Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Quando ad te, Cresconi, mea scripta peruenire possent ignorans peruentura tamen minime desperaui, quia et ad me tua, quamuis longe postea quam scripsisti, tamen quandoque peruenire potuerunt, quae tibi uisum est aduersus ea scribere debere, quae Petiliano Cirtensi episcopo uestro iterationem baptismi adstruere molienti et communionem nostram non documentorum pondere urgenti, sed maledictorum leuitate criminanti ut potui breuiter pro parte respondi. non enim tota eius epistula in manus meas tunc uenerat, sed parua pars prior. quod cur acciderit, quid opus est quaerere, quandoquidem, cum ad nos postea uniuersa peruenit, uniuersae respondere non piguit? his ergo litteris tuis quas ad me dedisti si non rescriberem, fortasse contumeliosum putares, quod autem rescribo, rursum uereor ne contentiosum putes. sed si tu inuentis litteris meis non ad te datis, tantum quia episcopum partis Donati uel ipsam partem Donati redarguere uidebantur, ad officium tuum pertinere arbitratus es, cum tibi esses alicuius conscius facultatis, suscipere atque exserere contradictionem, quia eius communionis es quamuis nulla functione clericatui adstrictus, quanto minus mihi licuit pro munere sarcinae meae uel contra Petilianum uel contra te ipsum tacere, cum ille oppugnaret ecclesiam pro qua milito, tu autem in simili opere etiam nominatim ad me institueres promeres conscriberesque sermonem!

In cuius primis partibus laborasti, ut suspecta hominibus eloquentia uideretur. nam uelut laudans genus dicendi meum [*](26 cf. epist. Cresc. ) [*](1 De codicum praescriptionibus cf. Praefatio initium libri I usque def, X ad cap. 13, 16 sub fin. in X desidcratur 8 arguenti R 16 qui Wml quae TB 18 arbitraturus Zml 19 adque W exerere Ym2Z 24 instituas W )

326
et rursus uelut timens, ne hoc genere te uel quemquam falsa persuadendo deciperem, in accusationem ipsius eloquentiae perrexisti, adhibens etiam testimonium aduersus eam de scripturis sanctis, ubi dictum putes: ex multa eloquentia non effugies peccatum, cum dictum non sit \'ex multa eloquentia\', sed \'ei multiloquio\'. multiloquium autem est superflua locutio, uitium scilicet loquendi amore contractum. plerumque autem loqui amant etiam qui nesciunt, quid loquantur uel quomodo loquantur siue ad sanitatem sententiarum siue ad ipsum qui per artem grammaticam discitur integrum sonum ordinemque uerborum. eloquentia uero facultas dicendi est congruenter explicans quae sentimus, qua tunc utendum est cum recta sentimus. hoc modo ea non usi sunt haeretici. nam utique si recta sensissent, non solum nihil mali, uerum et boni aliquid esset quod eloquenter explicare potuissent. frustra igitur istorum exemplorum commemoratione accusasti eloquentiam. neque enim propterea pro patria non est miles armandus, quia contra patriam nonnulli arma sumpserunt, aut ideo uti non debent boni et docti medici ferramentis medicinalibus ad salutem, quia his ad perniciem etiam indocti pessimique abutuntur. quis enim nescit, sicuti est (medicina utilis uel inutilis), ut fuerint (utilia uel inutil)ia quae quaeruntur, ita eloquentiam, hoc est peritiam facultatemque dicendi, sic esse utilem uel inutilem, ut fuerint utilia uel inutilia quae dicuntur? quod nec te arbitror ignorare.

Sed, credo, cum me uideres a nonnullis putari eloquentem, ut a me lectoris auditorisue studium deterreres, accusandam existimasti eloquentiam, ut iam quid dicerem non adtenderet, quisquis abs te perterritus tamquam eloquenter me [*]( 4 epist. Cresc. et Prou. 10, 19 ) [*](def. X) [*]( 1 sursus Wml 3 eum WYmlRZ 9 sentiarum WmlYml 10 per Wm3, om. eet. v arte grammatica YmHv diacit Z 13 non ea Z 21 medicina-inutilis suppleui ut] aut WmlYRZv 22 <utilia uel inutil)ia scripsi ea cadd. v poet quaeruntur Ym2 in mg. addit: utilia uel inutilia 29 quiquis Wml )

