Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

An forte metuimus ea quae sequuntur: quod enim operor, ignoro; non enim quoduolo, hocago, sed quod odi, illud facio, ne forte ex his uerbis quispiam consentire carnis concupiscentiae ad opera mala sanctum apostolum suspicetur? sed considerandum est quod adiungit: si autem quod nolo hoc facio, consentio legi quoniam bona. magis enim se dicit legi consentire quam carnis concupiscentiae — hanc enim peccati nomine appellat —; facere ergo se dixit et operari non affectu consentiendi et inplendi, sed ipso motu concupiscendi. \'hinc ergo\', inquit,\'consentio legi quoniam bona est: consentio, quia nolo quod non uult\'. deinde dicit: nunc autem iam non ego operor illud, sed id quod habitat in me peccatum. quid est \'nunc autem\' nisi \'iam nunc sub gratia, quae liberauit delectationem uoluntatis a consensione cupiditatis\'? non enim melius intellegitur: non ego operor, nisi quia non consentit exhibere membra sua arma iniquitatis peccato. nam si et concupiscit et consentit et agit, quomodo non ipse illud operatur, etiamsi se operari doleat et uinci grauiter ingemescat?

Iam illud quod sequitur nonne unde loquatur apertissime ostendit ? scio enim quia non habitatinme, hocest in carne mea, bonum. si enim non exponeret adiungendo: hoc estin carne mea, aliter fortasse acciperetur quod dixit: in me. ac per hoc uersat hoc idem repetens et inculans: u e 11 e [*](4 Rom. 7,15 8 Rom. 7,16 14 Rom. 7, 17 19 cf. Rom. 6,13 24. 27 Rom. 7,18 ) [*](1 possint GLp.e. posset 6 possunt La.c. etiamsi L (si s.l.) 2 nellit (sic semper) V delectatione CEFbd 3 confligeret V 4 secuntur D 6 odii G quisquam GL 7 scm suspicetur apostolum D suspicetur apostolum bd 8 est om. EF 9 quoniam] quia OBV bona est BDEFbd 10 enim om.C 12 affecto V affectum L mutuOml 16 in me habitatOBCGL 17 uoluptatisG consensionem L 19 non om.Om] consentit et agit B 20 si et] etsi Db aitC 21 se om.C sese EF opera**ri 0 uincitC 23 quo C opertissime Ga.c.La.c. 24 habitct Oml 25 exponerem a.c.GeiL 27 ac] hac CV )

441
enimadiacetmihi, perficere autem bonum non. hoc est enim perficere bonum, ut nec concupiscat homo; inperfectum est autem bonum, quando concupiscit, etiam si concupiscentiae non consentit ad malum. non enim quod uolo facio bonum, inquit, sed quod nolo malum, hoc ago. si autem quod nolo ego hoc facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatu 111. id repetiuit inculcans et tamquam tardissimos de somno excitans: inuenio ergo legem, inquit, mihi uolenti facere bonum, quoniam mihi malum adiacet. illa ergo bonum est uolenti facere, adiacet autem malum ex concupiscentia, cui non consentit qui dicit: iam non ego operor illud.

Apertius autem quod sequitur utrumque declarat: c o ndelector enim legi dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et eaptiuantem me in lege peccati, quae est in membris meis. sed quod dixit \'captiuantem me\', potest mouere, si nulla consensio est. unde propter ista tria, duo scilicet, de quibus iam disputauimus, quod ait: ego au tem carnal is su m, et: u enundatus sub peccato, et hoc tertium: captiuantem in lege peccati, quaeest in membris meis, potest uideri apostolus tum describere, qui sub lege adhuc uiuit, nondum sub gratia. sed sicut illa duo exposuimus propter carnem adhuc corruptibilem dicta, sic et hoc potest intellegi, ut \'captiuantem me\' dixerit \'carne\', non mente, \'motione\', non [*](4 Rom. 7, 19. 20 9 Rom. 7, 21 13 Rom. 7, 22. 23 20 Rom. 7, 14 25 Roni. 7, 23 ) [*]( 1 bonum om. V non] add. inuenio GL 2 no OGL n It 4 amalum C (I ex r) 6 nolo ego ex loln Oml 7 lioc operor illud EF. hatetOmJ 8 repetiit B tardissimus V dp] a B excitantLa.c. 9 uolentem mWnGa.c.L 10 ilioGa.e.L llestom.O uolentisL 16 captiuantinantem C 17 in om.CEF peccatisV menbrisO 18 dixi Ga.c.L me om. OB monere b 19 est consensio B consessio D (sen s.l.ml) tria ista DEFbd post ista exp. ista D duo*G duos L et post scilicet exp. B de]etC 22inom.OBC legiO quodGL 23 scri- berc OmJ 24 sicut om.Otnl duo s. ras. Om2 25 corruptiuilem Oml si La.c. in hoc CEF ut] quod s.l.OmlG,om.L captiuanteOml 26 me mnXCEFGL carnem VGL mentisOOL motione in mg. B motione*G motionem L )

