De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XI. De opinione Platonicorum, qua putant animas hominum daemones esse post corpora.

Dicit quidem et animas hominum daemones esse et ex hominibus fieri lares, si boni meriti sunt; lemures, si mali, seu laruas; manes autem deos dici, si incertum est bonorum eos seu malorum esse meritorum. In qua opinione quantam uoraginem aperiant sectandis perditis moribus, quis non uideat, si uel paululum adtendat? Quando quidem quamlibet nequam homines fuerint, uel laruas se fieri dum opinantur, uel dum manes deos, tanto peiores fiunt, quanto sunt nocendi cupidiores, ut etiam quibusdam sacrificiis tamquam diuinis honoribus post mortem se inuitari opinentur, ut noceant. Laruas quippe dicit esse noxios daemones ex hominibus factos. Sed hinc alia quaestio est. Inde autem perhibet appellari Graece beatos εὐδαίμονας, quod boni sint animi, hoc est boni daemones, animos quoque hominum daemones esse confirmans. [*]( 14 de deo Socr. p. 18, 11 ) [*]( 2 beatum animum v 12 qui p 14 et ante ex om. I ex om. s 15 ilares 8 boni meriti Cv; meriti boni rell. Domb. 16 sel. u eras., s larbas a1; larbus et aiJ sed l 18 perditisque 8 19 nequaquam s homines nequam fuerint a; nequam fuerint homines v 23 et, in marg. ut, e 25 aliqua e 26 beatos om. a beato feudaemones C\'; beatol;feudaemones Cae heudaemones 8; ee demones l sunt et animo a daemonis a )

424

CAPUT XII. De ternis contrariis, quibus secundum Platonicos daemonum hominumque natura distinguitur.

Sed nunc de his agimus, quos in natura propria descripsit inter deos et homines genere animalia, mente rationalia, animo passiua, corpore aeria, tempore aeterna. Nempe cum prius deos in sublimi caelo, homines autem in terra infima disiunctos locis et naturae dignitate secerneret, ita conclusit: \'Habetis. inquit, interim bina animalia: deos ab hominibus plurimum differentes loci sublimitate, uitae perpetuitate, naturae perfectione, nullo inter se propinquo communicatu, cum et habitacula summa ab infimis tanta intercapedo fastigii dispescat, et uiuacitas illic aeterna et indefecta sit, hic caduca et subsiciua, et ingenia illa ad beatitudinem sublimata, haec ad miserias infimata..\' Hic terna uideo commemorata contraria de duabus naturae partibus ultimis, id est summis adque infimis. Nam tria quae proposuit de dis laudabilia, eadem repetiuit, aliis quidem uerbis, ut eis aduersa alia tria ex hominibus redderet. Tria deorum haec sunt: loci sublimitas, uitae perpetuitas. perfectio naturae. Haec aliis uerbis ita repetiuit, ut eis tria contraria hnmanae condicionis obponeret. \'Cum et habitacula, inquit, summa ab infimis tanta intercapedo fastigii dispescat\', quia dixerat loci sublimitatem; et uiuacitas, inquit, illic aeterna et indefecta sit, hic caduca et subsiciua,) quia dixerat uitae perpetuitatem; (et ingenia illa, inquit, ad beatitudinem [*]( 8 ib. p. 8, 23 ) [*]( 2 De terrenis p 3 et hominum q v dιι̣ṣstinguitur, C 4 discribsit l 9 inter b/ona s 12 fastigii om. C dispiscat Cn; diasipescat, in marg. dispescat, e 13 subsiciua C2 b elp 8 at k2 f; aubsicaua C\'; subsciua k\'; suc cisiua, e[ cis tn. 2 in ras., a; succidua as; subcisiua v 14 in beat. a bl kt.f 15 //terna duabus erasis litt. C bua 16 ultimis om. s 18 aliqui? e alia tria adu. v 22 infirmis s dispescat, in marg. tsipescat. e 23 illic inquit 8 v 24 Bubsiciua C b e l p s a k f; succisiua, cci in ras., a; subcisiua v 25 inquit illa I )

425
sublimata, haec ad miserias infimata\', quia dixerat naturae perfectionem. Tria igitur ab eo posita sunt deorum, id est locus sublimis, aeternitas, beatitudo; et his contraria tria hominum, id est locus infimus, mortalitas, miseria.