327
dicentem eo ipso iam cauendum fugiendumque censeret. nide ergo, ne hoc quod fecisti sit artis illius malae, quam, sicut de Platone commemorasti, nonnulli recte iudicauerunt de ciuitate ac de humani generis societate pellendam. haec non est eloquentia — quae utinam mihi ad explicanda ea quae sentio pro desiderio prouenisset! —, sed quaedam sophistica et maligna professio, quae sibi proponit non ex animo, sed ex contentione uel commodo pro omnibus et contra omnia dicere. de hac ait sancta scriptura: qui sophistice loquitur odibilis est; ab hac mihi uidetur Paulus apostolus iuuentutem Timothei prohibere, ubi ait: noli uerbis contendere; ad nihil enim utile est nisi ad subuersionem audientium. et ne a facultate recte dicendi eum prohibuisse putaretur, continuo subiecit: satis age te ipsum probabilem operarium exhibere deo non erubescentem, uerbum ueritatis recte tractantem. nimirum itaque tibi haec animi subrepsit affectio, quod contradicendi studio, non quo ita sentires, sed quo a nobis intentionem discere uolentis auerteres, perhibuisti nos eloquentes et uituperasti eloquentiam. nam quomodo te hoc ex animo fecisse credam, cum sciam, quemadmodum praedicare soleatis eloquentiam Donati, Parmeniani aliorumque uestrorum? qua quid esset utilius, si tam largo flumine pro pace Christi, pro unitate ueritate caritate proflueret? sed quid de aliis loquar? in te ipso nonne aperuisti, quam non ex animo, sed ex contentione uituperator fueris eloquentiae, cum et cetera quae scripsisti per eloquentiam suadere et eandem ipsam eloquentiam eloquenter accusare conatus es?

Nam quod te dicis et arte dicendi inparem nobis et exemplis legis christianae penitus non instructum, quo pertinet [*]( 3 cf. epist. Cresc. et Plato, Legg. XI 15 9 Eccli. 37, 23 11 II Tim. 2, 14 14 II Tim. 2, 15 28 cf. epist. Cresc. ) [*]( 1 uidet Wml 8 de ciuitate iudicanerunt Ytnl 4 ac] hac lVml ) [*](<w<x) [*]( aocietatem WmlYtnl 8 hoc codd. 10 tymothei R thimothei Z 12 a om. WYml 15 exhibere deo (jrapaataoat xa> ϑεῶ̩) scripsi exhibendo cadd. v 16 animis WmlYmlR 17 quod del. Ym2 20 cum] con Yml 22 uestrum Yml )

328
obsecro? numquidnam te conpuli contra mea scripta rescribere et ideo recusantis et excusantis haec uox est? si ergo penitus non instructus es, cur non potius taces aut ita loqueris, ut instrui te desideres? instare me dicis et prouocare semper, ut ad dinoscendam ueri quaestionem mecum uestri disceptent, sed uestros prudentius ac patientius facere, qui in ecclesia tantum quae in lege mandata sunt populos docent nec nobis respondere curant, scientes quia, si lex diuina et tot documenta legalium scripturarum nobis quid sit melius quid uerius suadere non possunt, numquam humana queat auctoritas nos discussis erroribus ad ueritatis regulam reuocare. quid tibi ergo uisum est, ut aduersus nos illis tacentibus tu loquaris? nam si bene faciunt, cur non imitaris, si male, cur laudas?

Dicis, quod intoleranda adrogantia credam me solum terminare posse, quod aliis uelut inexplicabile uisum atque ideo iudici deo dimissum est, cum paulo superius dixeris hoc me uelle finire post tot annos, post tot iudices atque arbitros, quod apud principes tot disceptantibus litteratis ab utriusque partis episcopis finiri non potuit. certe solus hinc satago, certe solus quaestionem istam finiri disceptando desidero? puto enim, si solos nostros id conatos culpare uoluisses, non etiam uestros in eo conatu fuisse fatereris. quia ergo illum conatum, illam uoluntatem et instantiam saltem propter uestros reprehendere iam non potes, nolo esse a tam bono opere alienus. quid arguis, quid reprehendis? an inuides? non hoc de te temere credendum est. restat ergo, ut studio contentionis hoc in me culpes, quod etiam in uestris laudare conpelleris.

At enim, quod inter tot ac tales finitum non est, intolerabilis adrogantia est per se solum finiri posse [*](4 cf. epist. Cresc. 14. 28 cf. epist. Cresc. 16 cf. epist. Creac. ) [*](de;f. x) [*]( 2 cusantis Wml recusantes YmlR 3 aut ita] audita W ut om. Yml 5 dignoscendam v 8 si om. Z 10 actoritas Eml 14 intolleranda Wml 17 finiri YR arbitror Z 18 utrisque YmlR 21 conatus R uoluisset YmlR 22 conatuJ conatos WYRv 23 saltini Z 25 de te] decet WR 28 inter] in W 29 est om. WY )

329
praesumere. ne quaeso mihi soli hoc tribuendum putes; plurimi sumus, qui hoc ut finiatur, immo iam ut finitum esse innotescat instamus. illi enim dixerunt non esse finitum, qui eidem fini consentire noluerunt eumque uobis occultauerunt, ut etiam uos eorum auctoritate decepti finitum non esse credatis. nostri autem, ex quo finitum est, nullo prorsus tempore ut ipse finis innotesceret cessauerunt, quomodo id publice priuatimque agere potuerunt, ne quisquam in perniciosissimo errore persistens de segnitia circa se ministrorum dei in ultimo iudicio quereretur. non ergo nos olim finitam causam de integro uolumus retractare, sed quemadmodum finita sit demonstrare, propter eos maxime qui hoc nesciunt, ut, cum defensores conuincuntur erroris, aut etiam ipsi correcti liberentur aut certe ipsis confutatis et in aperta pertinacia remanentibus hi, qui cupidiores sunt ueritatis quam contentionis, uideant quid sequantur.

