Contra Cresconium

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Rursus ut ex ea consensione me ad id quod non consentio detineres, posuisti scriptum esse: unus unus, una fid.es, unum baptisma, una incorrupta et uera catholica ecclesia. quae omnia concedo, etsi aliquanto aliter scripta sunt. sed quid ad rem, cum omnia sicut dixi ista concedam? uerum quod ex his conaris efficere non efficitur, uidelicet ut, qui non sunt in una ecclesia, non possint habere unum baptismum, quod omnino falsissimum est. et melius quia et ipse posuisti, unde te possim commemorare quod uolo. certe enim ista proposuisti in concessionibus meis, ex quibus . me adducas ad intentionem tuam, unum deum esse, unam fidem, unum baptismum, unam incorruptam et catholicam [*](4 I Cor. 1, 12-13 20 epist. Cresc. Eph. 4, 5 ) [*](dsf. x) [*]( 2 quod] quid WmlYml quo] quod WYrnlR quid Zv 3 bonus B chismata Wml 8 falfum W 10 quere B 15 ac] hac W 20 non del. W, om. YB 22 aliquando Yml 23 sint Z 27 possim commemorare possim R 30 baptisma Zv tholicam] pergit X )

353
ecclesiam. quae cum inter nos conueniant, putas ex his illud quod non conuenit posse monstrari, apud eos qui non sunt in hac una ecclesia hoc unum baptismum esse non posse. ego autem dico posse, si non mutatur, si hoc idem obseruatur, nec ideo fieri ut non sit unum baptisma, quia est et apud illos qui in una non sunt ecclesia. hoc autem probo ex his, quae in eadem sententia posuisti de uno deo et una fide. inuenimus \'enim eundem deum extra ecclesiam ab ignorantibus coli nec ideo fieri, ut non ipse sit deus, et fidem, qua creditur Christum esse filium dei uiui, inuenimus etiam eos, qui non pertinent ad membra ecclesiae, confiteri nec ideo fieri, ut non sit una fides. sic etiam cum inuenimus eundem baptismum ab eis qui sunt extra ecclesiam in baptizandis hominibus obseruari, non ideo non esse ipsum baptismum existimare debemus.

Fortasse ad hoc dicas fieri non posse, ut etiam extra ecclesiam idem ipse unus deus colatur aut eadem fides, qua confitemur Christum filium dei, unde Petrus beatus est appellatus, etiam in eis qui non sunt in ecclesia repperiatur. hoc ergo restat ut probem. habes in hoc ipso beati Pauli sermone, quem supra ex Actibus apostolorum commemoraui, cum de deo loqueretur, quia inscriptum in ara inuenerat \'ignoto deo\': quem uos, inquit, ignorantes colitis, hunc ego adnuntio uobis. numquid dixit: (quia extra ecclesiam colitis, non est deus ipse quem colitis\'? sed ait: quem uos ignorantes colitis, hunc ego adnuntio uobis, quid eis praestare cupiens, nisi ut eundem deum, quem praeter ecclesiam ignoranter atque inutiliter colebant, in ecclesia [*]( 17 cf. Matth. 16, 16-17 20 cf. 12, 15 21. 24 Act. 17, 23 ) [*]( 3 baptisma XYBZv 6 quia R in] a Y ml 7 eandem R 9 credituri WR 10 in christum XmlYR etiani] enim eras. R 11 pertinet Wtnl 12 habeis W 13 extra ecclesiam om. WXYmlli qui non sunt Wm2 qui non sunt in ecclesia Xm2Z baptizatis (zat in ras.) W 14 eMe ut etiam ipsum Yml exhistiraare Wml deberemus B 15 adbuc Xm2Z 17 appellatus est Zml 18 reperiatur YmSv 22 ego] ergo W 23 numquid-25 adnuntio nobis om. XZ 25 ergo W 26 nisi om. XZ ) [*]( LII. Anaast. e. Don. II. ) [*]( 23 )

