CAPUT V. Quod passiones, quae Christianos animos adficiunt, non in uitium trahant, sed uirtutem exerceant.
Non est nunc necesse copiose ac diligenter ostendere, quid de istis passionibus doceat scriptura diuina, qua Christiana eruditio continetur. Deo quippe [illam] ipsam mentem subicit regendam et iuuandam mentique passiones ita moderandas [*]( 17 Aen. IIII. 449 ) [*]( 2 bonos m. 2 in ras. e 3 uerborum m. 2 in ras. e 4 atram ea m. 2 rescripta, e 7 extimando l1 ambos j tamen ne si e 8 istorumJ re r stoicorum Is 9 uel om. e retine C 10 mallere C 11 ifliustitia, in lineolis deletum, C 12 uiolatur] colatur 8 13 accidunt b e p s a k Ƒ; accedunt C; accedit a; accedant l; accidant qv 14 ria oai, s ipsa dominatur eis p 15 et] sed p v et potius resistendo sup. lis. C ai 16 discribit l 20 trahunt C 22 dina C 23 [illam] om. CI; illa p 8 a lJomb.; illam m. rec. sup. lin. C, rell. v mentem] manentem a subicimus e )
415
adque frenandas, ut in usum iustitiae conuertantur. Denique in disciplina nostra non tam quaeritur utrum pius animus irascatur, sed quare irascatur; nec utrum sit tristis, sed unde sit tristis; nec utrum timeat, sed quid timeat. Irasci enim peccanti ut corrigatur, contristari pro adflicto ut liberetur, timere periclitanti ne pereat, nescio utrum quisquam sana consideratione reprehendat. Nam et misericordiam Stoicorum est solere culpare; sed quanto honestius ille Stoicus misericordia perturbaretur hominis liberandi quam timore naufragii. Longe melius et humanius et piorum sensibus adcommodatius Cicero in Caesaris laude locutus est, ubi ait: \'Nulla de uirtutibus tuis nec admirabilior nec gratior misericordia est.\' Quid est autem misericordia nisi alienae miseriae quaedam in nostro corde conpassio, qua utique si possumus subuenire conpellimur? Seruit autem motus iste rationi, quando ita praebetur misericordia, ut iustitia conseruetur, siue cum indigenti tribuitur, siue cum ignoscitur paenitenti. Hanc Cicero locutor egregius non dubitauit appellare uirtutem, quam Stoicos inter uitia numerare non pudet, qui tamen, ut docuit liber Epicteti, nobilissimi Stoici, ex decretis Zenonis et Chrysippi, qui huius sectae primas habuerunt, huiusce modi passiones in animum sapientis admittunt, quem uitiis omnibus liberum uolunt. Unde fit consequens, ut haec ipsa non putent uitia, quando sapienti sic accidunt, ut contra uirtutem mentis rationemque nihil possint, et una sit eademque sententia Peripateticorum uel etiam Platonicorum et ipsorum Stoicorum, sed, ut ait
[*]( 11 Lig. c. 12 ) [*]( 1 usum ab elp qs a. k /; usu C; usus v iusticia e 3 sea..... timeat om. I; in marg. m. 2 sed quare tristetur. nec utru timeat. n 4 nec u. timeat m. 2 in ras. e sed quid timeat sup. lin. C 8 quato C 9 naufragi VI 10 sensibus sup. lin. C 12 est om. C autem est e 14 consuboenire e 17 hanc m. 2 in ras. e; haec l loquitur 1 18 hanc non l 19 apicteti e 20 et crysippi qui huius m. 2 in ras. e crisyppi C 21 huiusmodi v et in e animos 8 24 accedunt l 2o nil C ) 416
Tullius, uerbi controuersia iam diu torqueat homines Graeculos contentionis cupidiores quam ueritatis. Sed adhuc merito quaeri potest, utrum ad uitae praesentis pertineat infirmitatem etiam in quibusque bonis officiis huiusce modi perpeti affectus, sancti uero angeli et sine ira puniant, quos accipiunt aeterna Dei lege puniendos, et miseris sine miseriae conpassione subueniant, et periclitantibus eis, quos diligunt, sine timore opitulentur; et tamen istarum nomina passionum consuetudine locutionis humanae etiam in eos usurpentur propter quandam operum similitudinem, non propter affectionum infirmitatem, sicut ipse Deus secundum scripturas irascitur, nec tamen ulla passione turbatur. Hoc enim uerbum uindictae usurpauit effectus. non illius turbulentus affectus.
