Breviculus Collationis cum Donatistis

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Quarto loco, cum partis Donati episcopi exigerent proponi sibi ab aduersariis, qua causa fuissent congregati, cognitor distulit, ut ex ordine prius omnia recitarentur, quae ante diem collationis acta fuerant. et recitata est notoria Donatistarum, in qua dixerunt non sibi placere quod in edicto suo posuit, ut hi soli ex episcopis conuenirent ad collationis locum, quos ad ipsam causam peragendam ceteri delegissent, qui omnes triginta sex complebantur, decem et octo hinc et decem et octo inde, id est septeni, qui inter se disputarent, et alii septeni, qui concilio, si opus esset, adhiberentur, et alii quaterni, qui. gestis custodiendis et conscribendis praeessent; sed petiuerunt se omnes potius qui uenerant adesse debere, ut eorum numerus appareret, dicentes quod eos aduersarii paucos esse mentiti sint. ibi dixerunt ita se omnes uenisse usque ad grauissimos senes, ut hi soli deessent, quos aduersa ualetudo corporis impedisset, et cetera quae ipsa notoria continentur.

Quinto loco recitatae sunt litterae catholicorum quas rescripserunt cognitori, sicut edicto commonuerat, insinuantes consentire se ad omnia, quae illo edicto fuerant ordinata. in eisdem litteris etiam se obstrinxerunt et polliciti sunt, si in parte Donati ueritas eis demonstraretur ecclesiae, non se illic episcopalem honorem quaesituros, sed consilium eorum secuturos pro salute christiana; si autem in sua communione potius ueritas ostenderetur ecclesiae, honores episcopales eis non se negaturos, et hoc a se fieri bono pacis, ut intellegerent hi quibus hoc praestaretur, quod in eis catholici non christianam consecrationem, sed humanum detestarentur errorem. quodsi plebes duos in una ecclesia episcopos ferre non possent, [*](8 not. Don.] cf. Mansi pag. 60 21 litt. cath.] epist. 128; extat magna ex parte etiam Em. 5-7 ) [*]( 8 notoria passim scripsi notaria fv 13 septeni utroque loco scripsi collato altero Marcellini edicto septem fv 24 si] quodsi v )

41
utrisque de medio recedentibus singuli constituerentur episcopi ab eis episcopis ordinandi, qui in suis plebibus singuli inuenirentur. in eisdem litteris commemorata est etiam causa Maximianistarum, ex quibus a se damnatis propter pacem partis Donati quosdam in honoribus integris susceperunt et ab eis datum in sacrilegQ schismate baptismum non resciderunt, et cetera quae in memoratis litteris continentur.

Sexto loco recitatum est etiam edictum ipsius cognitoris, quod proposuerat cum supradicta notoria Donatistarum et supradictis litteris catholicorum, insinuans populo, quae illi pars utraque rescripserit.

Septimo loco recitatae sunt litterae catholicorum ad cognitorem datae, quibus Donatistarum notoriae responderunt, concedentes eis quod petierant, ut uniuersi qui uenerant praesentes essent in eo loco ubi erat futura collatio, cum tamen illic ex catholicis episcopis illi soli adessent, quos edicto suo cognitor definierat, ut, si aliquis tumultus existeret, quod catholici ualde metuebant, non illis imputaretur qui paucissimi adessent, sed eis potius qui multitudinem suam praesentem esse uoluissent. in eisdem litteris etiam tota ipsa causa comprehensa est, ut ostenderetur ecclesia catholica non esse pars Donati, sed illa potius, quae per totum mundum fructificaret et cresceret incipiens ab Hierusalem secundum sacram scripturam, et quia nihil ei praeiudicarent, quicumque in ea mali fuissent diuino in fine iudicio separandi, et quia nec in ipsum Caecilianum maiores eorum aliquid probare potuerunt, qui iudiciis ecclesiasticis et maxime imperatoris, apud quem ab eis fuerat accusatus, innocens inuentus et pronuntiatus est. et quia de iussionibus imperatorum, quae pro catholica constituuntur, solent facere inuidiam, commemoratum est etiam de sancta scriptura reges decreuisse in regno suo grauissimas poenas eis, qui blasphemassent deum; commemorata etiam [*](8 edict. cogn.] cf. Mansi pag. 63 12 litt. catli.] epist. 129 23 cf. Luc. 24, 47 31 cf. Dan. 3, 96 ) [*]( 32 commemorata] add. est v )

42
causa Maximianistarum, quos et iudiciis ipsi publicis insectati sunt et ex quibus damnatis quosdam in honoribus integris susceperunt nec ab eis in schismate datum baptismum destruxerunt, quod eos, quibus dilationem dederunt Maximiano communicantibus, dixerunt illius contagio non fuisse pollutos, et cetera quae eisdem litteris continentur..haec autem omnia ideo ibi commemorata sunt, ne forte, si secum cogitassent Donatistae et uiderent, quam malam causam haberet pars Donati, ad hoc noluissent omnes qui uenerant ingredi locum collationis, ut pax atque unitas fieret.

Octauo loco cum cognitor inquisisset, utrum, sicut a catholicis uidebat, ita etiam a parte Donati electi iam essent qui susceptam causam peragerent, responsum est a parte Donati, quod iam esset acta a catholicis causa, antequam esset confligentium statuta persona, propter illas catholicorum litteras quae totam causam breuiter continebant. deinde instare coeperunt, ut prius ageretur de tempore de mandato de persona de causa, tunc ad negotii merita ueniretur. et cum cognitor interlocutus esset nihil de causa esse mutilatum et rursus inquisisset, utrum de constituendo numero disputantium edicto eius paritum fuerit, quia per hos oporteret agi omnia quae agenda essent, coeperunt Donatistae agere de tempore, quoniam causa ipsa agi non posset, quia dies praeterisset. quarto decimo enim Calendarum Iuniarum die completi fuerant quattuor menses ex die edicti cognitoris, quod ad prouinciam miserat, sicut interrogatum respondit officium. et quoniam inter quattuor menses agi causam praeceperat imperator, ideo diem iam transisse dicebant et petebant, ut tamquam in contumaces catholicos sententia proferretur, quasi catholici absentes essent aut Donatistae aliquando ad agendam causam illis absentibus intrauissent aut admoniti catholici uel euocati defuissent. ista ergo calumniose et tergiuersatorie, quae nec in foro iure agerentur, dicebant, nolentes ut aliquid ageretur. sed [*]( 9 noluissent scripsi uoluissent fv, cf. cap. 10 extr. 21 hos] hoc / 23 quia] quin f 27 intra v, cf. p. 61, 1. 63, 28 et index \'inter\' )

43
ad hoc eis respondit ipse cognitor, quod in Calendas lunias pars utraque consenserit, quamuis etiamsi quaelibet pars adhuc usque non occurrisset, duos alios menses superesse potuisse, quos imperator adiunxit trinis edictis fuisse seruandos.