Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Agnoscant in se contentiosae animositatis nomen et crimen, qui uel peruicaci astutia praebent patrocinium falsitati uel inuida iactantia ministrant praeconium ueritati. utrumque hoc contentiosorum genus apostolus Paulus expressit, illud primum in Alexandro, de quo ait: Alexander aerarius multa mala mihi ostendit; reddet illi dominus secundum opera eius. quem et tu euita, ualde enim restitit nostris sermonibus, hoc uero alterum in eis, de quibus ait: quidam quidem ex inuidia et contentione Christum adnuntiant, non caste, existimantes tribulationem suscitari uinculis meis. nam hi procul dubio id ipsum adnuntiabant quod Paulus, non tamen eo animo, non ea uoluntate, non ex caritate sed ex inuidia, sicut dixit, sed ex contentione, uolentes superbo sensu in eadem ipsa adnuntiatione praecellere et apostolo Paulo anteponi. quod ille non moleste ferens, immo etiam gaudens, quod ab eis illud uidebat praedicari quod latius innotescere [*]( 17 U Tim. 4, 14-15 20 Phil. 1, 15-17 ) [*]( 1 ac mortnos Zv alt. et] add. per v 2 opportune v, item lin. 10 < ) [*](ief. X) [*]( 3 inportune codd. praeter HTml, item lin. 10 arguere Wml 11 partisque Ym2 pro om. v 12 et contra quos addidi 13 agnoscat Wml 15 iuuidia YmlR ueritate Yml 16 contiosorum lVml 17 errarius Wml 19 deuita YRZv 21 contentionem W 23 hi] mihi R illi v 25 dixit et ex YKZv 27 non.inmoleste lVml )

332
cupiebat: quid enim, inquit? dum omni modo, siue occasione siue ueritate. Christus adnuntietur. neque enim cordis sui ueritate, quia non sincera intentione sed aemula contentione, ueritatem tamen, hoc est Christum, adnuntiabant. tu igitur cum iudex interiorum cordis nostri esse non possis, tantummodo utrum ueritati resistamus an eos, qui ueritati resistunt, reuincere cupiamus aduerte. nam procul dubio, si ueritatem suademus erroremque refellimus, etiamsi non ueritate propriae intentionis, sed emolumentum saeculi huius et humanam gloriam quaerentes id agamus, gaudere debent dilectores ueritatis, quia et hac occasione ueritas adnuntiatur, sicut apostolus qui dicit: et in hoc gaudebo. si autem — quod deo maxime notum est et quod tibi etiam ipsi, quantum est facultatis humanae, si nobiscum uiueres, notum esse potuisset — pia sollicitudine caritatis in huius dispensationis labore uersamur, puto nequaquam iuste reprehendi ministerium nostrum, si contra quoslibet aduersarios ueritatis feruenti spiritu pro ueritate certemus.

Nam si contentiosus habetur a uobis uel animosus paratorque rixarum, quisquis cuiquam sermonis altercationem uel inferre uel referre curauerit, uidete quid de ipso domino Iesu Christo eiusque seruis prophetis et apostolis sentiatis. nempe enim dominus ipse filius dei numquid cum solis discipulis uel turbis, qui in eum crediderunt, an non etiam cum inimicis temptantibus obtrectantibus interrogantibus resistentibus maledicentibus habuit de ueritate sermonem? numquid eum etiam cum una muliere de quaestione orationis contra opinionem uel haeresem Samaritanorum piguit disputare? sed illam, inquis, credituram esse praesciebat. quid? totiens aduersus Iudaeos Pharisaeos Sadducaeos non solum minime [*]( 1. 12 Phil. 1, 18 27 cf. Ioh. 4, 20 sqq. ) [*](def. X) [*]( 1 inquid Wml 8 alt. ueritatem Z 9 emulumentam Yml 11 hac] hoc R 15 solicitudine Wml labore] laudare Wml laude Wm3 24 an] ac Z 28 heresen Z 29 quod Yml toties Rv 80 aaduceos Wm3Z )