354
sapienter et salubriter colerent? ita uobis et nos dicimus: \'quem baptismum uos ignorantes obseruatis, eius pacem uobis nos (adnuntiamus, non ut, cum ad nos ueneritis, alterum accipiatis, sed ut eum, qui iam apud uos erat, utiliter habeatis.\' de fide etiam Iacobus apostolus cum loqueretur aduersus eos, qui sibi quod crediderant sufficere arbitrabantur et bene operari nolebant, tu credis, inquit, quoniam unus est deus? bene facis; et daemones credunt et contremescunt. nempe in unitate ecclesiae daemones non sunt, nec ideo tamen possumus dicere aliud esse quod credunt, cum et domino Iesu Christo dixerint: quid nobis et tibi est, fili dei? unde et Paulus apostolus: si habeam, inquit, omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem (autem) non habeam, nihil sum. non autem existimo ita quemquam desipere, ut credat ad ecclesiae pertinere unitatem eum qui non habet caritatem. sicut ergo deus unus colitur ignoranter etiam extra ecclesiam nec ideo non est ipse, et fides una habetur sine caritate etiam extra ecclesiam nec ideo non est ipsa, ita et unus baptismus habetur ignoranter et sine caritate etiam extra ecclesiam nec ideo non est ipse. unus enim deus, una fides, unum baptisma, una incorrupta catholica ecclesia, non in qua sola unus deus colitur, sed in qua sola unus deus pie colitur, nec in qua sola una fides retinetur, sed in qua sola una fides cum caritate retinetur, nec in qua sola unus baptismus habetur, sed in qua sola unus baptismus salubriter habetur.

Proinde unum deum, unam fidem, unum baptismum, unam incorruptam et catholicam ecclesiam nobis [*]( 7 Iac. 2, 19 11 Marc. 1, 24 12 I Cor. 18, 2 ) [*]( 2 uos om. W 5 iacob. X loquetur B 6 quid Tml suficere W arbritrabantur X 7 quoniam om. B deas eat v 8 contremiscnnt Ym2Zv contreenescunt B 10 quod] quam B 13 aatem om. codd. 14 quem quam ita v quenquam XZ 18 ideo] ide B 20 nec] et WYmlR 21 ecclesia catholica Zml 27 unum iidem YmJ baptisma v )

355
consentientibus tu proposuisti, sed non solum ex his id quod uolebas non effecisti, uerum etiam ut ex his quod uolebamus te admoneremus nos multum adiuuisti. uide ergo nos quam probabilem rationem sequamur, qui ea, quae schismatici uel haeretici corruperunt, cum ad nos inde ueniunt, corrigimus, quae uero sicut acceperunt tenuerunt, agnoscimus et probamus, ne commoti humanis uitiis ultra iustitiam faciamus ullam diuinis rebus iniuriam, cum et apostolum uideamus etiam in ara gentilium, a quibus idola colebantur, dei nomen inuentum confirmasse potius quam negasse. neque enim propterea mutandus uel inprobandus est regius character in homine, si erroris sui ueniam et militandi ordinem a rege inpetrauerit, quia eundem characterem, quo sibi satellites congregaret, desertor infixit, aut propterea signa mutanda sunt ouibus, cum dominico gregi sociantur, quia eis dominicum signum fugitiuus seruus inpressit.

Quodsi haec tamquam decipientia formidatis, quia non sunt ecclesiastica exempla, quamquam et de ouibus et de militibus datas esse in scripturis similitudines noueritis, propheticarum scripturarum quae dicuntur ueteris testamenti uolo aliquid dicere, quoniam in noui testamenti libris nec a nobis nec a uobis rei huius inuenitur exemplum. circumcisionem certe praeputii in figura futuri baptismi Christi ab antiquis obseruatam esse negare, ut arbitror, non audetis. numquid apud Samaritanos circumcisus, si fieri tunc uellet Iudaeus, posset iterum circumcidi? nonne illius hominis error corrigeretur, signaculum autem fidei agnitum probaretur? et nunc sunt quidam haeretici qui se Nazarenos uocant, a nonnullis autem Symmachiani appellantur [*]( 2 efficisti WYml 3 admonemus WTmlR ammonemus Xtnl ammoneremas Xm2 multam Wml 4 qui] quia Xml scismatici WXRZ (passim) 6 quae] qui ex qua W quem R sicut nos Xm2Z 7 nec WmlXmlYR 8 uidemas Ym1 11 caracter Ym2Z 13 caracterem Ym2Z 14 desertos WXmlYmlR 17 decipientiam WmlYm1 decipienti jiani B 18 et exempla WXmlYml quanquam Y 22 huius rei Z 25 iudeis R 26 autem om. WYml 28 simmachiani R ) [*]( 23* )

356
et circumcisionem habent Iudaeorum et baptismum christianorum; ac per hoc quemadmodum, si quis eorum ad Iudaeos uenerit, non potest iterum circumcidi, sic cum ad nos uenerit non debet iterum baptizari. ad hoc dicturi estis: \'aliud est circumcisio Iudaeorum, aliud baptismus christianorum. sed cum illa umbra fuerit huius ueritatis. cur illa circumcisio et apud haereticos Iudaeorum esse potuit, iste autem baptismus apud haereticos christianorum non potest esse?