Contra Duas Epistulas Pelegianorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Noueram te quidem fama celeberrima praedicante et frequentissimis atque ueracissimis nuntiis quanta esses dei gratia plenus acceperam, beatissime atque uenerande papa Bonifaci. sed posteaquam te etiam praesentia corporali frater meus uidit Alypius acceptusque a te benignissime ac sincerissime mutua miscuit dictante dilectione conloquia tecumque conuiuens et paruo licet tempore magno tibi iunctus affectu se simul et me refudit animo tuo teque mihi reportauit in suo, tanto maior in me tuae sanctitatis est facta notitia quanto certior amicitia. neque enim dedignaris, qui non alta sapis, quamuis altius praesideas, esse amicus humilium et amorem rependere inpensum. quid est enim aliud amicitia, quae non aliunde quam ex amore nomen accepit et nusquam nisi in Christo fidelis est, in quo solo esse etiam sempiterna ac felix potest ? unde accepta per eum fratrem, per quem te familiarius didici, maiore fiducia ausus sum aliquid ad tuam beatitudinem scribere de his rebus, quae hoc tempore episcopalem curam, si qua in nobis est, ad uigilantiam pro grege dominico stimulo recentiore sollicitant. [*]( 11 ef. Roni. 12, 16 ) [*]( 1 Incipit sei augustini ad bonifaciuin papam 0 aurclii aug ad papS urbis rome bonefaciii lib. I contra eplas iuliani epi pelagianorum incipit B Incipiunt beati aug contra eplm pelagianorum libri quattuor ad boiiifatium epsm urbis rome (liti. mai.) C Explicit retractatio. Incipit liber primus beati augustini epi contra duas eplas Pelagianorum ad bonefacium papam D Incipit epl sci aureli augus aduersus epistl iuliani pelagiani ad bonifacium papa urbisG Incipit eiusdem. cpi. aug adnersus epistulam. iuliani pelagiani. ad bonifaeium papa urbis (lilt. mai.)L Incipit lib aureli agustiui ad papa bnnifaeium (litt. mai.) V; deeodd. EF cf. Pracj. 2 eeleberrimum F 4 atque] ac bvncGL bonefatiOa.c. bonefaci BDGL bonifati C 5 et iam (saepius) EF corporaliaJ corporaliterL corporari V alipiusOCGLV 6 mutua] tuaGL 7 conniuansGp.c. 8 magno] add. tamenZ) estiunctusGL effectu C affectus est mule Oml 9 sanct. tuaeL 10 est] et Ga. c. L quanto L(a in ras.) 11 esso 0 in ras. m2 humilius G a.c.L 12 amare C amoreL est Os.l.mZ 13 more Om1 14 solo] solet B acOs.l.m2 15 post unde add. et EFbd te] ctGL 16 maiore Ga c. 18 ad uigilantiam] uigilantia B regeLml recentioriGL sollicituntOm2 )