Contra Academicos
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.
Cum post illum sermonem, quem secundus liber continet, alio die consedissemus in balneis — nam erat tristior, quam ut ad pratum liberet descendere — sic exorsus sum: Arbitror uos iam satis animo aduertisse, qua de re inter nos discutienda quaestio constituta sit. sed antequam ad partes meas ueniam, quae ad eam pertinent explicandam, pauca quaeso de spe de uita de instituto nostro non ab re abhorrentia libenter audiatis. negotium nostrum non leue aut superfluum, sed necessarium ac summum esse arbitror, magno opere quaerere ueritatem. hoc inter me atque Alypium conuenit. nam et ceteri philosophi sapientem suum eam inuenisse putauerunt et Academici sapienti suo summo conatu inueniendam esse professi sunt idque illum agere §edulo, sed quoniam uel lateret obruta uel confusa non emineret, ad agendam uitam id eum sequi, quod probabile ac ueri simile occurreret. id etiam uestra pristina disceptatione confectum est. nam cum alter inuenta ueritate beatum fieri asseruerit hominem, alter uero tantum diligenter quaesita, nulli nostrum [*](2 obtinueris HM opti*uueris P 3 uenirejW 5 sententiam (tiam s. I. m2) P G eis HMP ceteris Tm 7 reuertimur a 8 AURELI AUG ACHADEMI CORUM LIBER SECUXDUS EXPLICIT. INCIPIT LIBER TERTIUS P EXPLICIT LIBER SECUNDUS AURELII AUGUSTINI EPISCOPI ACHA- DEMICORUM. LIBER TERTIUS INCIPIT H EXPLICIT L -II- CTRA AUHADETI. INCIPIT LIB III. M EXPLICIT LIB II. AUGUSTINI AU- RELII CONTRA ACHADEMICOS. INCIP *** III T 9 quem deest in T quae P 10 tristicior P 11 libere descendere possemus M exorsus sum excidit in T 12 animaduertisse T edd. 15 aborrentia P 17 magno*pero (o ras.) P magnopere HMT 18 philosophi*(a ras.) P 19 *inuenisse (m ras.) P inuenire M 24 ea inuenta (om. ueritate) T asseueret ex asseruerit P)
Sed quaeso uos, nonne miserati nos estis, cum pridie ita cubitum issemus, ut ad dilatam quaestionem et prorsus ad nihil aliud surgeretur, quod tanta de re familiari necessario peragenda extiterunt, ut his penitus occupati uix duas extremas diei horas in nosmet ipsos respirare possemus? quare semper fuit sententia mea sapienti iam homini nihil opus esse; ut autem sapiens fiat, plurimum necessariam esse fortunam, nisi quid aliud uidetur Alypio. — Tum ille: Quantum iuris, inquit, fortunae tribuas, nondum bene noui. nam si ad contemnendam fortunam fortuna ipsa opus esse arbitraris, me quoque comitem in hanc sententiam do tibi. sin fortunae nihil aliud concedis quam ea, quae corporis necessitati non possunt nisi ipsa uolente suppetere, non ita sentio. aut enim licet eadem repugnante atque inuita nondum sapienti, cupido tamen sapientiae ea sumere, quae uitae necessaria confitemur, aut concedendum etiam in omni sapientis uita eam dominari, cum et ipse sapiens his, quae corpori necessaria sunt, non indigere non possit.
