De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XII. Quod etiam Platonici, licet de uno uero Deo bene senserint, multis tamen dis sacra facienda censuerint.

Sed undecumque ille ista didicerit, siue praecedentibus eum ueterum libris siue potius, quo modo dicit apostolus, quia quod notum est Dei manifestum est in illis; Deus [*]( 12 Exod. 3, 14 Rom. I, 19 sq. ) [*]( b a 3 remo e 4 et aer] aher d et om. C aer, a m. 2 in ras., C Q 5 eeelem. a 6 sic] sit a 7 in illis v fragrat q 9 sactum C 12 respondea/tur C 13 israhel C misit, it sup. lin., C 14 quia et est post incommut. om. 8 15 et ea e commutabilia a 16 ut et. in marg. utrH, e 18 fuerint a 19 eis anI. at 24 ista ille e Domb.; illa iste a )

374
enim illis manifestauit; inuisibilia enim eius a constitutione mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque uirtus eius et diuinitas: nunc non inmerito me Platonicos philosophos elegisse cum quibus agam, quod in ista quaestione, quam modo suscepimus, agitur de naturali theologia, utrum propter felicitatem, quae post mortem futura est, uni Deo an pluribus sacra facere oporteat, satis, ut existimo, exposui. Ideo quippe hos potissimum elegi, quoniam de uno Deo qui fecit caelum et terram, quanto melius senserunt, tanto ceteris gloriosiores et inlustriores habentur, in tantum aliis praelati iudicio posterorum, ut, cum Aristoteles, Platonis discipulus, uir excellentis ingenii et eloquio Platoni quidem inpar, sed multos facile superans, cum sectam Peripateticam condidisset, quod deambulans disputare consueuerat, plurimosque discipulos praeclara fama excellens uiuo adhuc praeceptore in suam haeresim congregasset, post mortem uero Platonis Speusippus, sororis eius filius, et Xenocrates, dilectus eius discipulus, in scholam eius, quae Academia uocabatur, eidem successissent adque ob hoc et ipsi et eorum successores Academici appellarentur, recentiores tamen philosophi nobilissimi, quibus Plato sectandus placuit, noluerint se dici Peripateticos aut Academicos, sed Platonicos. Ex quibus sunt ualde nobilitati Graeci Plotinus, Iamblichus, Porphyrius; in utraque autem lingua, id est et Graeca et Latina, Apuleius Afer extitit Platonicus nobilis. Sed hi omnes et ceteri eius modi et ipse Plato dis plurimis esse sacra facienda putauerunt. [*]( 3 eius uirtus a v 4 me ont. s et philos. e 5 egisse II quid e 6 suscipitur 81 7 do, o m. 2 ex i corr., C 8 sacrificare a estimo s 14 cum sectam C a b d l p s a k1 f; consectam e; cum om. v Domb. pypatetica a; phypatetica d 17 xeusippus C; peusippus d; feutyppuB <fp<; eusippus a b e q 18 xenocratis C; senocrates b; exnocrates d 19 scolam C ab del p s 22 noluerunt s 24 iamblicus C<<e! 25 id est graeca, omisso et e 1 27 sacra facienda, in marg. sacrificandu, e )
375

CAPUT XIII. De sententia Platonis, qua definiuit deos non esse nisi bonos amicosque uirtutum.