333
credituros, uerum etiam maxime contradicturos et persecuturos coram in os eorum quam multa locutus est! nonne ab eis ultro cum uoluit quod uoluit inquisiuit, ut eorum illos responsione conuinceret? nonne illis dolose temptando quaerentibus, (ad) quae redarguti ommutescerent, sine ulla ambiguitate respondit? quod cum faceret, nullus ex his legitur ad eum sequendum fuisse conuersus. et utique nouerat, quia praescius erat, nihil se ad eorum salutem, cum haec ad eos uel in eos uel aduersus eos diceret, profuturum. sed nos fortasse suo firmauit exemplo, qui futuram fidem perfidiamue hominum praenoscere non ualemus, ne, si quando nimium duris nimiumque peruersis sine fructu salutis eorum locuti fuerimus, deficiamus et desistamus ab instantia praedicandi, cum inaniter piguerit laborare. quid quod etiam ipsum diabolum, quem iam non solum deus sed ne homines quidem dubitare possunt. nullo modo ad iustitiam conuersurum, filius dei tamen insidiose temptantem et de scripturis sanctis quaestionum laqueos opponentem de scripturis sanctis respondendo conuicit nec iudicauit indignum cum satana Christus de diuinis eloquiis habere conloquium, quid utique praeuidens nisi, quod Iudaeis et diabolo nihil proderat, credituris gentibus profuturum?

Prophetas etiam legimus missos ad homines tam inoboedientes, ut deus ipse qui prophetas mittebat de his ad quos mittebat praediceret, quod uerbis eorum obtemperaturi non essent. omitto quod prophetico spiritu quo futura cernebant etiam hoc utique nosse potuissent, quod eorum uerba contempturi fuerant, quibus ea tamen uehementi instantia non tacebant. apertissime dominus ad Hiezechielem prophetam dicit: [*]( 19 cf. Matth. 4, 3-10 ) [*]( 1 persequuturos et 2 loquutua sic saepe W(l)Z 3 illis Wnal 5 (ad) < ) [*](ief. X) [*]( quae scripsi quem codd. cum Ym2v, cf. Breuic. III 11, 22: ad quod obiectum obmutescentes ommutescere W obmutescerent Z 8 in eoa] intellege de eis 9 eos om. Z 13 precandi Wml 16 nullu W conuersam iri v filium Z 17 quaestionem YmlR 18 conuincit Wml 19 sathana Z eloquiis] scripturis B 24 optemperaturi B 26 uerbi Y 28 hiezehielem W iezechielem It ihezechielem Z )

334
uade et intra in domum Israhel et loquere uerba mea ad ipsos, quia non ad populum ignotae linguae tu mitteris, ad domum Israhel, nec ad populos multos diuersis aut grauibus linguis loquentes, quorum uerba non possis audire. et si ad tales misissem te, forsitan audissent te; domus autem Israhel non audient te, quia nolunt audire me. omnis enim domus Israhel inquieto et duro corde est. ego autem dedi faciem tuam fortem aduersus faciem eorum et certamen tuum confortabo aduersus certamen eorum. ecce mittitur dei seruus et eis loqui iubetur, qui eum non erant audituri, eo ipso domino qui mittebat et loqui iubebat praedicente, quod non erant audituri. qua causa, cui bono, quo fructu quoue effectu mittitur ad certamen praedicandae ueritatis aduersus certaturos et non oboedituros? num quisquam dicere audebit sanctos dei prophetas incidisse in obprobrium abs te mihi obiectum, cum diceres: si tu scis rem de qua agitur a te finiri non posse, cur incassum laborem sumis, cur inanem inpendis operam, cur superuacue ac sine fructu contendis? an non magnus error est uelle quod non ualeas explicare, cum et lex moneat dicens: altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris, et iterum: homo animosus parat lites et uir iracundus exaggerat peccatum? Hiezechieli certe ista non diceres, qui cum uerbo dei mittitur inferre certamen hominibus non oboedituris contra sensuris contra dicturis contra facturis. nam si diceres, responderet tibi fortasse, quod eisdem ludaeis apostoli responderunt: cui oboedire oportet? deo magis an hominibus? hoc tibi etiam ipse responderim. [*]( 1 Ezech. 3, 4-8 17 epist. Cresc. 21 Eccli. 8, 22 22 Eccli. 28, 11 27 Act. 5, 29 ) [*](def. X) [*]( 1 israbel W semper, per comp. YRZ 10 confortabor Z 14 effectum R 16 oppribrium Zml 18 incasum Wml inanem non Wml 24 hiezehieli ex hizehieli Wm2 ihezechieli Z certa Wml domini TB 26 respondere WmlTml )
335

