Contra Duas Epistulas Pelegianorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Apertius autem quod sequitur utrumque declarat: c o ndelector enim legi dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et eaptiuantem me in lege peccati, quae est in membris meis. sed quod dixit \'captiuantem me\', potest mouere, si nulla consensio est. unde propter ista tria, duo scilicet, de quibus iam disputauimus, quod ait: ego au tem carnal is su m, et: u enundatus sub peccato, et hoc tertium: captiuantem in lege peccati, quaeest in membris meis, potest uideri apostolus tum describere, qui sub lege adhuc uiuit, nondum sub gratia. sed sicut illa duo exposuimus propter carnem adhuc corruptibilem dicta, sic et hoc potest intellegi, ut \'captiuantem me\' dixerit \'carne\', non mente, \'motione\', non [*](4 Rom. 7, 19. 20 9 Rom. 7, 21 13 Rom. 7, 22. 23 20 Rom. 7, 14 25 Roni. 7, 23 ) [*]( 1 bonum om. V non] add. inuenio GL 2 no OGL n It 4 amalum C (I ex r) 6 nolo ego ex loln Oml 7 lioc operor illud EF. hatetOmJ 8 repetiit B tardissimus V dp] a B excitantLa.c. 9 uolentem mWnGa.c.L 10 ilioGa.e.L llestom.O uolentisL 16 captiuantinantem C 17 in om.CEF peccatisV menbrisO 18 dixi Ga.c.L me om. OB monere b 19 est consensio B consessio D (sen s.l.ml) tria ista DEFbd post ista exp. ista D duo*G duos L et post scilicet exp. B de]etC 22inom.OBC legiO quodGL 23 scri- berc OmJ 24 sicut om.Otnl duo s. ras. Om2 25 corruptiuilem Oml si La.c. in hoc CEF ut] quod s.l.OmlG,om.L captiuanteOml 26 me mnXCEFGL carnem VGL mentisOOL motione in mg. B motione*G motionem L )
Deinde subiungit propter quod dicta sunt omnia: miser ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum, atque inde concludit: igitur ipse ego menteseruio legidei, carne autem legipeccati, carne scilicet legi peccati concupiscendo, mente autem legi dei eidem concupiscentiae non consentiendo. nulla ergo condemnatio est nunc his, qui suntinChristoIesu. non enim damnatur, nisi qui concupiscentiae carnis consentit ad malum. lex enim spiritus uitae in Christo Icsu liberauit te a lege peccati et mortis, ne scilicet consensionem tuam concupiscentia sibi uindicet carnis. et ea quae sequuntur eundem sensum magis magisque demonstrant; sed adhibendus est modus.
Visum autem aliquando etiam mihi fuerat \'hominem sub lege\' isto apostoli sermone describi sed uim mihi postea ista uerba fecerunt, quod ait: nunc autem iam non ego operor illud. [*]( 3 Rom. 7,18 5 Rom. 7, 23 7. 10 Rom. 7, 24. 25 13 Rom. 8, 1 16 Rom. 8, 2 21 cf. Exp. quar. propos. ex epist. ad Rom. (XXXV 2071 M). Expos. epist. ad Gal. (XXXV 2139M) et Quaest. Simpliciani lib. I qur.est. 17.9 (XL 105. 106 M). De gratia Cnristi 39, 43 (CSEL XLII 157). Retract. I c. 23 et II c. 1 (CSEL XXXVI 113. 131). Cjntra Iul. Pel. VI 23, 70 (XLIV 865 M) 23 Rom. 7, 17 ) [*]( 1 captiuante B 2 alia GL quiOmlC quod s.l.Gml, om.L 4 sic et iamOB sicut iam D sic iam CEFVbd si.iam G (c s.l.) sciam L inpositione Ga.c. inpositionem L 6 meam om.V in lege Dbd 7 subhmxitO dicta sunt] dixeratCL omnia om.G 8 ergo C liberauitClmlEVGa.c.L de] aEF 11 alt. legi (i ex e) 0 lege a.c.GL 12 legi (i ex e)0 lege a.c.GL non concupiscendo G non cone. L mte s. exp. addente D legeL 13 idemOml eidemG (ei in ras.) et idem L sentiendoOm7 condamnatioC 15 dominaturGL 17 liuerauitOml liberabitBF te s. ras.Om2 meGL 18 concupiscentiam T* uindice«tO secuntur BCDL 19 adibendus (i s.l.)0 21 autem om.Oml 22 uim m2 s. exp. inO fecerunt postea ista uerba DEFbd )
