Breviculus Collationis cum Donatistis
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.
Ingressis itaque utrisque partibus primo loco recitatum est rescriptum imperatoris, quo iussit collationem inter memoratos episcopos fieri, ut superstitionem manifesta ratio confutaret.
Secundo loco recitatum est edictum ipsius cognitoris, quod per prouinciam misit, ut conuenirentur utriusque partis episcopi et intra diem Calendarum Iuniarum conferendi causa congregarentur Carthagine. in eo edicto basilicas sine iussione imperatoris reddidit Donatistis, qui se pollicerentur esse uenturos, ut eo modo eos ad conferendum etiam beneficiis inuitaret. in eodem etiam edicto obtulit eis, ut alium quem uellent cum illo iudicem constituerent, iurauitque se hoc iudicaturum quod ueritas suasisset, et cetera quae ad exhortationem congregationis illorum eodem continentur edicto.
Tertio loco recitatum est alterum cognitoris edictum, quod proposuit iam praesentibus apud Carthaginem utriusque [*]( Gestorum collationis quae supersunt extant apud Mansi, Sacrorum conciliorum noua collectio, tom. IV, pag. 19-245 2 imperatoris] Honorii 15 rescr. imper.] cf. cod. Theodos. VI 3. Mansi pag. 53 et 186 17 edict. cogn.] cf. Mansi pag. 54 27 alt. cogn. edict.] cf. Mansi pag. 57 ) [*]( 1 Operis breuiculi collationum praefatio f )