CAPUT VI. Quibus passionibus daemones confitente Apuleio exagitentur, quorum ope homines aput deos adserit adiuuari.
Qua interim de sanctis angelis quaestione dilata uideamus quem ad modum dicant Platonici medios daemones inter deos et homines constitutos istis passionum aestibus fluctuare. Si enim mente ab his libera eisque dominante motus huiusce modi paterentur, non eos diceret Apuleius simili motu cordis et salo mentis per omnes cogitationum aestus fluctuare. Ipsa igitur mens eorum, id est pars animi superior, qua rationales sunt, in qua uirtus et sapientia, si ulla eis esset, passionibus turbulentis inferiorum animi partium regendis moderandisque [*]( 1 de orat. I, 11 22 de deo Socr. p. 15, 18 ) [*]( 1 torqueat C2 ablps; torque ad Cl; torquet eqkf7 homines, iri eum marg, otfif, e 2 adbac Cl 5 sancti////angeli b puniunt, iunt m. 2 in ras., e accipiant C 6 Dei om. I sime C 8 conauetudo I 9 propter m. 2 ex per corr. C 15 apuleio, 0 ex u corr., C 16 eir agitantur p 19 quemammodum Cl 20 ipsi, in marg. m. rec. istis. (\' 21 libera eisque dominante om. Cx 22 non eos diceret om. Cl 28 salos * 26 inferiora ex inferioribus corr. s partibus s )
417
dominaretur, — ipsa, inquam, mens eorum, sicut iste Platonicus confitetur, salo perturbationum fluctuat. Subiecta est ergo mens daemonum passionibus libidinum formidinum irarum adque huiusce modi ceteris. Quae igitur pars in eis libera est composque sapientiae, qua placeant dis et ad bonorum morum similitudinem hominibus consulant, cum eorum mens passionum uitiis subiugata et obpressa, quidquid rationis naturaliter habet, ad fallendum et decipiendum tanto acrius intendat, quanto eam magis possidet nocendi cupiditas?
CAPUT VII. Quod Platonici figmentis poetarum infamatos adserant deos de contrariorum studiorum certamine, cum hae partes daemonum, non deorum sint.
Quod si quisquam dicit, non ex omnium, sed ex malorum daemonum numero esse, quos poetae quorundam hominum os ores et amatores deos non procul a ueritate confingunt (hos enim dixit Apuleius salo mentis per omnes cogitationum aestus fluctuare): quo modo istud intellegere poterimus, quando, cum hoc diceret, non quorundam, id est malorum, sed omnium daemonum medietatem propter aeria corpora inter deos et homines describebat? Hoc enim ait fingere poetas, quod ex istorum daemonum numero deos faciunt et eis deorum nomina inponunt et quibus uoluerint hominibus ex his amicos inimicosque distribuunt ficti carminis inpunita licentia, cum deos ab his daemonum moribus et caelesti loco et beatitudinis opulentia remotos esse perhibeat. Haec est ergo fictio poetarum deos dicere, qui di non sunt, eosque sub deorum [*]( 21 ib. p. 15, 13 sqq. ) [*]( 1 ipsaṁ C inquid a 2 salus a fluctuaret C 3 formidinum sup. lin. C 4 huius modi C 8 5 ad] a s 6 similitudine 8 18 istuc C 19 id est om. e malorum m. 2 in ras. e 20 mediantem s 21 et minis h p. 418, 4 discrib. I 24 car C 26 perhibeat p Domb.2j peribeat s; perhibeant rell. v est om. lpl ergo] enim p ) [*]( XXXX Aug. opera Seetlo V pars I. ) [*]( 27 )
