Contra Academicos
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 63). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1922.
Audite ergo, inquam, quid sit, uos. id probabile uel ueri simile Academici uocant, quod nos ad agendum sine adsensione potest inuitare. sine adsensione autem dico, ut id quod agimus non [*]( 1 disputauimus HJl Pa aduersu Pml 2 aduersatos T dideruut Pml ne add. Pm2 s. I. teritum Pml 4 sue P ne] saltem ne T 6 defenderent a facerent HJIP 7 Tredirei T 9 post tridie T autem in ras.T tranquillusq; que(q; add. m2) P 10 illuxit M a domesticis T **sumus (su ras.) P 11 scribtione Pml consumpseramus HMPm\'2 12 patum Pml 13 mira T 15 mansisemus Pml 16 inquam uos T 18 turbant Pml 19 haec T 22 animauertistis Pml 23 quaero T 24 audiui* T 26 suptilius T 27 quid] quid istuc T uos orn T id om, T uel] ac uel Pml ac id Pm2\' )
Tum Trygetius: lam, inquit, placet nobis, cum res nota sit, de uerbis nulla.- calumnias commouere. quare uide potius, quid huic respondeas, qui nos liberauit, in quos tu impulsus temtas iterum inruere. — Et Licentius: Mane, ait, quaeso; nam mihi sublucet nescio quid, quod uideam non tibi tam facile tantum argumentum cripi debuisse. et cum defixus 111 cogitatione siluisset aliquantum: Rogo, inquit, nihil esse uidetur absurdius quam dicere se ueri simile sequi eum, qui uerum quid sit ignoret; nec illa me tua similitudo conturbat. nam recte ego interrogatus, utrum ex ista temperie caeli nulla in crastinum pluuia cogatur, respondeo esse ueri simile. qui me 11011 nego nosse aliquid ueri. nam scio arborem istam modo argenteam fieri non posse multaque talia uere non inpudenter me scire dico, quorum uideo esse similia ea, quae ueri similia nomino. tu uero, Carneades, uel quae alia Graeca pestis, ut nostris parcam — quid enim dubitem in hanc partem transire ad cum, cui captiuus debeor iure uictoriae? — tu ergo, cum te nihil ueri scire dicas, unde hoc [*]( 4 Cic. Acad. frag. 19 Mtiller ) [*]( 1 non] nosT 2 tam om.M liquida**P 3 exhorturus H quisspiam P 7 repugno HMPm2T edd. te iam] etiam M 10 usse* (s ras.) P 12 sunt T 14 impoiieret quas sentiebat nomina m 17 uerho T 18 hue T 19 ruere M 20 quod] quo T edd. 22 nihil] nihil mihi T cdd. uidotur esse m 22 similem M siqui HMP quit Pml 24 intergatus Pm1 illaM tempe*rie P 27 uera Tcdd. 29 quaedam a alia] ista alia T greca JI P 31 uictoriae] u. tuae T )
Nonego. inquit Alypius. perfugas metuam; quanto minus ille Carneades, in quem nescio utrum iuuenali an puerili leuitate commotus maledicta potius quam aliquod telum putasti esse iaciendum. nam illi quidem ad roborandam sententiam suam, quae semper tenus probabili fundata fuit, hoc interim aduersum te facile suffecerit. ita nos a ueri inuentione procul esse positos. ut tu tibi ipse magno argumento esse possis. qui ita una interrogatiuncula loco motus es. ut ubi tibi standum esset penitus ignorares. sed haec atque scientiam tuam, quam tibi inpressam de hac arbore paulo ante confessus es, in aliud tempus differamus. quamuis enim iam alias partes delegeris, tamen sedulo docendus es, quid paulo ante dixerim. nondum. ut opinor. in eam quaestionem, qua utrum inueniri uerum possit quaeritur, progressi fueramus, sed illud tantum in ipso uestibulo defensionis meae praescribendum putaui. in quo te lassum prostratumque prospexeram, hoc est utrum ueri simile an probabile an alio si quo nomine appellari potest, quod sibi Academici sat esse dicant, quaerendum non esse nam si tu optimus iam inuentor ueritatis tibi uideris, nihil ad me. postea si ingratus non fueris huic patrocinio meo, eadem fortasse me docebis.
Hic ego, cum uerecunde Licentius Alypii impetum formidaret: Omnia potius. inquam, Alypi, loqui maluisti quam quem ad modum nobis cum his, qui loqui nesciant, disputandum sit. — Et ille: Quoniam olim cum mihi tum omnibus notum est et nune tua professione satis indicas te loquendi peritum esse, uelim [*]( 1 nomen ei non potui uliiul m non p. ci aliud nomen a 4 iuuenali ac (c tn2)P iuuenilia (otn. an)IIM 5 teluni om.M 6 saepi1 a tenus om.JI probabili ratione u 7 sufficerit II Pm1 8 sepositos T ipsi a 10 hoc JI 11 paulo ante om.M 13 degeris Pml delegeres M ante] at Pml 14 dixeriinns T nondum] n. enim m lli ilud Pml definitionis M 18 si*mile P approbabile Tml 19 appellare (e cx i m2) P potes*/\' quod sibi] quod si MP si quod sibi T sat esso] adesse T 20 est M optimis Pml iam om.M 21 si iugratus (si iu in ras.) P patrotiuio Pml eandem T 22 nie fortasse M 23 uerecoude Pml alipyi P 24 alypit (i ras.) P 25 lis m 2(i cum] tum Mm1 edd. )
Tum ille: Quid illis animi fuerit, inquit, non temere confirmabo. nam quantum ex libris colligi datur, tu melius nosti, quae in uerba sententiam suam promere soleant; me autem de me ipso si consulis, inuentum nondum esse uerum puto. addo etiam, quod de Academicis flagitabas, nec posse inueniri me putare non solum inolita quam semper fere animaduertisti opinione mea sed etiam auctoritate magnorum excellentiorumque philosophorum, quibus nos praebere colla siue inbecillitas nostra siue sagacitas ipsorum, ultra quam nihil iam inueniri posse credendum est, nescio quo modo compellit. — Hoc est, inquam, quod uolui. nam uerebar, ne, cum tibi quoque id uideretur quod mihi, disputatio nostra manca remaneret nullo existente, qui ex altera parte rem uenire in manus cogeret, ut diligenter quantum possumus uersaretur. itaque si id euenisset, paratus eram te rogare, ut Academicorum partes ita susciperes, quasi tibi non solum disputasse sed etiam sensisse uiderentur uerum non posse comprehendi. quaeritur ergo inter nos, utrum illorum [*](1 tuae T 3 nequierit HM non quiuerit T pr*ecario (a ras.) P abs te om T 4 neg*auere (r ras.) P 5 fuisse T acturus 11 6 solam monet P redigam T praedicam IIMP in cista P hin cistas Hm1 incitat Hm2 in cystras M 9 plenisisime P 10 est M 13 disputationes se edd. 16 colligatur (om. datur) M in quae T 18 uerum esse m 19 de] ab MPm2, dcesl in PmlT 20 insolita (s m2) P fore om.M animiaduertisti Pml 22 sagatitas Pm] insagacitas M eorum M 27 si deuenisset MP 28 achad- michorum Pml )