Nam et illud ubi ait: quis me liberabit de corporemortis huius? quis neget apostolum, cum haec diceret, adhuc fuisse in corpore mortis huius? a quo utique impii non liberantur, quibus eadem corpora ad tormenta aeterna redduntur. liberari ergo est a corpore mortis huius omni sanato languore concupiscentiae carnis non ad poenam corpus recipere, sed ad gloriam. huic loco et illud satis consonat: etiam etnos ipsi primitias habentes spiritus et i psi in nobismet ipsis ingemescimus adoptionem expectantes, redemptionem corporis nostri. nimirum enim gemitu isto ingemescimus, in quo dicimus: miserego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? illud etiam ubi ait: quod enim operor, ignoro, quid est aliud quam \'nolo\', non adprobo\',\'non consentio\', \'non facio\'? alioquin contrarium est his, quae superius dixit: perlegem cognitio peccati, et : peccatum non cognouinissper legem, et: peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. quomodo enim peccatum per legem cognouit, quod ignorat? quomodo apparet peccatum, quod [*]( 1 Rom. 8. 1 3 Rum. 7, 22 S Rom. 7, 24 12 cf. Prospcri Aquit. sent. exAug. del. 313(LI475M) 14Rom. S, 23 18 Rom. 7,24 20 Rom. 7, l\'> 22 Rom. 3, 20 23 Rom. 7, 7. 13 ) [*]( 1 quodj iIludqllodDbd et om.GL 2 nunc om.Oml qui sunt sunt in xpo D 5 dilectio Oml quae OL consentis Oml consensit Gml GgratiaL 8 illud om.DEFd liberauitOGTGa.c.L 9 qui La.c. necet Oml negatD haec s.l.L 10 a quo—huius in mg.B 11 reddanturOm2 12 ergo om. Prosper omnis anatuOini 14 all. et om.Dm2EFGbd 16. 18 ingemiscimus B adoptionesL redemtionemG 17 gem!tu*L 19 liberauit Om1CVGm1L 20 ubi] in quo GL ait] dicit V quod 0 (0 s.l.m2l 21 non consentio non adprobo OB non facio om.EF 22 dixiO legem] add. enim Db 25 quomo Dml 26 appareat GL )
His atque huiusmodi in ista scripturae apostolicae circumstantia diligenter consideratis recte intellegitur apostolus non quidem se solum in sua persona, uerum alios etiam sub gratia constitutos significasse, sed secum nondum in illa constitutos pace perfecta, in qua absorbebitur mors in uictoriam. de qua post dicit: siautem Christus in uobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum. spiritus autem uita estpropter iustitiam. si ergo spiritus eius, qui suscitauit Iesum ex mortuis, habitat in uobis, qui suscitauit Christum Iesum a mortuis uiuificabit et mortalia corpora uestra per habitantem spiritum eius in uobis. uiuificatis igitur mortalibus corporibus nostris non solum ad peccandum consensio nulla erit, sed nec ipsa cui non consentiatur carnis concupiscentia remanebit. quam spiritui resistentem non habere in carne mortali ille tantum homo potuit, qui non per ipsam ad homines uenit. et ideo apostolos, quia homines erant et corpus, quod corrumpitur et adgrauat animam, in huius uitae mortalitate portabant, absit ut dicamus, sicut iste calumniatur, semper inmoderata libidine fuisse pollutos, sed dicimus a consensione prauarum libidinum liberos, de concupiscentia [*]( 3 Matth. 7, 23 4 II Cor. 5, 21 10 cf. I Cor. 15, 54 Rom. 8, 10. 11 21. 24 Iulianus; cf. 433, 4 22 cf- Sap. 9, 15 ) [*](1 si enim GL dictum in tng.Gml consessione Dml 2 est] sitGL deus BCEFV 5 fecerat ex nouerat Om2 6 istam GL circonstantia B circumstantiani GL 7 consideratL apostolos Ga.c.L 8 in om. O 9 secum] secundumO secundum L nundum B lOabsorbitur V in]aL victoriaOBGL post]apostolusGL 11 nobisOL 12 uitaC 13 si*0 15 ibm xpmOB Iesum om.GL a] exGL,om.b uiuificauitOmlVGmlL uiuificabit uos F 16 et om.GL per ex propterO inhabitantem DGbd 19 non om.Db quamO (ua s.l.m2) 20 mortali*0 mortaliaL tantummodo Vbd 21 apostohisOF 22 all. et om. OCL 23hiusL mortalitatem L istaeOwJ 24 calumniator Ga.c.L didicimus Ga.c.L 25 consensione*Z< prabarum Oml )
Proinde iste quod addidit dicere nos \'Christum et a peccatis liberum non fuisse, sed carnis necessitate mentitum et aliis maculatum fuisse delictis\', uiderit a quibus audierit uel in quorum litteris legerit; quod quidem fortasse non intellexit et in sensus calumniosos malitia fallente conucrtit.