418
nominibus inter se decertare propter homines, quos pro studio partium diligunt uel oderunt. Non procul autem a ueritate dicit hanc esse fictionem, quoniam deorum appellati uocabulis, qui di non sunt, tales tamen describuntur daemones, quales sunt. Denique hinc esse dicit Homericam illam Mineruam, (quae mediis coetibus Graium cohibendo Achilli interuenit.\' Quod ergo Minerua illa fuerit, poeticum uult esse figmentum. eo quod Mineruam deam putat eamque inter deos, quos omnes bonos beatosque credit, in alta aetheria sede conlocat, procul a conuersatione mortalium; quod autem aliquis daemon fuerit Graecis fauens Troianisque contrarius, sicut alius aduersus Graecos Troianorum opitulator, quem Veneris seu Martis nomine idem poeta commemorat, quos deos iste talia non agentes in habitationibus caelestibus ponit, et hi daemones pro eis, quos amabant, contra eos, quos oderant, inter se decertauerint, hoc non procul a ueritate poetas dixisse confessus est. De his quippe ista dixerunt, quos hominibus simili motu cordis et salo mentis per omnes cogitationum aestus fluctuare testatur, ut possint amores et odia non pro iustitia, sed sicut populus similis eorum in uenatoribus et aurigis secundum suarum studia partium pro aliis aduersus alios exercere. Id enim uidetur philosophus curasse Platonicus, ne, cum haec a poetis canerentur, non a daemonibus mediis, sed ab ipsis dis, quorum nomina poetae fingendo ponunt, fieri crederentur.
[*]( 5 ib. p. 15, 2 ) [*]( Iqua Uta 3 finctionem es 5 homerus mineruam, m. rec. corr., a 6 mediis] les diis C1 a1 1 cetibus a Graium] gradum C; gratum s; grauero aJ cohibendo, n super h scripto (= coniuendo) s achille, e ex i corr., a 8 putet 1 14 caelest. habitat. v hi] id e 15 amant s 16 de is s 18 testantur s 19 possint C l; possent a b ep v Domb. sed omn I ..ar 20 similes 01 aurigis, in marg. auguriis, e 21 eIcere C 22 platonicus curasse e ) 419
CAPUT VIII. De dis caelestibus et daemonibus aeriis hominibus que terrenis Apulei Platonici definitione.
Quid? illa ipsa definitio daemonum parumne intuenda est (ubi certe omnes determinando conplexus est), quod ait daemones esse genere animalia, animo passiua, mente rationalia, corpore aeria, tempore aeterna? In quibus quinque commemoratis nihil dixit omnino, quod daemones cum bonis saltem hominibus id uiderentur habere commune, quod non esset in I malis. Nam ipsos homines cum aliquanto latius describendo conplecteretur, suo loco de illis dicens tamquam de infimis adque terrenis, cum prius dixisset de caelestibus dis, ut commendatis duabus partibus ex summo et infimo ultimis tertio loco de mediis daemonibus loqueretur: \'Igitur homines, inquit, ratione cluentes, oratione pollentes, inmortalibus animis, moribundis membris, leuibus et anxiis mentibus, brutis et obnoxiis corporibus, dissimilibus moribus, similibus erroribus, peruicaci audacia, pertinaci spe, casso labore, fortuna caduca, singillatim mortales, cuncti tamen uniuerso genere perpetui, uicissim sufficienda prole mutabiles, uolucri tempore, tarda sapientia, cita morte, querula uita terras incolunt.