Contra Cresconium
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Dicis me non seruasse pacem ac lenitatem, quam principio litterarum mearum promiseram, quod satanan Petilianum appellauerim. ego non Petilianum nec quemquam hominem in parte Donati, sed ipsum errorem partis Donati satanae comparaui, ex cuius laqueis homines quos diligo cupio liberari. nam lege consideratius, inuenies. quamquam etsi aliquid durius dixi, lege quae ipsi non in errorem Maximianensium, sed in ipsos homines dixeritis. Felicianum ergo Petilianus imitetur et mihi pacem desideranti non irascatur.
Tibi certe ipse non suscenseo, quod mihi ex obliquo Manicheos obiciendos putaueris propter errorem adulescentiae meae. unde non tam doleo de praeterita infelicitate mea quam gaudeo de perpetua gloria liberatoris mei. et tamen, si placet, [*](2 cf. epist. Cresc. et Peti!. I 24, 26 6 cf. epist. Cresc. 8 cf. Sententia concilii Bagaiensis 14 cf. epist. Cresc. et III 78, 90 17 cf. Petit. I 26, 28 23 cf. epist. Cresc. et III 79, 91 ) [*]( 2 in fundisne Ym2R dominationis WYm1 3 bachationes Y bagationes R potest WYm1 uereo TYYm1 6 meruerant Yml 8 aegiptiorum W 9 littora RZv 11 inesisse Yml inhesistis Ym2 inesistis R 14 hac W 15 promisseram Yml satanam Rv sathanan Z 18 sathanae Z quosj quod Wml 19 es quam euan. W 20 rore euati. W 22 irascantur WXmlYmlR 23 sic censeo Xtnl succenseo Xm2Zv 24 manichaeos Y adolescentiae R 25 de-gaudeo om. YRv confidens suppl. Ym2Rv 26 et tamen] quam v placeat R ) [*]( LIt. August. c. Don. II. ) [*]( 37 )
Cernis iam, ut arbitror, quam inaniter dixeris, quod uidearis tibi ad omnia respondisse quae mea epistula continentur. si enim propterea respondisti, quia tacere noluisti, non quidem ad omnia, sed tamen respondisti. si autem ad hoc respondisti, ut ea quae a me dicta sunt euacuares, uideo te quidem ad multa respondisse, sed nihil te uideo refellisse. consideratis autem omnibus, quae a me dicta sunt, puto quod facillime intellegas non deuitandae contentionis causa, quae nulla est cum ueritas quaeritur uel non pro uana gloria litigatur, sed causae malae diffidentia tuos nobiscum nolle conferre. ut enim hanc solam Maximianensium causam in medium proferamus, nibil contradici posse nunc saltem fortasse iam agnoscis. unde non mihi adrogans, sicut credis aut calumniaris, uelut inuictam eloquentiam sic eam uolui commendare, sed magis ut intuerentur, qui legerent, talem esse causam, pro qua adserenda uel potius demonstranda nullius sit facundiae patrocinium requirendum.
Ecce iam non dico tricipitem bestiam errorem uestrum, quia suauissimus uerborum emendator es, sed dico \'calumniam tripertitam\'; nec dico nos ei tamquam tridenti telo ex hac Maximianensium causa debere resistere, sed dico \'tripertita defensione\'; nec dico in eorum fronte configite [*]( 4 cf. epist. Cresc. 21 sqq. Petil. I 27, 29. cf. Cresc. III 78, 89 ) [*]( 1 damoauerant XZ 3 si et] sed R respuunt R 5 in mea Ym2R 9 respondistse tF nil R 10 quod puto WXmlYR 12 quaeritur uel Ym2 uel q. WXYmlZ vel q. uel Rv 13 tuos (t. e. episcopos) WYmJX uos cel. v, cf. III 52, 58 init. nollem WXmlYmlR 15 contradicere potuisti Ym2 contradicere tu isti posse R 17 ut inuicta euan. W uoluit WYuilR 19 ada(-BS-JC)erendain WXmlYml demonstrandam WXmlYml facundia WXml 21 uestiam JVrmlR 22 quia] quasi YR suauissimas IV}R emendator es] emendationes Ym2R 23 caloinniam R, ) [*]( 87* )