CAPUT XIII. Quo modo daemones, si nec cum dis beati nec cum hominibus sunt miseri, inter utramque partem sine utriusque communione sint medii.

Inter haec terna deorum et hominum quoniam daemones medios posuit, de\'loco nulla est controuersia; inter sublimem quippe et infimum medius locus aptissime habetur et dicitur. Cetera bina restant, quibus cura adtentior adhibenda est, quem ad modum uel aliena esse a daemonibus ostendantur, uel si eis distribuantur, ut medietas uidetur exposcere. Sed ab eis aliena esse non possunt. Non enim sicut dicimus locum medium nec summum esse nec infimum, ita daemones, cum sint animalia rationalia, nec beatos esse nec miseros, sicuti sunt arbusta uel pecora, quae sunt sensus uel rationis expertia, recte possumus dicere. Quorum ergo ratio mentibus inest, aut miseros esse aut beatos necesse est. Item non possumus recte dicere nec mortales esse daemones nec aeternos. Omnia namque uiuentia aut in aeternum uiuunt, aut finiunt morte quod uiuunt. Iam uero iste tempore aeternos daemones dixit. Quid igitur restat, nisi ut hi medii de duobus summis unum habeant et de duobus infimis alterum? Nam si utraque de imis habebunt aut utraque de summis, medii non erunt, sed in alterutram partem uel resiliunt uel recumbunt. Quia ergo his binis, sicut demonstratum est, carere utrisque non possunt, [*]( 3 tria sup. lin. C 6 si ne C1 8 utrisque p sunt p 10 de loco nulla est om. a sublime e 14 Sed ..... possunt om. I 16 esse summum v 17 secuti Cl 21 ne aetern. e1 22 morte/, m eras., C 24 de duob. summis om. s 25 de ante duob. om. e de imis .. utraque sup. lin. C 26 mimis i 27 in alterutram, in marg. in alteram, e 28 bonis l )

426
acceptis ex utraque parte singulis mediabuntur. Ac per hoc quia de infimis habere non possunt aeternitatem, quae ibi non est, unum hoc de summis habent; et ideo non est alterum ad conplendam medietatem suam, quod de infimis habeant, nisi miseriam.

Est itaque secundum Platonicos sublimium deorum uel beata aeternitas uel aeterna beatitudo; hominum uero infimorum uel miseria mortalis uel mortalitas misera; daemonum autem mediorum uel misera aeternitas uel aeterna miseria. Nam et quinque illis, quae in definitione daemonum posuit, non eos medios, sicut promittebat, ostendit;. quoniam tria dixit eos habere nobiscum, quod genere animalia, quod mente rationalia, quod animo passiua sunt; cum dis autem unum, quod tempore aeterna; et unum proprium, quod corpore aeria. Quo modo ergo medii, quando unum habent cum summis, tria cum infimis? Quis non uideat relicta medietate quantum inclinentur et deprimantur ad infima? Sed plane etiam ibi medii possunt ita inueniri, ut unum habeant proprium, quod est corpus aerium, sicut et illi de summis adque infimis singula propria, di corpus aetherium hominesque terrenum; duo uero communia sint omnibus, quod genere sunt animalia et mente rationalia. Nam et ipse cum de dis et hominibus loqueretur: \'Habetis, inquit, bina animalia\', et non solent isti deos nisi rationales mente perhibere. Duo sunt residua, quod sunt animo passiua et tempore aeterna; quorum habent unum cum infimis, cum summis alterum, ut proportionali ratione librata medietas neque sustollatur in summa, neque in infima deprimatur. Ipsa est autem illa daemonum misera aeternitas uel aeterna miseria. Qui enim ait animo passiua\', etiam \'misera\' dixisset, nisi eorum cultoribus erubuisset. Porro quia prouidentia summi Dei, sicut etiam ipsi fatentur, non fortuita [*]( 2 qui s 3 alterutnw e 0 miseria a bl 7 infirmorum e 13 passiba C sint 11 14 et.... aeria om. C\' hunum 1 17 inclinantur 1 adj in 1; om. s ibi etiam v 19 aereum I 21 sunt 11 22 de om. C 27 liberta el 28 illa om. al till 30 cultores a 31 dei summi C )

427
temeritate regitur mundus, numquam esset istorum aeterna miseria, nisi esset magna malitia.

