Contra Duas Epistulas Pelegianorum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Noui quippe heretici, inimici gratiae dei, quae datur pusillis et magnis per Iesum Christum dominum nostrum, etsi iam cauendi euidentius apertiore inprobatione monstrantur, non tamen quiescunt scriptis suis minus cautorum uel minus eruditorum corda temptare. quibus utique respondendum esset, ne se ucl suos in illo nefando errore firmarent, etiam si non metueremus, ne quemquam catholicorum uerisimili sermone deciperent. cum uero non desinant fremere ad dominici gregis caulas atque ad diripiendas tanto pretio redemptas oues aditus undecumque rimari communisque sit omnibus nobis qui fungimur episcopatus officio — quamuis ipse in ea praemineas celsiore fastigio — specula pastoralis, facio quod possum pro mei particula muneris, quantum mihi dominus adiuuantibus orationibus tuis donare dignatur, ut pestilentibus et insidiantibus eorum scriptis medentia et munientia scripta praetendam, quibus rabies qua furiunt aut etiam ipsa sanetur aut a laedendis aliis repellatur.