De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XV. Quod neque propter aeria corpora neque propter superiora habitacula daemones hominibus antecellant.

Quam ob rem absit ut ista considerans animus ueraciter religiosus et uero Deo subditus ideo arbitretur daemones se ipso esse meliores, quod habeant corpora meliora. Alioquin multas sibi et bestias praelaturus est, quae nos et acrimonia sensuum et motu facillimo adque celerrimo et ualentia uirium et annosissima firmitate corporum uincunt. Quis hominum uidendo aequabitur aquilis et uulturibus? quis odorando canibus? quis uelocitate leporibus, carnis, omnibus auibus? quis multum ualendo leonibus et elephantis? quis diu uiuendo serpentibus, qui etiam deposita tunica senectutem deponere adque in iuuentam redire perhibentur? Sed sicut his omnibus ratiocinando et intellegendo meliores sumus, ita etiam daemonibus bene adque honeste uiuendo meliores esse debemus. Ob hoc enim et prouidentia diuina eis, quibus nos constat esse potiores, data sunt quaedam potiora corporum munera, ut illud, quo eis praeponimur, etiam isto modo nobis commendaretur multo maiore cura excolendum esse quam corpus, ipsamque excellentiam corporalem, quam daemones habere nossemus, prae bonitate uitae, qua illis anteponimur, contemnere disceremus, habituri et nos inmortalitatem corporum, non quam suppliciorum aeternitas torqueat, sed quam puritas praecedat animorum.

Iam uero de loci altitudine, quod daemones in aere, nos autem habitamus in terra, ita permoueri, ut hinc eos nobis esse praeponendos existimemus, omnino ridiculum est. Hoc [*]( 2 aerea p 9 motum facillimum Cl celerrimum 01 12 anibus * ui tqq, In iu omnibus v 13 qui diuuendo C 15 ad iuuentā C1; ad // nentam C2 perhibentur] reperiuntur a 16 rationando II in daemonibus a 18 enim] etiam, in marg. enl, e 20 quod e 23 bonitate, mo e m. 2 in ras., C 25 non quam sup. lin. C 28 perueri I 29 praepon. esse l )

380
enim pacto nobis et omnia uolatilia praeponimus. At enim uolatilia cum uolando fatigantur uel reficiendum alimentis corpus habent, terram repetunt uel ad requiem uel ad pastum, quod daemones, inquiunt, non faciunt. Numquid ergo placet eis, ut uolatilia nobis, daemones autem etiam uolatilibus antecellant? Quod si dementissimum est opinari, nihil est quod de habitatione superioris elementi dignos esse daemones existimemus, quibus nos religionis adfectu subdere debeamus. Sicut enim fieri potuit, ut aeriae uolucres terrestribus nobis non solum non praeferantur, uerum etiam subiciantur propter rationalis animae, quae in nobis est, dignitatem: ita fieri potuit, ut daemones, quamuis magis aerii sint, terrestribus nobis non ideo meliores sint, quia est aer quam terra superior; sed ideo eis homines praeferendi sint, quoniam spei piorum hominum nequaquam illorum desperatio conparanda est. Nam et illa ratio Platonis, qua elementa quattuor proportione contexit adque ordinat, ita duobus extremis, igni mobilissimo et terrae inmobili, media duo, aerem et aquam, interserens, ut, quanto est aer aquis et aere ignis, tanto et aquae superiores sint terris, satis nos admonet animalium merita non pro elementorum gradibus aestimare. Et ipse quippe Apuleius cum ceteris terrestre animal hominem dicit, qui tamen longe praeponitur animalibus aquatilibus, cum ipsas aquas terris praeponat Plato: ut intellegant, non eundem ordinem tenendum, cum agitur de meritis animarum, qui uidetur esse ordo in gradibus corporum; sed fieri posse, ut inferius corpus anima melior inhabitet deteriorque superius. [*]( 21 de deo Socr. p. 8, 10 Goldb. ) [*]( 1 pręponemus II a; pręponeremus l2 2 reficiendo alimentis corpori opus habent a 9 arie et l. 12 arii C1 13 sint om. I; sunt q\'s er C 14 speimpiorum C; spei impiorum s 15 comparanda est, nda est m. 2 in ras., e 17 extremos Cl nobiliss. et 81 19 aer est v aerem C 21 grad. elem. v existimare I 22 terrestribus animalibus s 23 animalibus om. 8 terris typothetae errore (1) om. Domb.1 24 intellegant Cab delps; intellegamus q a k Ƒ υ Domb.2 )
381

CAPUT XVI. Quid de moribus adque actionibus daemonum Apuleius Platonicus senserit.