Hic si tu fiagitaris, ut ostendam ubi etiam mihi deus praeceperit id agere quod tu prohibes, memento apostolicas epistulas non eis tantum scriptas, qui tempore illo quo scribebantur audiebant, sed etiam nobis — non enim ob aliud in ecclesia recitantur —; adtende etiam illud, quod apostolus ait: an uultis experimentum eius accipere qui in me loquitur Christus? et recole iam non quid Paulus, sed quid per eum Christus locutus sit quod paulo ante commemoraui: praedica uerbum, insta oportune inoportune etcetera; adtende etiam quemadmodum ad Titum, cum explicaret qualis esse episcopus debeat, etiam perseuerantem dixit esse oportere iuxta doctrinam fidelis uerbi: ut potens sit, inquit, et exhortari in doctrina sana et contradicentes redarguere. sunt enim multi non subditi, uaniloqui et mentis seductores, maxime qui ex circumcisione sunt, quos oportet refelli. non ergo solos qui ex circumcisione sunt, sed eos maxime tales esse ait; oportere tamen in doctrina sana redargui refellique ab episcopo uaniloquos et mentis seductores indubitata praeceptione firmauit. unde hoc etiam mihi iussum esse cognosco, hoc pro uiribus ago, huic operi, quantum ipse qui iussit adiuuat, perseueranter insisto. quid obstas, quid obstrepis, cur prohibes, cur reprehendis? tibine oboedire oportet an deo?

Nisi forte ista, quae a me de scripturis sanctis documenta prolata sunt, sic accipienda arbitraris, ut, quod uestros factitare laudasti, in ecclesia tantum quae in lege mandata sunt populi doceantur. ibi enim forsitan putas corripiendos et conuincendos esse diuersa sentientes, ut unusquisque doctor [*]( 6 II Cor. 13. 3 8 II Tim. 4. 2 12 Tit. 1, 9-11 26 cf. epist. Creac. et pag. 328, 6 ) [*]( 1 flagitaueris Ym2v 7 non] num ex non Wml num Yml 9 oppor- )[*](del. X) [*](tunc v inportune codd. praeter Wml 11 etiamj quod Wm3 12 et om. Z exortari Y 14 uaniloqui etJ uaniloquiae WmlB 16 BOIUS Wml 21 obstrepes quur Wml 25 arbitrans WmlR quodj quos Yml 26 fatitare Wml 28 ut] et Yml )

336
suorum tantummodo disputando et praedicando emendet errorem, si quid autem tale cum eis qui foris sunt agere institerit, tunc animosus, tunc contentiosus uel litigiosus habendus sit, quia et ipse Hiexechiel, inquis, et alii prophetae eum uerbis dei ad suum populum mittebantur, Israhelitae scilicet ad Israhelitas .