Quamquam ergo a nobis et in aliis multis rebus magnisque dissentiant, in hoc tamen, quod modo posui, quia neque parua res est et inde nunc quaestio est, primum ab eis quaero, quibus dis istum cultum exhibendum arbitrentur, utrum bonis an malis an et bonis et malis. Sed habemus Platonis sententiam dicentis omnes deos bonos esse nec esse omnino ullum deorum malum. Consequens est igitur, ut bonis haec exhibenda intellegantur; tunc enim dis exhibentur, quoniam nec di erunt, si boni non erunt. Hoc si ita est, (nam de dis quid aliud decet credere?) illa profecto uacuatur opinio, qua nonnulli putant deos malos sacris placandos esse, ne laedant, bonos autem, ut adiuuent, inuocandos. Mali enim nulli sunt di; bonis porro debitus, ut dicunt, honor sacrorum est deferendus. Qui sunt ergo illi, qui ludos scaenicos amant eosque diuinis rebus adiungi et suis honoribus flagitant exhiberi? quorum uis non eos indicat nullos, sed iste adfectus nimirum indicat malos. Quid enim de ludis scaenicis Plato senserit, notum est, cum poetas ipsos, quod tam indigna deorum maiestate adque bonitate carmina conposuerint, censet ciuitate pellendos. Qui sunt igitur isti di, qui de scaenicis ludis cum ipso Platone contendunt? Ille quippe non patitur deos falsis criminibus infamari; isti eisdem criminibus suos honores celebrari iubent. Denique isti cum eosdem ludos instaurari praeciperent, poscentes turpia etiam maligna gesserunt, Tito Latinio auferentes filium et inmittentes morbum, quod eorum abnuisset imperium, eumque morbum retrahentes, cum [*]( 2 diffiniuit p 6 et in fine uersus m. 2 C 7 arbitrentur sup. lin. a; arbitratur 8 8 Sed habemus, m. 2 superscripto de hoc, C; Sed de hoc habemus e platonis sent. C; sentent. plat. rell. v 9 esse est 8 10 nullum, n m. 2 sup. lin., I 13 quia s 19 nullus s 20 malos] maius 8 24 ludis om. a 26 celebrare e ludos om. 8 n 28 imittentes C 29 abnuiaset, in marg. abuisset, e; annuisset 8 )

376
iussa conplesset; iste autem illos nec tam malos. timendos putat, sed suae sententiae robur constantissime retinens omnes poetarum sacrilegas nugas, quibus illi inmunditiae societate oblectantur, a populo bene instituto remouere non dubitat. Hunc autem Platonem, quod iam in secundo libro commemoraui, inter semideos Labeo ponit. Qui Labeo numina mala uictimis cruentis adque huius modi supplicationibus placari existimat, bona uero ludis et talibus quasi ad laetitiam pertinentibus rebus. Quid est ergo quod semideus Plato non semideis, sed deis, et hoc bonis, illa oblectamenta, quia iudicat turpia, tam constanter audet auferre? Qui sane di refellunt sententiam Labeonis; nam, se in Latinio non lasciuos tantum adque ludibundos, sed etiam saeuos terribilesque monstrarunt. Exponant ergo nobis ista Platonici, qui omnes deos secundum auctoris sui sententiam bonos et honestos et uirtutibus sapientium socios esse arbitrantur aliterque de ullo deorum sentiri nefas habent. Exponimus, inquiunt. Adtente igitur audiamus.

CAPUT XIIII. De opinione eorum, qui rationales animas trium generum esse dixerunt, id est in dis caelestibus, in daemonibus aeriis et in hominibus terrenis.

Omnium, inquiunt, animalium, in quibus est anima rationalis, tripertita diuisio est, in deos, homines, daemones. Di excelsissimum locum tenent, homines infimum, daemones medium. Nam deorum sedes in caelo est, hominum in terra, in aere daemonum. Sicut eis diuersa dignitas est locorum. ita etiam naturarum. Proinde di sunt hominibus daemonibusque [*]( 5 c. 14 ) [*]( r 2 sententiae robor, in marg. fcientie robur, a 8 et talibus] theatralibus m. 2 in ras. e 11 auderet s sane] autem l 15 auctori » 16 esse socios v 17 Adtente init. c. XIIII C 20 animos p 22 aeris Cp 27 diuersa, in marg. diuisa, e )

377
potiores; homines uero infra deos et daemones constituti sunt, ut elementorum ordine, sic differentia meritorum. Daemones igitur medii, quem ad modum dis, quibus inferius habitant, postponendi, ita hominibus, quibus superius, praeferendi sunt. Habent enim cum dis communem inmortalitatem corporum, animorum autem cum hominibus passiones. Quapropter non est mirum, inquiunt, si etiam ludorum obscenitatibus et poetarum figmentis delectantur, quando quidem humanis capiuntur adfectibus, a quibus di longe absunt et modis omnibus alieni sunt. Ex quo colligitur, Platonem poetica detestando et prohibendo figmenta non deos, qui omnes boni et excelsi sunt, priuasse ludorum scaenicorum uoluptate, sed daemones.