Si igitur beati recte dicuntur eudaemones, non sunt eudaemones daemones, quos inter homines et deos isti in medio locauerunt. Quis ergo est locus bonorum daemonum, qui supra homines, infra deos istis praebeant adiutorium, illis ministerium? Si enim boni aeternique sunt, profecto et beati sunt. Aeterna autem beatitudo medios eos esse non sinit, quia multum cum dis conparat multumque ab hominibus separat. Unde frustra isti conabuntur ostendere, quo modo daemones boni, si et inmortales sunt et beati, recte medii constituantur inter deos inmortales ac beatos et homines mortales ac miseros. Cum enim utrumque habeant cum dis, et beatitudinem scilicet et inmortalitatem, nihil autem horum cum hominibus et miseris et mortalibus: quo modo non potius remoti sunt ab hominibus disque coniuncti, quam inter utrosque medii constituti? Tunc enim medii essent, si haberent et ipsi duo quaedam sua, non cum binis alterutrorum, sed cum singulis utrorumque communia; sicut homo medium quiddam est, sed inter pecora et angelos, ut, quia pecus est animal inrationale adque mortale, angelus autem rationale et inmortale, medius homo est, sed inferior angelis, superior pecoribus, habens cum pecoribus mortalitatem, rationem cum angelis, animal rationale mortale. Ita ergo cum quaerimus medium inter beatos inmortales miserosque mortales, hoc inuenire debemus, quod aut mortale sit beatum, aut inmortale sit miserum. [*]( 1 temeri/tate, e eras., C 3 hi daemones, hi m. 2 erasis eu litteris, C non sunt eud. daemones om. C (in fine paginae) 4 daemones om. o1 deos!:, in margine superiore m. 2 I: et cetera eudaemones & sunt eudaemones daemones quos inter homines et deos, C et in e in medio om. 8 5 qui] si I 7 et om. e 8 eos sup. lin. C non sinit esse l 9 cum dis C; cum om. rell. v 11 sij sint m. 2 sup. lin. I; sic e recte om. a 18 bonis a alterutrum l sed .. utrorumque om. b1 19 utrum que l 21 adque ... rationale in marg. 8 rationalis et immortalis e 22 est sed p; esset Cab l V; esse 8; est e a2 Domb. 24 querimur 01 25 mis. mortales om. Is )

428

CAPUT XIIII. An homines, cum sint mortales, possint uera beatitudine esse felices.

Utrum et beatus et mortalis homo esse possit, magna est inter homines quaestio. Quidam enim condicionem suam humilius inspexerunt negaueruntque hominem capacem esse posse beatitudinis, quamdiu mortaliter uiuit. Quidam uero extulerunt se et ausi sunt dicere sapientiae compotes beatos esse posse mortales. Quod si ita est, quur non ipsi potius medii constituuntur inter mortales miseros et inmortales beatos, beatitudinem habentes cum inmortalibus beatis; mortalitatem cum mortalibus miseris? Profecto enim, si beati sunt, inuident nemini (nam quid miserius inuidentia?) et ideo mortalibus miseris, quantum possunt, ad consequendam beatitudinem consulunt, ut etiam inmortales ualeant esse post mortem et angelis inmortalibus beatisque coniungi.

CAPUT XV. De mediatore Dei et hominum, homine Christo lesu.

Si autem, quod multo credibilius et probabilius disputatur. omnes homines, quamdiu mortales sunt, etiam miseri sint necesse est, quaerendus est medius, qui non solum homo. uerum etiam deus sit, ut homines ex mortali miseria ad beatam inmortalitatem huius medii beata mortalitas interueniendo perducat; quem neque non fieri mortalem oportebat. neque permanere mortalem. Mortalis quippe factus est non infirmata Verbi diuinitate, sed carnis infirmitate suscepta; non autem permansit in ipsa carne mortalis, quam resuscitauit [*]( 4 utrum et mss.; Utrum autem et v 6 capacem] compotem C 7 posse m. 1 sup. lan. C, rell. v; om. Domb. 9 posse Caelpsv; om. b a kl; inclusit Domb.2 10 inter mort. mis. et om. II 12 com immortalibus C 15 ut etiam a bel p a. k f; ut et etiam C v pos C; p\' a 19 probalius e 22 homines om. al 25 permanere 02; peraenire C1 )

