Contra Cresconium
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Proferte certe aliquem de scripturis canonicis ab haereticis uenientem denuo baptizatum. nam quod iusserunt apostoli quosdam post Iohannis baptismum in Christo baptizari, longe alia causa est. neque enim lohannes haereticus fuit, amicus ille sponsi quo nemo surrexit maior in natis mulierum. longe ergo alia causa est. alioquin si Paulus post Iohannem baptizauit, cum ambo in unitate Christi fuerint, quanto magis debent episcopi uestri, quia se in unitate Christi esse dicunt, baptizare post collegas suos, in quibus collegis mores aliquos recte reprehendunt, cum hoc fecerit Paulus, qui nihil potuit in Iohanne reprehendere! ergo illa alia causa est, alia ratio, de qua nunc disserere longum est et in aliis nostris opusculis hinc multa iam diximus. ab haereticis ergo uenientem probate in scripturis canonicis denuo baptizatum. nam et nos proferimus Petro dictum: qui lotus est semel non opus habet iterum lauari. sed etiam uos dicitis: \'Petrus non fuerat apud haereticos baptizatus.\' proinde quia nec uos potestis proferre de scripturis, quarum nobis est communis auctoritas, ab haereticis uenientem denuo baptizatum nec nos ita susceptum, quantum ad hanc rem adtinet, par nobis causa est. [*]( 12 cf. Ioh. 3, 29. Matth. 11, 11 23 Ioh. 13, 10 ) [*]( 2 iudaeie Yml 4 baptiziri Xml ad hoc scripsi adhuc codd. v, cf. p. 363, 15 6 fuerint TR circumsio 22 9 post canonieis add. v: quarum nobis est commuuis auctoritas, ef. Uti. 26 13 snrrexerit Wmt 16 qui v 18 reprehendent Xml nihi R 19 ego R alia causa illa Zm1 20 opusculis nostris v 28 qui] quo Yml locutus WmlXml 24 labari Wml 26 communis est v )
Verum nos multa ostendimus etiam ad legem dei pertinentia esse apud eos qui non sunt in ecclesia, quae nemo uestrum audet negare; sed cur tale aliquid nolitis et baptismum, omnino non uideo nec uos posse demonstrare confido. sequimur sane nos in hac re etiam canonicarum auctoritatem certissimam scripturarum. neque enim parui momenti habendum est, quod, cum inter episcopos anterioris aetatis, quam esse inciperet pars Donati, ista quaestio fluctuaret et uarias haberet inter se collegarum salua unitate sententias, hoc per uniuersam catholicam, quae toto orbe diffunditur, obseruari placuit quod tenemus. nam et uos profertis concilium Cypriani, quod aut non est factum aut a ceteris unitatis membris, a quibus ille non diuisus est, merito superatum. neque enim propterea sumus Cypriano episcopo meliores, si tamen censuit haereticos denuo baptizari, quia nos hoc recte non facimus, sicut nec Petro apostolo meliores sumus, quia non cogimus gentes iudaizare, quod ille fecisse Paulo apostolo adtestante et corrigente monstratur, cum similiter inter apostolos\' de circumcisione quaestio, sicut postea de baptismo inter episcopos, non parua difficultate nutaret.
Proinde quamuis huius rei certum de scripturis canonicis non proferatur exemplum, earundem tamen scripturarum etiam in hac re nobis tenetur ueritas, cum hoc facimus quod uniuersae iam placuit ecclesiae, quam ipsarum scripturarum commendat auctoritas, ut, quoniam sancta scriptura fallere non potest, quisquis falli metuit huius obscuritate quaestionis, eandem ecclesiam de illa consulat, quam sine ulla ambiguitate sancta scriptura demonstrat. si autem dubitas, [*]( 11 cf. II 31, 39 17 cf. Gal. 2, 14 ) [*]( 3 nolitis] add. esse v 7 anteriores WmlXmlYmlR 8 antequam )m2 9 colligarura W 10 boc eras. W 12 fatum Wml a om. Wml 14 episcopo Cypriano v 15 censunt W 19 circamcisionem Wml 20 notaret YmlR 21 certe YRv 22 scribturaram Wml, item infra scribt. 23 a nobis Wm3Xm2Ym2Zv 26 quiquis W 27 consola ex consula W )
Hoc interim satis sit, quod propter nimiam obstinationem hominum multa dicenda arbitratus sum aduersus eos, qui cum habeant principalem causam malam, ab ea discutienda praescriptione uolunt auertere iudices. cum dicunt nullo modo sibi loquendum esse nobiscum. probaui enim et de scripturis sanctis et quam potui ratione perspicua nec eloquentiam quantamlibet nec dialecticam qualemlibet metuendam esse adsertoribus ueritatis, quominus adsertores falsitatis disputando cum eis et eos refellendo conuincant. ubi etiam demonstraui et illud, quo te praeter epistulam meam dixisti esse permotum, quam non sit consequens, ut, si concedimus esse baptismum in parte Donati, simul etiam concedamus in eadem societate quemquam baptizari oportere, quia, sicut bonam legem potuit habere reprobus populus Iudaeorum, sic bonum sacramentum potest habere reproba societas haereticorum. quid autem proprie detur in ecclesia, quod praeter illam omnino non datur, suo loco sine difficultate monstrabitur. neque enim recte ageremus cum haereticis, quos habere baptismum confitemur, ut omni modo ad ecclesiam catholicam ueniant, nisi ueniendo acciperent aliquid, quod nec alibi possint , accipere et quod nisi acceperint frustra et perniciose habeant. [*]( 18 cf. epist. Cresc. 25 II 18, 16 ) [*]( 3 partem WXmlYmlM 4 te et scripsi te WXZv et YR 5 honerabo Yml si] nisi Z 6 uolueris Z 7 meae] me B aj e WmS 11 mala Xml 14 quam] qua WXmiYHv 15 quantumlibet WXmlH 18 dixi YRv 19 praemotum X si] sic WmlXYmlM sicut Z 25 illa WmlYmlR omniroo Ym1 26 haberet Wml 28 acciperint R 29 acceperint] acciperint WmlR )