Dicis ergo, inquam, fortunam esse necessariam studioso sapientiae, sapienti uero negas. — Non ab re est eadem repetere, inquit. itaque nunc etiam abs te quaero, utrum fortunam ad se ipsam contemnendam aliquid iuuare aestimes. quod si arbitraris, dico sapientiae cupidum magnopere indigere fortuna. — Arbitror, inquam, si quidem per illam erit talis, qualis eam possit contemnere. nec [*]( 14 cf. Retract. 11,2 ) [*]( 1 a nobis nihil esse M 2 qualiter a nobis T 3 studiis (di s. m2) P uiuere (cf. 1 4, 11)] uidere P tu om.M trygeti* (i ras.) P uirgilii MT te uirgilii Tml 4 uacauit Pm2T uacuit HMPml 8 uendicet Ma 9 miseratio HmlM miserti Migne nos T nostri HJl P (cf. Conf. V 9,16) 12 is Pm] 13 nosme ipsos Pm] 21 tamen om.Jl 22 su∗mere (m ras.) P 23 etiam Pm] e*iam Pm. post. est etiam IIMT cdd. 24 iis m 25 studioso om M )
Tamen, inquam, cum ipsa uita nostra, cum hic uiuimus, sit in potestate fortunae nec nisi uiuens quisque sapiens fieri possit, nonne fatendum est opus esse eius fauore, quo ad sapientiam peruehamur? — Sed cum sapientia, inquit, non nisi uiuentibus necessaria sit remotaque uita nulla sit indigentia sapientiae, nihil in propaganda uita pertimesco fortunam. etenim quia uiuo, propterea uolo sapientiam, non quod sapientiam desidero, uolo uitam. unde fortuna si mihi abstulerit uitam, auferet causam quaerendae sapientiae. nihil igitur habeo, cur ut fiam sapiens aut fauorem optem fortunae aut impedimenta formidem, nisi alia fortasse protuleris. — Tum ego: Non [*]( 1 u**bera P uerba a sunt necessaria M 3 nostra Pm] 4 nisi priorte (in ras. et in mg. m2) P discernendum T edd. 5 fortunae] uel for- tunaeTedd. -contemptores HMPm2T 6 utinam HMml 7 dedalum MP 9 mare egeum T 10 uenerit a 11 euectus T 14 necaessariam Pm] necessarium M 15 concupiit T 16 cum (c in ras. m2) P 20 scientia a contemnit a 22 alt. cum] quam T qua edd. 24 est] et Pm] perueamur T 25 necesaria P sit necessaria edd. 31 alia ex aba corr. Pm2 )
Uolo, inquam, mihi paululum aperias, quid tibi inter sapientem et philosophum distare uideatur. - Sapientem ab studioso, ait, nulla re differre arbitror, nisi quod quarum rerum in sapiente quidam habitus inest, earum est in studioso sola flagrantia. — Quae sunt tandem istae res? inquam; nam mihi nihil aliud uidetur interesse, nisi quod alter scit sapientiam, alter scire desiderat. — Si scientiam, inquit, modesto fine determinas, ipsam rem planius elocutus es. — Quoquo modo, inquam, eam determinem, illud omnibus placuit scientiam falsarum rerum esse non posse. — In hoc mihi, inquit ille, uisa fuit obicienda praescriptio, ne inconsiderata consensione mea facile in principalis illius quaestionis campis tua equitaret oratio. — Plane mihi, inquam, nihil ubi equitare possem reliquisti. nam, nisi fallor, quod iam dudum molior, ad ipsum finem peruenimus. si enim, ut subtiliter uereque dixisti, nihil inter sapientiae studiosum et sapientem interest, nisi quod iste amat, ille autem habet sapientiae disciplinam — unde etiam nomen ipsum, id est habitum quendam exprimere non cunctatus es — nemo autem habere disciplinam potest in animo, qui nihil didicit, nihil autem didicit. qui nihil nouit, et nosse falsum nemo potest, nouit igitur sapiens ueritatem, quem disciplinam sapientiae habere in animo, id est habitum iam ipse confessus es. — Nescio, inquit, cuius impudentiae sim, si habitum inquisitionis diuinarum humanarumque rerum esse in sapiente confessum me negare uoluero. sed qui tibi uideatur inuentorum probabilium habitus non esse, non uideo. — Concedis inquam, mihi falsa neminem scire? — Facile quidem, inquit. — Dic iam, si potes, inquam, sapientem nescire sapientiam. — Quid enim ? ait, hoc limite uniuersa concludis, ut uideri sibi non possit comprehendisse se sapientiam? — Da, inquam, dexteram. [*]( 1 a fortuna Tm 2 non et uitam om.M 4 aperies M 5 sapientiam M am 6 sapienti T sapientia HMP 7 quidem M 10 scientiam] sapientiam M 11 eloquutus Pml quoquo] quo P inquam om-M deminem Pml homnibus P 13 obicienda (i pr. m2) P praescribtio Pvil 14 fale Pml eius T 15 inquam mihi edd. 25 inquesitionis Pml 28 mihi inquam edd. facile] facile id Tm 29 potest H 30 uideris P 31 se om.T dexteram (ram in ras.) P dextram 111 )