Neque hoc fit sine fructu, ut existimas. nam si posses uidere, quam longe lateque Africam error iste peruaserat et quam pauca eius remanserint, quae nondum in pacem catholicam correcta transierunt, nullo modo assertorum christianae pacis et unitatis infructuosam et inanem arbitrareris instantiam, quamuis etiam, sicubi diligentia medicinae huius inpensa non prodest, sufficit ad rationem deo reddendam, quod non cessauit inpendi. sicut enim malignus suasor peccati, etiamsi non persuaserit, merito poenam deceptoris incurret, ita fidelis iustitiae praedicator, etiamsi ab hominibus respuatur, absit ut apud deum sui officii mercede fraudetur. res enim certa fit ad incertum; incertum autem dico non praemium facientis, sed animum audientis. incertum enim nobis est, utrum adsensurus sit cui ueritas praedicatur, sed certum est etiam talibus [*](16 cf. epist. Cresc. et pag. 334, 19 ) [*]( 6 ipsi Z 7 priuatimque om. Z 8 pernitiosissime W 10 intego I ) [*](def. X) [*](Wml 12 qui] quod Wml adefensores WmlYmlR 17 peruaserit Wm3 persuaserat Yml 20 arbitraretis Z 21 sicubi] si cui v 22 red-dendam deo Yv cessabit WmlYRZ 24 incurrit Wm3 26 oficii W . fit] sit WYR 28 est enim nobis est R est nobis Zmlv 29 certum] incertum R etiam om. Z )

330
ueritatem praedicari oportere et certum est fideliter eam praedicantes dignam retributionem manere, siue suscipiantur siue spernantur sine etiam propterea quaelibet temporaliter aduersa patiantur. dominus dicit in euangelio: cum ingressi fueritis, dicite: pax domui huic. si digni fuerint qui ibi sunt, requiescet super eos pax uestra; si quo minus, ad uos reuertetur. numquid certos fecit, quod essent eorum pacem suscepturi quibus eam praedicarent? certos tamen fecit, ut eam sine cunctatione praedicarent.

Apostolus etiam Paulus: seruum, inquit, domini litigare non oportet, sed esse mitem ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diuersa sentientes, ne forte det illis deus paenitentiam ad cognoscendam ueritatem et resipiscant de diaboli laqueis, captiuati ab ipso in ipsius uoluntatem. intende quomodo quem noluit litigare uoluit tamen in modestia corripere diuersa sentientes, ne dei seruus prohibitionem petulantiae occasionem putaret esse pigritiae. uerum quia multi et ipsam correptionem, quae modeste fit, uel peccatis suis fauentes uel quid respondeant non inuenientes nec tamen ueritati adquiescentes onerose ac moleste ferunt, eos, qui secum sedulo agunt nec ab eorum conuincendo errore dissimulant. litigiosos et contentiosos uocant. falsitas enim, quae nudari et redargui metuit, eorum uitiorum nomine, quae ueritas damnat, diligentiam ueritatis accusat. numquid ideo tamen ab hac instantia desistendum est? uide quemadmodum Timotheum idem obstringat apostolus, ne propter homines, quibus insuauis est praedicatio ueritatis, aliqua ei segnitia praedicandi subreperet: testificor, inquit, coram deo et Christo Iesu, [*](4 Matth. 10, 12-18 10 II Tim. 2, 24-26 29 II Tim. 4, 1-2) [*](def. X) [*](5 huic domui YRZv (-ref> oTxw τότω̩) 7 uertetur Z 10 inquid Wml 15 uolutatem W uoluntate R 16 modestiam WmlYR 21 eosque qui Z 26 instantiam Wml 27 abatringat YmlSml astringat Ym2 asstringat Rm2 29 subriperet WYR inquid Wml )

331
qui iudicaturus est uiuos et mortuos, et manifestationem et regnum eius: praedica uerbum, insta oportune inoportune, argue hortare increpa in omni longanimitate et doctrina. quis haec audiens, si deo fideliter seruit, si dolosus operarius non est, ab hac diligentia et instantia conquiescat, quis sub tanta testificatione segnis esse audeat? non itaque nobis obstrepat in hac causa facundia tua; praedicamus omnino in adiutorio domini dei nostri christianae unitatis utilitatem pietatem sanctitatem, praedicamus uolentibus oportune, renitentibus inoportune, et quantis ualemus uiribus istam inter nos partemque Donati quaestionem et pro quibus (et contra quos) possumus olim finitam esse monstramus.