Ad haec quoque tibi respondeo. iam quidem supra commemoraui dominum ipsum Iesum, qui se imitandum discipulis praebuit, non solum Iudaeis, uerum etiam Pharisaeis et Sadducaeis et Samaritanis et ipsi diabolo principi omnium fallaciarum et errorum adserere ueritatem et de lege respondere non dedignatum. sed ne hoc domino licuisse, seruis autem eius existimes non licere, accipe quid in Actibus apostolorum legatur: Iudaeus autem quidam Apollo nomine, Alexandrinus genere, deuenit Ephesum, potens in scripturis. hic catechizatus erat uiam domini, et feruens spiritu loquebatur et docebat uerissime quae iuxta Iesum, sciens solum baptismum Iohannis; hic etiam coeperat fiducialiter agere in synagoga. quem cum audissent Aquila et Priscilla, assumpserunt eum et certius illi exposuerunt uiam domini. uolente autem illo ire in Achaiam exhortati fratres scripserunt discipulis ut eum reciperent. qui cum uenisset, multum contulit his qui ibi crediderunt; uehementer enim Iudaeos reuincebat publice ostendens per scripturas esse legum Christum. quid de isto dicis, quid sentis? nonne fortasse eum contentiosum et animosum concitatorem paratoremque rixarum criminaremini, nisi tanta libri sancti auctoritate premeremini? [*]( 4 epist. Cresc. 7 pag. 382, 23 sqq. 14 Act. 18, 24-28 ) [*](def. X) [*]( 2 agere in mg. Yml 4 hiezehiel W iezechihel R iezechiel Z 10 saduccaeie Wml sadncaeis Wm2Ym2 diabulo Wml 12 hoc] oc Wml 14 nomine alexandrinus bis Yml 16 catethizatus W catecizatus YR catbezizatus Z domini om. WYR 17 Iesum] add. erant Wm3 18 coepit v 19 sinagoga WYml 21 domini om. YR 23 inuenissent W uenissent Yml 24 crediderant Z 27 paratorem om. rn" )

337

An quia Iudaeus in Christum crediderat, propterea Iudaeos christianae fidei resistentes et Iesum negantes esse Christum publice reuincere debebat, nos autem, quia partis Donati numquam fuimus, propterea partem Donati resistentem christianae unitati reuincere non debemus? numquid Paulus apostolus aliquando fuit cultor idolorum aut aliquando fuit in haeresi Epicureorum uel Stoico?um, cum quibus tamen eum nec puduit nec piguit de quaestione dei uiui et ueri habere sermonem? accipe, quid de hac re in eodem libro scriptum sit: Paulus autem cum illos Athenis expectaret, inritabatur spiritu suo intra se, uidens circa idola esse ciuitatem. disputabat igitur Iudaeis in synagoga et gentibus et colentibus et in foro per omnem diem ad eos qui aderant. quidam uero Epicureorum et Stoicorum philosophorum conferebant cum illo, et quidam dicebant: quidnam uelit seminator uerborum hic dicere? alii uero: peregrinorum daemoniorum uidetur adnuntiator esse. ecce apostolus Paulus Stoicos et Epicureos. diuersas non solum ab illo uerum etiam inter se aduersasque haereses, secum conferre non respuit, non tantum extra ecclesiam, sed etiam extra synagogam disputans cum eis, nec eorum conuiciis exterritus uelut lites contentionesque declinans a praedicanda christiana ueritate cessauit. nam uide, quid consequenter sancta scriptura testatur: adprehensumque eum, inquit, in Areopagum duxerunt dicentes: possumus scire quae sint haec quae a te dicuntur? insueta enim quaedam adfers in aures nostras; uolumus ergo scire quidnam uelint haec esse. Athenienses autem et [*]( 10 Act. 17, 16-18 24 Act. 17, 19-23 ) [*]( 3 debebant WYmlR 5 unitate Wml 8 pinguit Wml 10 ait] ) [*](def. X) [*](est Xml athemenses W illcitabatur Ym2 lz cum mdaeis Ym2Rm2 sinagoga WY 16 uelut Rml uult v 19 adueraas (que del.) Wm2 21 etiam om. v sinagogam WY Jeputans Yml 23 cessabit WmlYmlR 24 apprehensum (que om.) Z inquit eum Y 25 inquid Wml ariopagum YR ) [*]( Lll. August. o. Don. II. ) [*]( 22 )