442
consensione et ideo \'captiuantem me\', quia et in ipsa carne non est aliena natura, sed nostra. sicut ergo exposuit ipse quid dixerit: scio enim quianon habitat in me, hocestin carne mea, bonum, sic etiam ex illius expositione hunc locum debemus accipere, tamquam dixerit: captiuantem me — hoc est \'carnem meam\' — lege peccati. quae est in membris meis.

Deinde subiungit propter quod dicta sunt omnia: miser ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum, atque inde concludit: igitur ipse ego menteseruio legidei, carne autem legipeccati, carne scilicet legi peccati concupiscendo, mente autem legi dei eidem concupiscentiae non consentiendo. nulla ergo condemnatio est nunc his, qui suntinChristoIesu. non enim damnatur, nisi qui concupiscentiae carnis consentit ad malum. lex enim spiritus uitae in Christo Icsu liberauit te a lege peccati et mortis, ne scilicet consensionem tuam concupiscentia sibi uindicet carnis. et ea quae sequuntur eundem sensum magis magisque demonstrant; sed adhibendus est modus.

Visum autem aliquando etiam mihi fuerat \'hominem sub lege\' isto apostoli sermone describi sed uim mihi postea ista uerba fecerunt, quod ait: nunc autem iam non ego operor illud. [*]( 3 Rom. 7,18 5 Rom. 7, 23 7. 10 Rom. 7, 24. 25 13 Rom. 8, 1 16 Rom. 8, 2 21 cf. Exp. quar. propos. ex epist. ad Rom. (XXXV 2071 M). Expos. epist. ad Gal. (XXXV 2139M) et Quaest. Simpliciani lib. I qur.est. 17.9 (XL 105. 106 M). De gratia Cnristi 39, 43 (CSEL XLII 157). Retract. I c. 23 et II c. 1 (CSEL XXXVI 113. 131). Cjntra Iul. Pel. VI 23, 70 (XLIV 865 M) 23 Rom. 7, 17 ) [*]( 1 captiuante B 2 alia GL quiOmlC quod s.l.Gml, om.L 4 sic et iamOB sicut iam D sic iam CEFVbd si.iam G (c s.l.) sciam L inpositione Ga.c. inpositionem L 6 meam om.V in lege Dbd 7 subhmxitO dicta sunt] dixeratCL omnia om.G 8 ergo C liberauitClmlEVGa.c.L de] aEF 11 alt. legi (i ex e) 0 lege a.c.GL 12 legi (i ex e)0 lege a.c.GL non concupiscendo G non cone. L mte s. exp. addente D legeL 13 idemOml eidemG (ei in ras.) et idem L sentiendoOm7 condamnatioC 15 dominaturGL 17 liuerauitOml liberabitBF te s. ras.Om2 meGL 18 concupiscentiam T* uindice«tO secuntur BCDL 19 adibendus (i s.l.)0 21 autem om.Oml 22 uim m2 s. exp. inO fecerunt postea ista uerba DEFbd )

443
ad hoc enim pertinet quod ait et postea: nulla ergo condemnatio est nunc his, qui sunt in Christo Iesu, et quia non uideo quomodo diceret homo sub lege: condelector legi dei secundum interiorem hominem, cum ipsa delectatio boniqua etiam non consentit ad malum non timore poenae, sed amore iustitiae — hoc est enim condelectari — non nisi gratiae deputanda sit.