De moribus ergo daemonum cum idem Platonicus loqueretur, dixit eos eisdem quibus homines animi perturbationibus agitari, inritari iniuriis, obsequiis donisque placari, gaudere honoribus, diuersis sacrorum ritibus oblectari et in eis si quid neglectum fuerit commoueri. Inter cetera etiam dicit ad eos pertinere diuinationes augurum, aruspicum, uatum adque somniorum; ab his quoque esse miracula magorum. Breuiter autem eos definiens ait daemones esse genere animalia, animo passiua, mente rationalia, corpore aeria, tempore aeterna; horum uero quinque tria priora illis esse quae nobis, quartum proprium, quintum eos cum dis habere commune. Sed uideo trium superiorum, quae nobiscum habent, duo etiam cum dis habere. Animalia quippe esse dicit et deos, suaque cuique elementa distribuens in terrestribus animalibus nos posuit cum ceteris quae in terra uiuunt et sentiunt, in aquatilibus pisces et alia natatilia, in aeriis daemones, in aetheriis deos. Ac per hoc quod daemones genere sunt animalia, non solum eis cum hominibus, uerum etiam cum dis pecoribusque commune est; quod mente rationalia, cum dis et hominibus; quod tempore aeterna, cum dis solis; quod animo passiua, cum hominibus solis; quod corpore aeria, ipsi sunt soli. Proinde quod genere sunt animalia, non est magnum, quia hoc sunt et pecora; [*]( 5 ib. p. 15, 15 sqq. 8 ib. p. 11, 5 sqq. 10 ib. p. 16, 17 16 ib. p. 12 ) [*]( 2 adque action. om. p 4 ergo daemonum om. s 7 neclectum C; necglectum e 11 animalia m. 2 in ras. I animo p. m. rationalia m. 2 in marg. infer. I 13 quartum om. e erasa ut uidetur uoce parta 16 dicit esse Is suaque scripsi; que (quae) sua C b1 d e1 l q α1 k; ///sua, eraso ut uidetur que, a; qui sua b2p a2v Domb.; quia sua I; quia (uia m. 2 in f<M) sua, in marg. qa sua, et elemento A 17 tribuens q 19 natilia C\'; natalia al J1 aeris el 22 rational Ilia, bi (?) erasis, I; rationabilia a )

382
quod mente rationalia, non est supra nos, quia sumus et nos; quod tempore aeterna, quid boni est, si non beata? Melior est enim temporalis felicitas quam misera aeternitas. Quod animo passiua, quo modo supra nos est, quando et nos hoc sumus, nec ita esset, nisi miseri essemus? Quod corpore aeria, quanti aestimandum est, cum omni corpori praeferatur animae qualiscumque natura, et ideo religionis cultus, qui debetur ex animo, nequaquam debeatur ei rei, quae inferior est animo? Porro si inter illa, quae daemonum esse dicit, adnumeraret uirtutem, sapientiam, felicitatem et haec eos diceret habere cum dis aeterna adque communia, profecto aliquid diceret exoptandum magnique pendendum; nec sic eos tamen propter haec tamquam Deum colere deberemus, sed potius ipsum, a quo haec illos accepisse nossemus. Quanto minus nunc honore diuino aeria digna sunt animalia, ad hoc rationalia ut misera esse possint, ad hoc passiua ut misera sint, ad hoc aeterna ut miseriam finire non possint!

CAPUT XVII. An dignum sit eos spiritus ab homine coli, a quorum uitiis eum oporteat liberari.