\' Cum hic tam multa diceret, quae ad plurimos homines pertinent, numquid etiam illud tacuit, quod nouerat esse paucorum, ubi ait \'tarda sapientia\'? Quod si praetermisisset, nullo modo recte genus [*]( 6 ib. p. 16, 18 14 ib. p. 8, 16 ) [*]( 2 aeris C 3 platonica definitione C 6 genera ex rationabilia e a 8 quod mss.; quo auctore Diibnero Domb.2 saltim l 9 id om. a. erasum in e 10 discrib. I; conscrib. s 13 inferno 01 15 cluentes v; om. b; claudentes lpsαϜ (in p superscriptum est utentes); gaudentes C Domb.; plaudentes a e kl; prudentes q oratione om. b ṇο̣ṇ diff ̣ι̣ṇι̣ṭο̣ ḥο̣ṃι̣ṇι̣ṣ p̣ḷạụḍẹṇṭι̣ṣ oratione q pollentes superscripto fruentes b; pellentes s 17 corpori/, s eraso et m. rec. superscripto bus, C; corpori a moribus simil. sup. lin. C 20 sufficiendam prolem C 21 citata I; ita s 22 etiam sup. lin. I 24 nulla s ) [*]( 27* )
420
humanum descriptionis huius tam intenta diligentia terminasset. Cum uero deorum excellentiam commendaret, ipsam beatitudinem, quo uolunt homines per sapientiam peruenire, in eis adfirmauit excellere. Proinde si aliquos daemones bonos uellet intellegi, aliquid etiam in ipsorum descriptione poneret, unde uel cum dis aliquam beatitudinis partem, uel cum hominibus qualemcumque sapientiam putarentur habere communem. Nunc uero nullum bonum eorum commemorauit, quo boni discernuntur a malis. Quamuis et eorum malitiae liberius exprimendae pepercerit, non tam ne ipsos, quam ne cultores eorum, aput quos loquebatur, offenderet: significauit tamen prudentibus, quid de illis sentire deberent, quando quidem deos, quos omnes bonos beatosque credi uoluit, ab eonim passionibus adque, ut ait ipse, turbelis omni modo separauit, sola illos corporum aeternitate coniungens. animo autem non dis, sed hominibus similes daemones apertissime inculcans; et hoc non sapientiae bono, cuius et homines possunt esse participes, sed perturbatione passionum, quae stultis malisque dominatur, a sapientibus uero et bonis ita regitur, ut malint eam non habere quam uincere. Nam si non corporum, sed animorum aeternitatem cum dis habere daemones uellet intellegi, non utique homines ab huius rei consortio separaret, quia et hominibus aeternos esse animos procul dubio sicut Platonicus sentit. Ideo cum hoc genus animantum describeret, inmortalibus animis, moribundis membris dixit esse homines. Ac per hoc si propterea communem cum dis aeternitatem non habent homines, quia corpore sunt mortales: propterea ergo daemones habent, quia corpore sunt inmortales.
[*]( 1. 5 discript. I in tanta C 4 adfirmaret C 5 etiam intellegi e 8 quod e discernerentur s 9 et om. C1 10 pepercit l tamne ne CI j tamen C2 ne otn. I 18 malisque] mentibue s 21 daemones habere l 24 dibio s animantium ap v 28 propterea usque ad inmortales om. s ) 421
CAPUT VIIII. An amicitia caelestium deorum per intercessionem daemonum possit homini prouideri.