Haec si ita sunt (quae licet aput alios quoque reperiantur, Apuleius tamen Platonicus Madaurensis de hac re sola unum scripsit librum, cuius esse titulum uoluit \'de deo Socratis\', ubi disserit et exponit, ex quo genere numinum Socrates habebat adiunctum et amicitia quadam conciliatum, a quo perhibetur solitus admoneri, ut desisteret ab agendo, quando id quod agere uolebat, non prospere fuerat euenturum; dicit enim apertissime et copiosissime adserit non illum deum fuisse, sed daemonem, diligenti disputatione pertractans istam Platonis de deorum sublimitate et hominum humilitate et daemonum medietate sententiam) — haec ergo si ita sunt, quonam modo ausus est Plato, etiamsi non dis, quos ab omni humana contagione semouit, certe ipsis daemonibus poetas urbe pellendo auferre theatricas uoluptates, nisi quia hoc pacto admonuit animum humanum, quamuis adhuc in his [*]( 16 p. 17, 20 sqq. 21, 17 sqq. Goldb. ) [*]( e 2 ordinem C; ordines e l diferentia l; diffirentia e 3 inferius h. p. i. h. q. superius om. e 4 superius om. ll 7 est enim e 9 longo si i. t men 11 et ante excelsi om. « 16 titulum esse v socrat C 17 numinum a 19 perhibentur, in marg. pbibet, e 25 quoniam C 26 humana, in marg. uana, e contag.] cogitatione a 27 pellendos e 28 adhuc om. C1 )

378
moribundis membris positum, pro splendore honestatis inpura daemonum iussa contemnere eorumque inmunditiam detestari? Nam si Plato haec honestissime arguit et prohibuit, profecto daemones turpissime poposcerunt adque iusserunt. Aut ergo fallitur Apuleius et non ex isto genere numinum habuit amicum Socrates aut contraria inter se sentit Plato modo daemones honorando, modo eorum delicias a ciuitate bene morata remouendo, aut non est Socrati amicitia daemonis gratulanda, de qua usque adeo et ipse Apuleius erubuit, ut de deo Socratis praenotaret librum, quem secundum suam disputationem, qua deos a daemonibus tam diligenter copioseque discernit, non appellare de deo, sed de daemone Socratis debuit. Maluit autem hoc in ipsa disputatione quam in titulo libri ponere. Ita enim per sanam doctrinam, quae humanis rebus inluxit, omnes uel paene omnes daemonum nomen exhorrent, ut, quisquis ante disputationem Apulei, qua daemonum dignitas commendatur, titulum libri de daemone Socratis legeret, nequaquam illum hominem sanum fuisse sentiret. Quid autem etiam ipse Apuleius quod in daemonibus laudaret inuenit praeter subtilitatem et firmitatem corporum et habitationis altiorem locum? Nam de moribus eorum, cum de omnibus generaliter loqueretur, non solum nihil boni dixit, sed etiam plurimum mali. Denique lecto illo libro prorsus nemo miratur eos etiam scaenicam turpitudinem in rebus diuinis habere uoluisse, et cum deos se putari uelint, deorum criminibus oblectari potuisse, et quidquid in eorum sacris obscena sollemnitate seu turpi crudelitate uel ridetur uel horretur, eorum adfectibus conuenire. [*]( 6 contra se a 9 et usque ipse 8 11 tam om. e cupioseq; C 12 alterum de om. I 15 ut omnes e omnium l exhorreant e 20 propter a et firmitatem sup. lin. C 21 de moribus a 27 in obsc., in m. 2 in fine uersus, C )
379