429
a mortuis; quoniam ipse est fructus mediationis eius, ut nec ipsi, propter quos liberandos mediator effectus est, in perpetua uel carnis morte remanerent. Proinde mediatorem inter nos et Deum et mortalitatem habere oportuit transeuntem et beatitudinem permanentem, ut per id, quod transit, congrueret morituris, et ad id, quod permanet, transferret ex mortuis. Boni igitur angeli inter miseros mortales et beatos inmortales medii esse non possunt, quia ipsi quoque et beati et inmortales sunt; possunt autem medii esse angeli mali, quia inmortales sunt cum illis, miseri cum istis. His contrarius est mediator bonus, qui aduersus eorum inmortalitatem et miseriam et mortalis esse ad tempus uoluit, et beatus in aeternitate persistere potuit; ac sic eos et inmortales superbos et miseros noxios, ne inmortalitatis iactantia seducerent ad miseriam, et suae mortis humilitate et suae beatitudinis benignitate destruxit in eis, quorum corda per suam fidem mundans ab illorum inmundissima dominatione liberauit.

Homo itaque mortalis et miser longe seiunctus ab inmortalibus et beatis quid eligat medium, per quod inmortalitati et beatitudini copuletur? Quod possit delectare in daemonum in mortalitate , miserum est; quod posset offendere in Christi mortalitate, iam non est. Ibi ergo cauenda est miseria sempiterna; hic mors timenda non est, quae non esse potuit sempiterna, et beatitudo amanda est sempiterna. Ad hoc se quippe interponit medius inmortalis et miser, ut ad inmortalitatem beatam transire non sinat, quoniam persistit quod [*]( I fructus est v meditat ionis 1 2 liberando 8 3 remanerent, ent I In. 2, C 4 oportut C 6 et om. I per id 8 transferre Cl 14 per immortalitatis iactantiam s seducere e et sue mortalitatis humilitate, in marg. et sue mortis hutilitate (siel) e 15 suae om. at bonitate superscripto i benignitate b; dignitate a Domb.\' dextruxit e 16 mandans, na ex m corr., C 17 eorum 81 18 se, superscripto m. 1 iunctus, C 20 posset aes 21 inmortalitatem C posset a bit: P 8 a k f Domb.; possit Cb2lv 23 esse non 8 v 24 amando e quippe se v )

430
inpedit, id est ipsa miseria; ad hoc se autem interposuit mortalis et beatus, ut mortalitate transacta et ex mortuis faceret inmortales, quod in se resurgendo monstrauit, et ex miseris beatos, unde numquam ipse discessit. Alius est ergo medius malus, qui separat amicos; alius bonus, qui reconciliat inimicos. Et ideo multi sunt medii separatores, quia multitudo. quae beata est, unius Dei participatione fit beata; cuius participationis priuatione misera multitudo malorum angelorum. quae se obponit potius ad inpedimentum, quam interponit ad beatitudinis adiutorium, etiam ipsa multitudine obstrepit quodam modo, ne possit ad illud unum beatificum perueniri, ad quod ut perduceremur, non multis, sed uno mediatore opus erat, et hoc eo ipso, cuius participatione simus beati, hoc est Verbo Dei non facto, per quod facta sunt omnia. Nec tamen ob hoc mediator est, quia Verbum; maxime quippe inmortale et maxime beatum Verbum longe est a mortalibus miseris; sed mediator, per quod homo, eo ipso utique ostendens ad illud non solum beatum, uerum etiam beatificum bonum non oportere quaeri alios mediatores, per quos arbitremur nobis peruentionis gradus esse moliendos, quia beatus et beatificus Deus factus particeps humanitatis nostrae conpendium praebuit participandae diuinitatis suae. Neque enim nos a mortalitate et miseria liberans ad angelos inmortales beatosque ita perducit, ut eorum participatione etiam nos inmortales et beati simus; sed ad illam Trinitatem, cuius et angeli participatione beati sunt. Ideo quando in forma serui. ut mediator esset, infra angelos esse uoluit, in forma Dei [*]( 26 Phil. 2, 7 ) [*]( ini 1 autem se v 2 ac beatus s 5 inicos C 8 priuatione sup. lin. C 11 quod ad modo Cl illud om. p beatificum C abl s ak f; pacificum, in marg. uk ad illud unum beatificum, p; beneficium e; beatificum bonum v Domb, peruenire & e 13 ipso eo v sumus a 14 sed V per e 15 est om. C1 maxime, v m. 2, C 17 ostendens utique v 23 ad] sed e 26 participatione om. I 27 6/, e eras., e )
431
supra angelos mansit; idem in inferioribus uia uitae, qui in superioribus uita.