Si de communione agitur non peccatorum alienorum, sed diuinorum sacramentorum, communicatum est cum damnatis et dictum est de aliis sacrilegis, qui cum damnato Maximiano communicabant, quod eos sacrilegi surculi non polluere plantaria; si de persecutione agitur, damnatos persecuti estis, animosos persecutionibus correiistis; si de baptismo agitur, in sacrilego schismate datum baptismum suscepistis: quid adhuc inaniter, ne ueritas cognoscatur errorque fugiatur, diuina non intellecta testimonia proferuntur? scriptum est: si quis se putat contentiosum esse, nos talem con- . suetudinem non habemus. sed nec Restitutus, qui cum Saluio Membresitano propter cellulas et agellos, ut eum locis expelleret, forensi strepitu controuersiaque conflixit, contentiosus habitus est a uobis; quanto minus debet contentiosus putari. qui non pro usurpanda uel auferenda, sed pro communicanda hereditate caelestium eis, qui aliter sapiunt, fideliter disputat! scriptum est, inquis: in aures inprudentis noli quicquam dicere, ne inrident sensatos sermones tuos. nolite nobis in aures quasi secretum dicere, si non prudentes putatis, sicut nec Christus in aures Pharisaeorum dicebat, quod tamen ad eos refellendos ipsis audientibus proferebat. palam nobis ostendite, ut si non corrigimur conuincamur, quomodo uos, [*]( 16 I Cor. 11, 16 17 cf. cap. 48, 58 28 epiat. Cresc. Pron. 28, 9 ) [*]( 1 cohartate X earum WXR in(im-XJ?»>;2j??)prudentiam WXYJRm2Z 3 et om. Z, euan. X 4 superemini Xm2Z 9 sacrilegiis WYmlR qui] que Z damnatae WYml 11 plantataria Yml 18 srismate lVYRZ 15 proferantur Xml 16 putat se e 17 reatitutis Yml 18 salbio W os at eum euan. W 23 quicqaam euan. X 25 aecretam lVYmJR secreta Ym2 26 farisaeorum W. )
Proinde quod in fine epistulae tuae omnia, quae supra latius abs te dicta sunt, breuiter percurrenda arbitratus es, quo lectoris memoriam recreares, eodem ordine accipe, quam nec te nec alios fallere debeas. nam et arrogantiae non est uel quaerere uel adserere ueritatem, et quod numquam putas potuisse definiri, non solum prudentibus et deum timentibus definitum est, sed etiam uos totum, quod sine fine putabatis, Maximianenses suscipiendo finistis. et uos non ad contentionem, sed ad conlationem uocamus, qui Maximianenses etiam forensibus litibus perculistis et in eis, qui in Maximiani schismate baptizati sunt, quamuis nequaquam illic baptizari debuerint, tamen Christi baptismum cognouistis et ecclesiae fontem aliter debere intellegi, ad quem nisi bonus nullus accedit, acceptato baptismo, quem sacrilegi extra dederant, declarastis. et maiores nostros uel sanctam ecclesiam quam tenemus alienis [*](2 Prou. 26, 4—5 12 cf. epist. Cresc. ) [*]( 1 maculat Ym2R danmatos WXmlYR 2 est scriptum eat WYml est scriptum YinHRo 5 prudentiam WY uidetur WYml 9 scisniate WYRZ 10 distructione B 12 finem Xml super WYinlZ 14 reacrearia Wml recrearis WmHYml 15 nec te nec a euan. W te nec] tenet Yml 17 a prudentibus YmSRZv, euan. X 20 fepensibus W ferensibus Yml 21 etl ed W sed YmlR sed et Ym2 scismate lVYRZ 22 debuerunt W 24 aut ad Vml accepto Ym2R 25 quem] que W quae XmlYml dederunt R declaratis WXmlYml 26 sauctum W )
Grammaticus etiam quidam Donatista Cresconius cum inuenisset epistulam meam, qua primas partes, quae in manus nostras tunc uenerant, epistulae Petiliani redargui, putauit mihi esse respondendum et hoc ipsum scripsit ad me. cui operi eius libris quattuor respondi, ita sane, ut tribus peragerem, quod uniuersa responsio flagitabat. sed cum uiderem de sola Maximianensium causa, quos suos scismaticos damnauerunt et eorum aliquos rursus in suis honoribus receperunt baptismumque ab eis extra suam communionem datum non repetiuerunt, responderi posse ad cuncta, quae scripsit, etiam quartum librum addidi, in quo id ipsum, quantum potui, diligenter atque euidenter ostendi. hos autem quattuor libros quando scripsi, iam contra Donatistas dederat leges Honorius imperator.
Hoc opus sic incipit: Quando ad te, Cresconi, mea scripta peruenire possent, ignorans.