Contra Cresconium
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Dicis, quod intoleranda adrogantia credam me solum terminare posse, quod aliis uelut inexplicabile uisum atque ideo iudici deo dimissum est, cum paulo superius dixeris hoc me uelle finire post tot annos, post tot iudices atque arbitros, quod apud principes tot disceptantibus litteratis ab utriusque partis episcopis finiri non potuit. certe solus hinc satago, certe solus quaestionem istam finiri disceptando desidero? puto enim, si solos nostros id conatos culpare uoluisses, non etiam uestros in eo conatu fuisse fatereris. quia ergo illum conatum, illam uoluntatem et instantiam saltem propter uestros reprehendere iam non potes, nolo esse a tam bono opere alienus. quid arguis, quid reprehendis? an inuides? non hoc de te temere credendum est. restat ergo, ut studio contentionis hoc in me culpes, quod etiam in uestris laudare conpelleris.
At enim, quod inter tot ac tales finitum non est, intolerabilis adrogantia est per se solum finiri posse [*](4 cf. epist. Cresc. 14. 28 cf. epist. Cresc. 16 cf. epist. Creac. ) [*](de;f. x) [*]( 2 cusantis Wml recusantes YmlR 3 aut ita] audita W ut om. Yml 5 dignoscendam v 8 si om. Z 10 actoritas Eml 14 intolleranda Wml 17 finiri YR arbitror Z 18 utrisque YmlR 21 conatus R uoluisset YmlR 22 conatuJ conatos WYRv 23 saltini Z 25 de te] decet WR 28 inter] in W 29 est om. WY )
Neque hoc fit sine fructu, ut existimas. nam si posses uidere, quam longe lateque Africam error iste peruaserat et quam pauca eius remanserint, quae nondum in pacem catholicam correcta transierunt, nullo modo assertorum christianae pacis et unitatis infructuosam et inanem arbitrareris instantiam, quamuis etiam, sicubi diligentia medicinae huius inpensa non prodest, sufficit ad rationem deo reddendam, quod non cessauit inpendi. sicut enim malignus suasor peccati, etiamsi non persuaserit, merito poenam deceptoris incurret, ita fidelis iustitiae praedicator, etiamsi ab hominibus respuatur, absit ut apud deum sui officii mercede fraudetur. res enim certa fit ad incertum; incertum autem dico non praemium facientis, sed animum audientis. incertum enim nobis est, utrum adsensurus sit cui ueritas praedicatur, sed certum est etiam talibus [*](16 cf. epist. Cresc. et pag. 334, 19 ) [*]( 6 ipsi Z 7 priuatimque om. Z 8 pernitiosissime W 10 intego I ) [*](def. X) [*](Wml 12 qui] quod Wml adefensores WmlYmlR 17 peruaserit Wm3 persuaserat Yml 20 arbitraretis Z 21 sicubi] si cui v 22 red-dendam deo Yv cessabit WmlYRZ 24 incurrit Wm3 26 oficii W . fit] sit WYR 28 est enim nobis est R est nobis Zmlv 29 certum] incertum R etiam om. Z )
Apostolus etiam Paulus: seruum, inquit, domini litigare non oportet, sed esse mitem ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diuersa sentientes, ne forte det illis deus paenitentiam ad cognoscendam ueritatem et resipiscant de diaboli laqueis, captiuati ab ipso in ipsius uoluntatem. intende quomodo quem noluit litigare uoluit tamen in modestia corripere diuersa sentientes, ne dei seruus prohibitionem petulantiae occasionem putaret esse pigritiae. uerum quia multi et ipsam correptionem, quae modeste fit, uel peccatis suis fauentes uel quid respondeant non inuenientes nec tamen ueritati adquiescentes onerose ac moleste ferunt, eos, qui secum sedulo agunt nec ab eorum conuincendo errore dissimulant. litigiosos et contentiosos uocant. falsitas enim, quae nudari et redargui metuit, eorum uitiorum nomine, quae ueritas damnat, diligentiam ueritatis accusat. numquid ideo tamen ab hac instantia desistendum est? uide quemadmodum Timotheum idem obstringat apostolus, ne propter homines, quibus insuauis est praedicatio ueritatis, aliqua ei segnitia praedicandi subreperet: testificor, inquit, coram deo et Christo Iesu, [*](4 Matth. 10, 12-18 10 II Tim. 2, 24-26 29 II Tim. 4, 1-2) [*](def. X) [*](5 huic domui YRZv (-ref> oTxw τότω̩) 7 uertetur Z 10 inquid Wml 15 uolutatem W uoluntate R 16 modestiam WmlYR 21 eosque qui Z 26 instantiam Wml 27 abatringat YmlSml astringat Ym2 asstringat Rm2 29 subriperet WYR inquid Wml )