CAPUT XVI. An rationabiliter Platonici definierint deos caelestes declinantes terrena contagia hominibus non misceri, quibus ad amicitiam deorum daemones suffragentur.

Non enim uerum est, quod idem Platonicus ait Platonem dixisse: \'Nullus Deus miscetur homini*; et hoc praecipuum eorum sublimitatis ait esse specimen, quod nulla adtrectatione hominum contaminantur. Ergo daemones contaminari fatetur, et ideo eos, a quibus contaminantur, mundare non possunt omnesque inmundi pariter fiunt, et daemones contrectatione hominum et homines cultu daemonum. Aut si et contrectari miscerique hominibus, nec tamen contaminari daemones possunt, dis profecto meliores sunt, quia illi, si miscerentur, contaminarentur. Nam hoc deorum dicitur esse praecipuum, ut eos sublimiter separatos humana contrectatio contaminare non possit. Deum quidem summum omnium creatorem, quem nos uerum Deum dicimus, sic a Platone praedicari adseuerat, quod ipse sit solus qui non possit penuria sermonis humani quauis oratione uel modice conprehendi; uix autem sapientibus uiris, cum se uigore animi quantum licuit a corpore [*]( 8 de deo Socr. p. 9, 6 21 ib. p. 8, 1 ) [*]( 1 super a v que e 8 dixisse Platonem v 10 adtractatione ali 11 fatentur e 13 contractatione C a2 14 hominum ......contractare (sic) corr. m. in margine b et si a et sup. lin. C contrectare C\' l p s a k f ; contrectari at e; contractari aJ 15 misceriqu/e, m. 2 c i c superscripto miserisi (sic!), C; miserque l 16 illis e miserentur l 17 Nam, in marg. Nec, e 18 contrecio e 19 creatorem de deo uero, glossa marginali in textum recepta, e 21 quod] quo modo p a fortasse recte penuria sennonis (\'2 a bel p s a. k f v, penuria om. C\' Domb. 22 quamuis C a ei autem] a ter e 23 post uiris inserta est correctura: uiz saltem a sapientibus uiris, e )