Quapropter, ut omittam cetera et hoc solum pertractem, quod nobiscum daemones dixit habere commune, id est animi passiones, si omnia quattuor elementa suis animalibus plena sunt, inmortalibus ignis et aer, mortalibus aqua et terra, quaero quur animi daemonum passionum turbelis et tempestatibus agitentur. Perturbatio est enim, quae Graece πάϑος [*]( 2 tempora e 6 exftimandum ll; existimandum e l2 est sup. tin. C i airl omni. corpore. C oml pferat a ipfa et feratur C\'; /prae/feratur C\'; uf praeferantur 8 8 debetur ei Cl e 13 deberem C sed .......nossemus om. II 15 rationabilia s 17 miseriam codd. v; miseriam suam Domb. 19 a om. C 20 eum C v; etiam p q Domb, 22 animam 8 24 aer, r in rasura trium litterarum, C 25 passionibus C turbilis bu d; turbeleg, m. 2 in ras., in marg. turuelis, e; turbinis a et om. e 26 est om. e enim est v 26 et p. 383, 2 phatos 8 )

383
dicitur; unde illa uoluit uocare animo passiua, quia uerbum de uerbo πάϑος passio diceretur motus animi contra rationem. Quur ergo sunt ista in animis daemonum, quae in pecoribus non sunt? Quoniam si quid in pecore simile apparet, non est perturbatio, quia non est contra rationem, qua pecora carent. In hominibus autem ut sint istae perturbationes, facit hoc stultitia uel miseria; nondum enim sumus in illa perfectione sapientiae beati, quae nobis ab hac mortalitate liberatis in fine promittitur. Deos uero ideo dicunt istas pel\'turbationes non perpeti, quia non solum aeterni, uerum etiam beati sunt. Easdem quippe animas rationales etiam ipsos habere perhibent, sed ab omni labe ac peste purissimas. Quam ob rem si propterea di non perturbantur, quod animalia sunt beata, non misera, et propterea pecora non perturbantur, quod animalia sunt, quae nec beata possunt esse nec misera: restat ut daemones sicut homines ideo perturbentur, quod animalia sunt non beata, sed misera.

[XVII.] Qua igitur insipientia uel potius amentia per aliquam religionem daemonibus subdimur, cum per ueram religionem ab ea uitiositate, in qua illis sumus similes, liberemur? Cum enim daemones, quod et iste Apuleius, quamuis eis plurimum parcat et diuinis honoribus dignos censeat, tamen cogitur confiteri, ira instigentur, nobis uera religio praecipit, ne ira instigemur, sed ei potius resistamus. Cum daemones donis inuitentur, nobis uera religio praecipit, ne cuiquam donorum acceptione faueamus. Cum daemones honoribus mulceantur, nobis uera religio praecipit, ut talibus nullo modo moueamur. [*]( 2 pathos passio dicitur, sed melina perturbatio diceretur a 3 sunt tur . om. Cl es 5 perbatio C carent, in marg. habent, e 7 in illa felicitate, in marg. pfeccione. e 8 nobis om. s 10 beti C 12 peste ac labe * 14 non post pecora sup. lin. C 15 possunt, pos sup. lin., I a esse in ras. C ne C; nec om. e\' ut om. C 19 cum] cur e 20 ea om. II in om. v 22 pareat I cogitur confiteri ira instigentur, eraso cogitur m. 2 correctum in confitei quia ira instig., e 23 insti.gentur, et l. 24 insti.gemur, n eraso, Vi instigari, ari in ras., s )

384
Cum daemones quorundam hominum osores, quorundam amatores sint, non prudenti tranquilloque iudicio, sed animo ut appellat ipse passiuo, nobis uera religio praecipit, ut nostros etiam diligamus inimicos. Postremo omnem motum cordis et salum mentis omnesque turbelas et tempestates animi, quibus daemones aestuare adque fluctuare adserit, nos uera religio deponere iubet. Quae igitur causa est nisi stultitia errorque mirabilis, ut ei te facias uenerando humilem, cui te cupias uiuendo dissimilem; et religione colas, quem imitari nolis, cum religionis summa sit imitari quem colis?