338
aduenae hospites ad nihil aliud uacabant quam dicere noui aliquid aut audire. stans uero Paulus in medio Areopago dixit: uiri Athenienses, per omnia superstitiosiores uos uideo. perambulans enim et considerans simulacra uestra inueni etiam aram in qua erat scriptum: ignoto deo. quem ergo ignorantes colitis, hunc ego adnuntio uobis et cetera quae commemorare omnia longum est. quod tamen ad quaestionem quam nunc discutimus sufficit, adtende, obsecro te, Hebraeum ex Hebraeis apostolum Christi stantem ac sermocinantem non in synagoga Iudaeorum neque in ecclesia christianorum, sed in Areopago Atheniensium, hoc est contentiosorum maxime impiorumque Graecorum. ibi enim loquacissimae philosophorum haereses extiterunt. quarum nonnullae, sicut ipsi qui hic commemorati sunt Stoici, magis de uerborum quam de rerum aduersitate confligunt, quod apostolus prohibuit Timotheum, dicens ad nihil esse utile nisi ad subuersionem audientium. nam de his, ut nosti, Tullius ait: uerbi enim controuersia iam diu torquet homines Graeculos, contentionis cupidiores quam ueritatis. hos tamen Paulus noster adloquendos corrigendosque suscepit nec ipsius loci nomine exterritus, quod ex Marte inditum resonat, quem deum dicunt esse bellorum, ibi pacifica credituris intrepidus loquebatur, ibi spiritalibus adcinctus annis perniciosos expugnabat errores nec contentiosos tamquam mitissimus nec dialecticos tamquam simplicissimus formidabat.

Nosti enim quam maxime apud Stoicos uiguisse dialecticam, quamuis et ipsi Epicurei, quos inperitia liberalium disciplinarum non solum non pudebat, uerum etiam delectabat, [*]( 16 cf. II Tim. 2, 14 18 Cic. De or. I 11, 47 ) [*](def. X) [*]( 3 ariopago Yns2R superatitiosores Zml superstitiosos YRr: (Gr. δισιδαιμοεστέρους) ? omnino Wm3 10 sinagogam WYml sjnagogain R 11 neque] quae Wml ariopago Ym2 13 ibl] sibi WYmlR 14 ipse Yml hic] hoc Wml mihi Rml 15 diuersitate Wm3Ym2 16 thimotheum Z 21 mare WmlYmlR 24 tamquam-dialecticos om. WillI 28 putcbat JVmI )

339
quasdam disputandi regulas, quibus quisque usus minime falleretur, se potius et tenere et docere iactabant. quid est enim aliud dialectica quam peritia disputandi? quod ideo aperiendum putaui, quia etiam ipsam mihi obicere uoluisti, quasi christianae non congruat ueritati et ideo me doctores uestri uelut hominem dialecticum merito fugiendum potius et cauendum quam refellendum reuincendumque censuerint. quod cum tibi non persuaserint — nam te aduersus nos etiam scribendo disputare non piguit —, tu tamen in me dialecticam criminatus es. quo falleres inperitos illosque laudares, qui disputando mecum congredi noluerant. sed tu uidelicet non dialectica uteris, cum contra nos scribis. ut quid te ergo in tantum disputandi periculum proiecisti, cum disputare non noueris? aut si nosti, cur dialecticus dialecticam criminaris, ita uel temerarius uel ingratus, ut aut imperitiam qua uinceris non refrenes aut doctrinam qua iuuaris accuses? inspicio sermonem tuum, istum ipsum quem ad me scripsisti; uideo te quaedam copiose ornateque explicare, hoc est eloquenter, quaedam uero subtiliter arguteque disserere, hoc est dialectice. et tamen eloquentiam dialecticamque reprehendis. si noxia sunt, quare haec facis: si non sunt, cur arguis? sed ne etiam nos uerbi controuersia torqueat. cum res ipsa intellegatur, minus laborandum est quid hominibus eam uocare placuerit. proinde si eloquens ille appellandus est, qui non solum copiose et ornate, sed etiam ueraciter dicit, itemque si dialecticus ille appellandus est, qui non solum subtiliter, sed etiam ueraciter disserit, nec eloquens es nec dialecticus, non quia ieiuna et inornata est dictio tua nec [*]( 4 cf. epist. Cresc. ) [*]( 4 quia etiam] qui etiam IVmJR quietam Yml obiecere nrml ) [*](def. X) [*]( 5 ductores Ivml 8 aduersum Z 10 falleris Zml inperatos nPmJ 11 dialecticam WYml 15 imperitia WmlH imperia Yml 17 scribsisti (sic et scribtus saepe) W 18 hornateque Wml ornate (que om.) YmlS suptiliter Ym2 20 reprehenderis WmlYmlR reprehendere Ym2 noxa Yml hoc Rv 24 ordinate WYml 2f> suptiliter Ym2 ueraciter etiam v ueraciter] incipit X 27 inornata scripsi coll. lin. 18 et 24 inordinata codd. v ) [*]( 22* )
340
quia obtunsa et crassa est disputatio tua, sed quia ipsa facundia atque sollertia ad defensionem abuteris falsitatis. si autem non in sola ueritate, sed etiam cum mala causa diserte uel neruose agitur, recte potest eloquentia uel dialectica nominari, et eloquens es et dialecticus, quia et facunde dicis uana et acute disputas falsa. sed de te uidero.

