parit peccatum.

Hi omnes concupiscentiae partus et ipsius concupiscentiae reatus antiquus baptismatis ablutione dimissi sunt; et quidquid nunc parit ista concupiscentia, si non sint illi partus, qui non [*]( 7 cf. Tit. 3, 5 8 Matth. 6,12 14 cf. Prou. 20, 9 16 Mattli. 6, 13 17 Iac. 1,14.15 ) [*]( 1 ginnunt B gignunt**G trahitur G (a s. i) ruriusque La.c. est om. Om1 et D sit s. exp. est G nocet D 2 nisi-renascentibus om.C eadem B offutura CD 3 futurae om. Oml trae**tus 0 4 dimissus 0 (mis s. ras. m2) non sit s. I. Oml hoeom.D 5 peceato 0 (0 exam2) fieccandiO (is. ras. tn2) moueatur-delectatione om. F 7 adsumptusO assumtus BEFL absumtusG 9 post sic eras. sic D 10 siue in] siue(2—3 litt. eras.)G 11 quodlibet (i s. od) D, om.V eum] quod LG per om. V 12operando siue loquendo] per uohuitatem malam GL 13 celeberrimum OGL, cf. p. 266, 24 14 post omnibus exp. quod ait G omnibus quod ait L etiam fidelium om.GL castum—gloriabitur om.v 15 illud] id GL sineOml 17 traiptatione V 19 qua abstractus E abstr.cone. "inmg.L deindeCGbd 20 paret V 21 liiiOmlD 22 antiqusOwi anticus C antiqui D antiqui. (n s.l.)G antiquus quib ab**lutioneG absolutioneL dimissi*L quiequid (c ex d)0 23 parit nunc EFbd uunc om.D sint om. r )

447
solum peccata., uerum etiam crimina nuncupantur, pacto illo cotidianae orationis, ubi dicimus: dimitte sicut dimittimus, et elemosynarum sinceritate mundantur. neque enim quisque sic desipit, ut dicat ad baptizatos dominicum illud non pertinere praeceptum: dimittite et dimittetur uobis; date et dabituroubis. nullus autem in ecclesia recte posset ordinari minister, si dixisset apostolus: \'si quis sine peccato\',ubi ait: siquis sin e crimine est, aut si dixisset: \'nullum peccatum habentes\', ubi ait: nullum crimen habentes. multi quippe baptizati fideles sunt sine crimine; sine peccato autem in hae uita neminem dixerim, quantalibet Pelagiani, quia haec dicimus, aduersus nos inflentur et disrumpantur insania, non quia peccati aliquid remanet, quod in baptismate non remittatur, sed quia nobis in huius uitae infirmitate manentibus cotidie fieri non quiescunt, quae fideliter orantibus et misericorditer operantibus cotidie remittantur. haec est fidei catholicae sanitas, quam sanctus ubique seminat spiritus, non prauitatis hereticae uanitas et praesumptio spiritus.

Iam de cetero itaque uideamus, quemadmodum, posteaquam nobis calumniose putauit obicienda quae credimus et fingenda quae non credimus, suam ipse uel Pelagianorum fidem profiteatur. contra haec, inquit, nos cotidie disputamus et ideo nolumus praeuaricatoribus adhibere consensum, quia nos dicimus liberum arbitrium in omnibus esse naturaliter necAdae peccato perire potuisse, [*]( 2 Matth. 6, 12 5 Luc. 6, 37. 38 7 Tit. 1,6 9 I Tim. 3, 10 21 Iulianus ) [*]( 1 solum-uerum] pecca I ueruin 0 peccauerunt L crimiiw om.C peccato Ga.c.L cotidianę O (ę s.l.m2) 2 orationis G (s in ras.) dimitte nobis D dim. nobis deb. nostra EFGbd sicut et Lb sicut et nos dimittimus D 3 elimosinarum OGL elemosinarum B helemosinarum CD quisquam bd si V 4 decipit B 6 possit OCE 7 sine peecato est BG ait oin.V 9 ait V (i ex u) lldixeritF aducrsum BCDEFbd nos om.L 12 inflaiitur GL dinnllpantur BDGa.c.L dirrumpantur C non om.GL aliquid peccati EFb remaneat QL 13 post in uocabulum eras. V dimittatur L a nobis IIEFd in nobis Db lius Gml 14 infirmatc iufirmitatc G a. c. L a. c. co.tidie G cottidieF 15 ct misericorditer opcrantibus om. GL misericorditcr om. D co#tidie G cottidie V 16 fidesLa.c. 17 haereticcF 18 itaque de cetero DEFGbd quemammodumG 19 putmt F credimus—quae om.GL 20 si iam ex suam B 21 haec] nec B inquit] quidem V,om.B uolumus B 23naturaturaliter D addQD )

448
quod omnium scripturarum auctoritate firmatur. haec si quemadmodum oportet non contra dei gratiam diceretis, non consensum praeuaricatoribus adhiberetis, sed uestrum sensum corrigeretis. hinc autem quantum potuimus et quantum sufficere uisum est superius disputauimus.

Dicimus, inquit, has, quae nunc aguntur in orbe terrarum, a deo nuptias institutas nec reos esse coniuges, sed fornicatores et adulteros condemnandos. hoc uerum est et catholicum; sed quod uos hinc uultis efficere, ut de commixtione maseuli et feminae nihil peccati nascentes trahant, quod lauacro regenerationis expietur, hoc falsum est et hereticum.

Malum, inquit, genitalium, id est ipsam uirilitatem, sine qua non potest esse commixtio, a deo dicimus institutam. ad hoc respondemus motum genitalium et, ut uerbo eius utar, uirilitatem, sine qua non potest esse commixtio, deus sic instituit, ut nihil haberet pudendum. non enim fas fuit ut eius erubesceret creatura de sui opere creatoris; sed inoboedientia membrorum supplicio iusto primis hominibus inoboedientibus reddita est, de qua erubuerunt, quando foliis ficulneis pudenda texerunt, quae prius pudenda non fuerunt.