Contra Cresconium
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Agnoscant in se contentiosae animositatis nomen et crimen, qui uel peruicaci astutia praebent patrocinium falsitati uel inuida iactantia ministrant praeconium ueritati. utrumque hoc contentiosorum genus apostolus Paulus expressit, illud primum in Alexandro, de quo ait: Alexander aerarius multa mala mihi ostendit; reddet illi dominus secundum opera eius. quem et tu euita, ualde enim restitit nostris sermonibus, hoc uero alterum in eis, de quibus ait: quidam quidem ex inuidia et contentione Christum adnuntiant, non caste, existimantes tribulationem suscitari uinculis meis. nam hi procul dubio id ipsum adnuntiabant quod Paulus, non tamen eo animo, non ea uoluntate, non ex caritate sed ex inuidia, sicut dixit, sed ex contentione, uolentes superbo sensu in eadem ipsa adnuntiatione praecellere et apostolo Paulo anteponi. quod ille non moleste ferens, immo etiam gaudens, quod ab eis illud uidebat praedicari quod latius innotescere [*]( 17 U Tim. 4, 14-15 20 Phil. 1, 15-17 ) [*]( 1 ac mortnos Zv alt. et] add. per v 2 opportune v, item lin. 10 < ) [*](ief. X) [*]( 3 inportune codd. praeter HTml, item lin. 10 arguere Wml 11 partisque Ym2 pro om. v 12 et contra quos addidi 13 agnoscat Wml 15 iuuidia YmlR ueritate Yml 16 contiosorum lVml 17 errarius Wml 19 deuita YRZv 21 contentionem W 23 hi] mihi R illi v 25 dixit et ex YKZv 27 non.inmoleste lVml )
Nam si contentiosus habetur a uobis uel animosus paratorque rixarum, quisquis cuiquam sermonis altercationem uel inferre uel referre curauerit, uidete quid de ipso domino Iesu Christo eiusque seruis prophetis et apostolis sentiatis. nempe enim dominus ipse filius dei numquid cum solis discipulis uel turbis, qui in eum crediderunt, an non etiam cum inimicis temptantibus obtrectantibus interrogantibus resistentibus maledicentibus habuit de ueritate sermonem? numquid eum etiam cum una muliere de quaestione orationis contra opinionem uel haeresem Samaritanorum piguit disputare? sed illam, inquis, credituram esse praesciebat. quid? totiens aduersus Iudaeos Pharisaeos Sadducaeos non solum minime [*]( 1. 12 Phil. 1, 18 27 cf. Ioh. 4, 20 sqq. ) [*](def. X) [*]( 1 inquid Wml 8 alt. ueritatem Z 9 emulumentam Yml 11 hac] hoc R 15 solicitudine Wml labore] laudare Wml laude Wm3 24 an] ac Z 28 heresen Z 29 quod Yml toties Rv 80 aaduceos Wm3Z )
Prophetas etiam legimus missos ad homines tam inoboedientes, ut deus ipse qui prophetas mittebat de his ad quos mittebat praediceret, quod uerbis eorum obtemperaturi non essent. omitto quod prophetico spiritu quo futura cernebant etiam hoc utique nosse potuissent, quod eorum uerba contempturi fuerant, quibus ea tamen uehementi instantia non tacebant. apertissime dominus ad Hiezechielem prophetam dicit: [*]( 19 cf. Matth. 4, 3-10 ) [*]( 1 persequuturos et 2 loquutua sic saepe W(l)Z 3 illis Wnal 5 (ad) < ) [*](ief. X) [*]( quae scripsi quem codd. cum Ym2v, cf. Breuic. III 11, 22: ad quod obiectum obmutescentes ommutescere W obmutescerent Z 8 in eoa] intellege de eis 9 eos om. Z 13 precandi Wml 16 nullu W conuersam iri v filium Z 17 quaestionem YmlR 18 conuincit Wml 19 sathana Z eloquiis] scripturis B 24 optemperaturi B 26 uerbi Y 28 hiezehielem W iezechielem It ihezechielem Z )
Hic si tu fiagitaris, ut ostendam ubi etiam mihi deus praeceperit id agere quod tu prohibes, memento apostolicas epistulas non eis tantum scriptas, qui tempore illo quo scribebantur audiebant, sed etiam nobis — non enim ob aliud in ecclesia recitantur —; adtende etiam illud, quod apostolus ait: an uultis experimentum eius accipere qui in me loquitur Christus? et recole iam non quid Paulus, sed quid per eum Christus locutus sit quod paulo ante commemoraui: praedica uerbum, insta oportune inoportune etcetera; adtende etiam quemadmodum ad Titum, cum explicaret qualis esse episcopus debeat, etiam perseuerantem dixit esse oportere iuxta doctrinam fidelis uerbi: ut potens sit, inquit, et exhortari in doctrina sana et contradicentes redarguere. sunt enim multi non subditi, uaniloqui et mentis seductores, maxime qui ex circumcisione sunt, quos oportet refelli. non ergo solos qui ex circumcisione sunt, sed eos maxime tales esse ait; oportere tamen in doctrina sana redargui refellique ab episcopo uaniloquos et mentis seductores indubitata praeceptione firmauit. unde hoc etiam mihi iussum esse cognosco, hoc pro uiribus ago, huic operi, quantum ipse qui iussit adiuuat, perseueranter insisto. quid obstas, quid obstrepis, cur prohibes, cur reprehendis? tibine oboedire oportet an deo?