Nam et illud ubi ait: quis me liberabit de corporemortis huius? quis neget apostolum, cum haec diceret, adhuc fuisse in corpore mortis huius? a quo utique impii non liberantur, quibus eadem corpora ad tormenta aeterna redduntur. liberari ergo est a corpore mortis huius omni sanato languore concupiscentiae carnis non ad poenam corpus recipere, sed ad gloriam. huic loco et illud satis consonat: etiam etnos ipsi primitias habentes spiritus et i psi in nobismet ipsis ingemescimus adoptionem expectantes, redemptionem corporis nostri. nimirum enim gemitu isto ingemescimus, in quo dicimus: miserego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? illud etiam ubi ait: quod enim operor, ignoro, quid est aliud quam \'nolo\', non adprobo\',\'non consentio\', \'non facio\'? alioquin contrarium est his, quae superius dixit: perlegem cognitio peccati, et : peccatum non cognouinissper legem, et: peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. quomodo enim peccatum per legem cognouit, quod ignorat? quomodo apparet peccatum, quod [*]( 1 Rom. 8. 1 3 Rum. 7, 22 S Rom. 7, 24 12 cf. Prospcri Aquit. sent. exAug. del. 313(LI475M) 14Rom. S, 23 18 Rom. 7,24 20 Rom. 7, l\'> 22 Rom. 3, 20 23 Rom. 7, 7. 13 ) [*]( 1 quodj iIludqllodDbd et om.GL 2 nunc om.Oml qui sunt sunt in xpo D 5 dilectio Oml quae OL consentis Oml consensit Gml GgratiaL 8 illud om.DEFd liberauitOGTGa.c.L 9 qui La.c. necet Oml negatD haec s.l.L 10 a quo—huius in mg.B 11 reddanturOm2 12 ergo om. Prosper omnis anatuOini 14 all. et om.Dm2EFGbd 16. 18 ingemiscimus B adoptionesL redemtionemG 17 gem!tu*L 19 liberauit Om1CVGm1L 20 ubi] in quo GL ait] dicit V quod 0 (0 s.l.m2l 21 non consentio non adprobo OB non facio om.EF 22 dixiO legem] add. enim Db 25 quomo Dml 26 appareat GL )

444
ignoratur? sic ergo dictum est \'ignoro\' \'non facio\', quia nulla consensione id ego ipse committo, quomodo dicturus est dominus impiis: nonouiuos, quem procul dubio latere nihil potest, et sicut dictum est: eum qui non nouerat peccatum, quod est \'uon fecerat\'; neque enim non nouerat quod arguebat.

His atque huiusmodi in ista scripturae apostolicae circumstantia diligenter consideratis recte intellegitur apostolus non quidem se solum in sua persona, uerum alios etiam sub gratia constitutos significasse, sed secum nondum in illa constitutos pace perfecta, in qua absorbebitur mors in uictoriam. de qua post dicit: siautem Christus in uobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum. spiritus autem uita estpropter iustitiam. si ergo spiritus eius, qui suscitauit Iesum ex mortuis, habitat in uobis, qui suscitauit Christum Iesum a mortuis uiuificabit et mortalia corpora uestra per habitantem spiritum eius in uobis. uiuificatis igitur mortalibus corporibus nostris non solum ad peccandum consensio nulla erit, sed nec ipsa cui non consentiatur carnis concupiscentia remanebit. quam spiritui resistentem non habere in carne mortali ille tantum homo potuit, qui non per ipsam ad homines uenit. et ideo apostolos, quia homines erant et corpus, quod corrumpitur et adgrauat animam, in huius uitae mortalitate portabant, absit ut dicamus, sicut iste calumniatur, semper inmoderata libidine fuisse pollutos, sed dicimus a consensione prauarum libidinum liberos, de concupiscentia [*]( 3 Matth. 7, 23 4 II Cor. 5, 21 10 cf. I Cor. 15, 54 Rom. 8, 10. 11 21. 24 Iulianus; cf. 433, 4 22 cf- Sap. 9, 15 ) [*](1 si enim GL dictum in tng.Gml consessione Dml 2 est] sitGL deus BCEFV 5 fecerat ex nouerat Om2 6 istam GL circonstantia B circumstantiani GL 7 consideratL apostolos Ga.c.L 8 in om. O 9 secum] secundumO secundum L nundum B lOabsorbitur V in]aL victoriaOBGL post]apostolusGL 11 nobisOL 12 uitaC 13 si*0 15 ibm xpmOB Iesum om.GL a] exGL,om.b uiuificauitOmlVGmlL uiuificabit uos F 16 et om.GL per ex propterO inhabitantem DGbd 19 non om.Db quamO (ua s.l.m2) 20 mortali*0 mortaliaL tantummodo Vbd 21 apostohisOF 22 all. et om. OCL 23hiusL mortalitatem L istaeOwJ 24 calumniator Ga.c.L didicimus Ga.c.L 25 consensione*Z< prabarum Oml )

445
tamen carnis, quam moderando frenabant, tanta humilitate et pietate gemuisse, ut optarent eam non habere potius quam domare.