Quales igitur mediatores sunt inter homines et deos, per quos ad deorum amicitias homines ambiant, qui hoc cum hominibus habent deterius, quod est in animante melius, id est animum; hoc autem habent cum dis melius, quod est in animante deterius, id est corpus? Cum enim animans, id est animal, ex anima constet et corpore, quorum duorum anima est utique corpore melior, etsi uitiosa et infirma, melior certe corpore etiam sanissimo adque firmissimo, quoniam natura eius excellentior nec labe uitiorum postponitur corpori, sicut aurum etiam sordidum argento seu plumbo, licet purissimo, carius aestimatur: ista mediatores deorum et hominum, per quos interpositos diuinis humana iunguntur, cum dis habent corpus aeternum, uitiosum autem cum hominibus animum: quasi religio, qua uolunt dis homines per daemones iungi, in corpore sit, non in animo constituta. Quaenam tandem istos mediatores falsos adque fallaces quasi capite deorsum nequitia uel poena suspendit, ut inferiorem animalis partem, id est corpus, cum superioribus, superiorem uero, id est animum, cum inferioribus habeant, et cum dis caelestibus in parte seruiente coniuncti, cum hominibus autem terrestribus in parte dominante sint miseri? Corpus quippe seruum est, sicut etiam Sallustius ait: \'Animi imperio, corporis seruitio magis utimur.\' Adiunxit autem ille: \'Alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est,\' quoniam de hominibus loquebatur, quibus [*]( 25 Cat. 1 ) [*]( 5 ambulant, in marg. ambiant, a 8 animans id est om. e 10 mepori Hor om. e 11 etiam om. I eius natura v 12 cor C 13 licet om. C1 14 extimatur 11 isti s 15 humana, a finalis in ras., C .. 18 tamen l 19 medatores C 21 corporis, in marg. corpus, e anima e 24 dominante sup. lin. C sunt a quippe] inquit C 26 adiuncxit e I 27 et p. 422, 4 esse A )
422
sicut beluis mortale corpus est. Isti autem, quos inter nos et deos mediatores nobis philosophi prouiderunt, possunt quidem dicere de animo et corpore: alterum nobis cum dis, alterum cum hominibus commune est; sed, sicut dixi, tamquam in peruersum ligati adque suspensi, seruum corpus cum dis beatis. dominum animum cum hominibus miseris habentes, parte inferiore exaltati, superiore deiecti. Unde etiamsi quisquam propter hoc eos putauerit aeternitatem habere cum dis, quia nulla morte, sicut animalium terrestrium, animi eorum soluuntur a corpore: nec sic existimandum est eorum corpus tamquam honoratorum aeternum uehiculum, sed aeternum uinculum damnatorum.
CAPUT X. Quod secundum Plotini sententiam minus miseri sint homines in corpore mortali quam daemones in aeterno.
Plotinus certe nostrae memoriae uicinis temporibus Platonem ceteris excellentius intellexisse laudatur. Is cum de humanis animis ageret: Tater, inquit, misericors mortalia illis uincla faciebat.\' Ita hoc ipsum, quod mortales sunt homines corpore, ad misericordiam Dei patris pertinere arbitratus est, ne semper huius uitae miseria tenerentur. Hac misericordia indigna iudicata est iniquitas daemonum, quae in animi passiui miseria non mortale sicut homines, sed aeternum corpus accepit. [*]( 19 Enn. IIII, 3, 12 ) [*]( 1 no s!llet, tribus erasis litteris, C 2 prodiderunt C2ek 3 alterum nobis cum dis corr. m. in marg. b 6 dominum] dfli 1 miseris habentes p s v; habentes om. rell. Domb. (quid ex uerbis Maduigii Gr. 23 i, 6, ad quae Domb. prouocat, ad defendendam constructionem omisso habentes colligi possit, equidem non uideo 7 disiecti I; deiecti sunt s 8 haec e 14 platoni C; platonis p 15 corpore mortali] corporali C 16 eternū p 17 protinus l temporibus uicinis e platonis, is tn. 2 in e corr., C 19 mis. inquit b 20 uincla C bat k; uincula rell. c ipsud a )
423
Essent quippe feliciores hominibus, si mortale cum eis haberent corpus et cum dis animum beatum. Essent autem pares hominibus, si cum animo misero corpus saltem mortale cum eis habere meruissent; si tamen adquirerent aliquid pietatis, ut ab aerumnis uel in morte requiescerent. Nunc uero non solum feliciores hominibus non sunt animo misero, sed etiam miseriores sunt perpetuo corporis uinculo. Non enim aliqua pietatis et sapientiae disciplina proficientes intellegi uoluit ex daemonibus fieri deos, cum apertissime dixerit daemones aeternos.