Stoici certe maxime dialectici fuerunt. cur apostolus Paulus, ne conferrent cum illo, non eos cautissime deuitauit, et uestros episcopos laudas. quod nobiscum uelut cum dialecticis nolint habere sermonem? aut si et Paulus dialecticus erat et ideo conferre secum Stoicos non timebat, quia non solum acute disputabat sicut et illi, sed etiam ueraciter quod non illi, iam caue cuiquam dialecticam pro crimine obieceris, qua usos apostolos confiteris. neque enim, cum hoc mihi obicis, imperitia te falli puto, sed fallere astutia. nomen quippe Graecum est dialectica, quae si usus admitteret fortasse Latine disputatoria uocaretur, sicut grammaticam Latine litteraturam linguae utriusque doctissimi appellauerunt. sicut enim a litteris denominata est grammatica, quoniam Graece grammata litterae dicuntur, sic a disputatione dialectica nomen accepit, quoniam disputatio Graece dialoge uel dialexis appellatur. sicut autem grammaticus a ueteribus Latine dictus est litterator, ita qui Graece dialecticus dicitur multo usitatius et tolerabilius Latine dicitur disputator. puto iam quod apostolum disputatorem non neges, etiamsi dialecticum neges. inprobare ergo in uocabulo Graeco, quod adprobare cogeris in [*]( 9 cf. epist. Cresc. ) [*]( 1 obtusa XmSYmSZv 2 solertia WmlYmlv 3 dissereat WmlXml descrat Yrnl disserat B disseritur Ym2v 5 es et] esset Wm1 6 uidero] ut uidero Wm2 10 nollint W 11 conferMB (conferrens XY conferens R) esse cum stoicos WXmlYmlR conferre cum stoicis Ym2v 13 caue ne Wm2Xm2Z pro] pre Wtnl prae Yml 14 obicere Ym2 ausos Yml 17 latine-grammaticam om. W litteraturam latine v 18 literaturam W 20 grammata] grammatica Wml 22 dictis Yml 23 litteratus YRv qui et dicitur om. v usitatius om. W 24 quod iam Zml 25 noneges Wml )

341
Latino, quid est aliud quam indoctis praetentare fallaciam, doctis facere iniuriam? aut si et disputatorem apostolum negas, qui tam adsidue, tam egregie disputabat, nec Graece nosti nec Latine, uel, quod est credibilius, et in uerbo Graeco fallis eos qui Graece nesciunt et in Latino qui nec Latine sciunt. quid enim est, non dico inperitius — neque enim tu ista non nosti —, sed omnino fallacius quam, cum audias et legas tam multos multiplicesque sermones apostoli adserentis ueritatem, conuincentis falsitatem, negare quod soleat disputare, cum hoc fieri nisi disputando non possit?