432
remouerunt, intellectum huius Dei, id quoque interdum uelut in altissimis tenebris rapidissimo coruscamine lumen candidum intermicare. Si ergo supra omnia uere summus Deus intellegibili et ineffabili quadam praesentia, etsi interdum, etsi tamquam rapidissimo coruscamine lumen candidum intermicans, adest tamen sapientium mentibus, cum se quantum licuit a corpore remouerunt, nec ab eis contaminari potest: quid est quod isti di propterea constituuntur longe in sublimi loco, ne contrectatione contaminentur humana? Quasi uero aliud corpora illa aetheria quam uidere sufficiat, quorum luce terra, quantum sufficit, inlustratur. Porro si non contaminantur sidera, cum uidentur, quos deos omnes uisibiles dicit: nec daemones hominum contaminantur aspectu, quamuis de proximo uideantur. An forte uocibus humanis contaminarentur, qui acie non contaminantur oculorum, et ideo daemones medios habent, per quos eis uoces hominum nuntientur, a quibus longe absunt, ut incontaminatissimi perseuerent? Quid iam de ceteris sensibus dicam? Non enim olfaciendo contaminari uel di possent, si adessent, uel cum adsunt daemones possunt uiuorum corporum uaporibus humanorum, si tantis sacrificiorum cadauerinis non contaminantur nidoribus. In gustandi autem sensu nulla necessitate reficiendae mortalitatis urgentur, ut fame adacti cibos ab hominibus quaerant. Tactus uero in potestate est. Nam licet ab eo potissimum sensu contrectatio dicta uideatur, hactenus tamen, si uellent, miscerentur hominibus, ut uiderent et uiderentur, audirent et audirentur. Tangendi autem quae necessitas? Nam neque homines id concupiscere auderent, cum deorum uel daemonum bonorum [*]( t 1 remonerunt (remone ... run C) codd. excepto e, qui remouerint habet, sic v intellecto huius modi et hunc//quoque a huius dei patere dixit. id quoque p id Cb1 e l a I; et id b2 q kv 4 quadam ax.. e 5 curusc. e 6 adest] ide, i ex a com., e 11 inlustra///tur C 17 iam om. e 19 possint l 22 sensu a e l p a f Domb.; sensum Cbkv mortalis ur;guentur 11; mortalis uitę|ur|guentur, 12 23 fame om. C\' C adati C 24 contractatio C a2 25 actenus l 27 namque l e 28 nec auderent, nec m. 2 sup. lin, e )
433
conspectu uel conloquio fruerentur; et si in tantum curiositas progrederetur, ut uellet: quonam pacto quispiam posset inuitum tangere deum uel daemonem, qui nisi captum non potest passerem?

Videndo igitur uisibusque se praebendo et loquendo et audiendo di corporaliter misceri hominibus possent. Hoc autem modo daemones si miscentur, ut dixi, et non contaminantur, di autem contaminarentur, si miscerentur: incontaminabiles dicunt daemones et contaminabiles deos. Si autem contaminantur et daemones, quid conferunt hominibus ad uitam post mortem beatam. quos contaminati mundare non possunt, ut eos mundos dis incontaminatis possint adiungere, inter quos et illos medii constituti sunt? Aut si hoc eis beneficii non conferunt, quid prodest hominibus daemonum amica mediatio? An ut post mortem non ad deos homines per daemones transeant, sed simul uiuant utrique contaminati ac per hoc neutri beati? Nisi forte quis dicat more spongiarum uel huiusce modi rerum mundare daemones amicos suos, ut tanto ipsi sordidiores fiant, quanto fiunt homines eis uelut tergentibus mundiores. Quod si ita est, contaminatioribus di miscentur daemonibus, qui, ne contaminarentur, hominum propinquitatem contrectationemque uitarunt. An forte di possunt ab hominibus contaminatos mundare daemones, nec ab eis contaminari, et eo modo non possent et homines? Quis talia sentiat, nisi quem fallacissimi daemones deceperunt? Quid quod, si uideri [*]( 2 uellet Clp at; uellent a b v Domb. quon/am, i eras., C 3 uel daem. om. a 5 uisibilibusq;, bili punctis delet., e se om. s loquendo et sup. lin. C 6 possint 1 8 incontaminabiles, in margine glossa erasa m. 2 leguntur De mediatore dno nro diu xpo, e 10 post mortem ad uitam beatam l post mortem beatam sup. lin. C 14 meditatio C 15 An ut] aut e 17 sphongiarum C211; sphongearum C\' el2; spongiarum e in marg.; fongeartl uel spongearū a 20 contaminatio. ribus, r m. 2 in n corr., I; contaminatoribus es\' 21 nec e prop in . quitate e 22 possunt diijjs 23 daemones mund. I 24 et ante eo °1. s eoque p possint l; possunt a ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V pare I. ) [*]( 28 )

434
et uidere contaminat, uidentur ab hominibus di, quos uisibiles dicit, \'clarissima mundi lumina) et cetera sidera, tutioresque sunt daemones ab ista hominum contaminatione, qui non possunt uideri, nisi uelint? Aut si non uideri, sed uidere contaminat, negent ab istis clarissimis mundi luminibus, quos deos opinantur, uideri homines, cum radios suos terras usque pertendant. Qui tamen eorum radii per quaeque inmunda diffusi non contaminantur, et di contaminarentur, si hominibus miscerentur, etiamsi esset necessarius in subueniendo contactus? Nam radiis solis et lunae terra contingitur, nec istam contaminat lucem.