Proinde iste quod addidit dicere nos \'Christum et a peccatis liberum non fuisse, sed carnis necessitate mentitum et aliis maculatum fuisse delictis\', uiderit a quibus audierit uel in quorum litteris legerit; quod quidem fortasse non intellexit et in sensus calumniosos malitia fallente conucrtit.

Dicunt etiam, inquit, baptisma non dare omnem indulgentiam peccatorum nec auferre crimina, sed rarare, ut omnium peccatorum radices in mala carne teneantur. quis hoc aduersus Pelagianos nisi infidelis adfirmet ? dicimus ergo baptisma dare omnium indulgentiam peccatorum et auferre crimina, non rarare nec ut omnium peccatorum radices in mala carne teneantur quasi rasorum in capite capillorum, unde crescant iterum, resecanda peccata. nam et istam similitudinem comperi suae illos adhibere calumniae, tamquam hoc nos sentiamus atque dicamus.

Sed de ista concupiscentia carnis falli eos credo uel fallere, cum qua necesse est ut etiam baptizatus — et hoc si diligentissime proficit et spiritu dei agitur — pia mente confligat. sed haec etiamsi uocatur peccatum, non utique quia peccatum est, sed quia peccato facta est, sic uocatur, sicut scriptura manus cuiusque dicitur, quod manus eam fecerit. peccata autem sunt, quae secundum carnis concupiscentiam uel ignorantiam inlicite fiunt, dicuntur, cogitantur; quae transacta etiam reos tenent, si non remittantur. et ista ipsa carnis concupiscentia in baptismo sic dimittitur, ut, quamuis tracta sit a nascentibus, nihil noceat renascentibus. cx quibus tamen, si filios [*]( 3. 8 Iulianus 13 Iulianus 10 cf. Roni. 8, 14 ) [*]( 1 frenebant 0 et om. 0 2 potius om.GL qunmodomare L domare G 3 nos dicere EFV bd 4 sed]de B aliasGa.c.L 5dilectis Om1 7 calumniosus V fellente Oml 8 baptisma∗0(a fin. cx u ni2) omnem om.GL indulgentiaL 9 omnium peccatorum GL auffcrreO offerreC rareGa.c.L radere BDEFbd 11 ergo] enim V indulgentiam omniumG indulgentia omnium L 12 non—ut om.EF rarefra.c.L radere BDEFbd 15 comperi∗O 16 calumnia L 18 et] exG 21 tdctuOml 22 peccata autem sqq. praebentur fol,134b et sqq. V; ef. Praef. camis bis pon. D 23 innorantiam B ignorantia L cogitanturque L 21 reos tenent etiam B 25 ut post nascentibus praeb. B quamquam D trac∗∗taO sit om. r a om. 0m1 a nascentibus bispon. D 2G nihil noceat renascentibus om.UL filios si OB )

446
carnaliter gignunt, rursus trahitur rursusquc est nocitura nascentibus, nisi eadem forma renascentibus remittatur et insit nihil obfutura uitae futurae, quoniam reatus eius generatione tractus regeneratione dimissus est, et ideo iam non sit peccatum, sed hoc uocetur, siue quod peccato facta sit siue quod peccandi delectatione moueatur, etsi ei uincente delectatione iustitiae non consentiatur. nec propter ipsam, cuius iam reatus lauacro regenerationis absumptus est, dicunt in oratione baptizati: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, sed propter peccata, quae fiunt, siue in eius consensionibus, cum ab eo quodlibet uincitur quod placet, siue cum per ignorantiam malum quasi bonum placet. fiunt autem siue operando siue loquendo siue, quod facillimum atque celerrimum est, cogitando. a quibus omnibus quis etiam fidelium gloriabitur castum se habere cor aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? illud sane, quod in oratione sequitur, propter ipsam dicitur: ne nos inferas in temptationem, sedliberanos amalo. unusquisque enim, sicut scriptum est, temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus; dein concupiscentia cum conceperit, parit peccatum.