CAPUT V. De paganorum secretiore doctrina physicisque rationibus.
Sed ipsorum potius interpretationes physicas audiamus, quibus turpitudinem miserrimi erroris uelut altioris doctrinae specie colorare conantur. Primum eas interpretationes sic Varro commendat, ut dicat antiquos simulacra deorum et insignia ornatusque finxisse, quae cum oculis animaduertissent hi, qui adissent doctrinae mysteria, possent animam mundi [*]( 3 quin e2 ia ante crimine e2 ertraxit, cr m. 2, e 6 perueneruot l 7 ad probrum C\' ablp q; aprobrn d; ab obprobrum. in marg. ad pbH, e; ad obprobrum C2; ad opprobrium αf 8 ut innoc. e 9 flagiiaq; I 13 monstruosa e 1 16 ut om. I erubescendo C1 perpetrando om. Ci amiserunt a; miserant, a eraso, d 17 innocentior//es sed tanto e 22 istorum p 23 altiores C 26 fincxisse I 27 hi qui adissent sup. lin. C )
309
ac partes eius, id est deos ueros, animo uidere; quorum qui simulacra specie hominis fecerunt, hoc uideri secutos, quod mortalium animus, qui est in corpore humano, simillimus est inmortalis animi; tamquam si uasa ponerentur causa notandorum deorum et in Liberi aede oenophorum sisteretur, quod significaret uinum, per id quod continet id quod continetur; ita per simulacrum, quod formam haberet humanam, significari animam rationalem, quod eo uelut uase natura ista soleat contineri, cuius naturae deum uolunt esse uel deos. Haec sunt mysteria doctrinae, quae iste uir doctissimus penetrauerat, unde in lucem ista proferret. Sed, o homo acutissime, num in istis doctrinae mysteriis illam prudentiam perdidisti, qua tibi sobrie uisum est, quod hi, qui primi populis simulacra constituerunt, et metum demserunt ciuibus suis et errorem addiderunt, castiusque deos sine simulacris ueteres obseruasse Romanos? Hi enim tibi fuerunt auctores, ut haec contra posteriores Romanos dicere auderes. Nam si et illi antiquissimi simulacra coluissent, fortassis totum istum sensum de simulacris non constituendis, interim uerum, timoris silentio premeres et in huiusce modi perniciosis uanisque figmentis mysteria ista doctrinae loquacius et elatius praedicares. Anima tua tamen tam docta et ingeniosa (ubi te multum dolemus) per haec mysteria doctrinae ad Deum suum, id est a quo facta est, non cum quo facta est; nec cuius portio, sed cuius conditio est; nec qui est omnium anima, sed qui fecit omnem animam, quo solo inlustrante anima fit beata, si eius gratiae
[*]( 1 ac om. C; hac d qui, i in e corr., C 5 libri ae deo enopho- rum 1; liberi edei denophortl dam ο̇tėṅο̇phoram C; deminophorum, in marg. mynophorn, e 8 rationabilem i eum C uasao e 11 0 ONt. d 12 tanintif C 13 quia e subrie C hic 1 15 sine om. Cl 16 hic e ut.. posteriores om. e 17 Nam si essent et illa, illa radendo ut uidetur in illi corr., q et om. Cl 18 coluisset 01 19 interim] interemissent e q nero C; ueri a2 silentio om. at 22 tua tamen tam abdepq Domb.; tamen om. C; tamen tua tam I v 23 a qao facta est sup. lin. C 25 nec qui est sup. din. C 26 beata fit anima a; fit anima beata v ) 310
non sit ingrata, nullo modo potuit peruenire. Verum ista mysteria doctrinae qualia sint quantique pendenda, quae sequuntur ostendent. Fatetur interim uir iste doctissimus animam mundi ac partes eius esse ueros deos; unde intellegitur totam eius theologian, eam ipsam scilicet naturalem, cui plurimum tribuit, usque ad animae rationalis naturam se extendere potuisse. De naturali enim paucissima praeloquitur in hoc libro, quem de dis selectis ultimum scripsit; in quo uidebimus utrum per interpretationes physiologicas possit ad hanc naturalem referre ciuilem. Quod si potuerit, tota naturalis erit: et quid opus erat ab ea ciuilem tanta cura distinctionis abiungere? Si autem recto discrimine separata est: quando nec ista uera est quae illi naturalis placet (peruenit enim usque ad animam, non usque ad uerum Deum qui fecit et animam), quanto est abiectior et falsior ista ciuilis, quae maxime circa corporum est occupata naturam, sicut ipsae interpretationes eius, ex quibus quaedam necessaria commemorare me oportet, tanta ab ipsis exquisitae et enucleatae diligentia demonstrabunt.
[*]( 1 poterit e 2 qualia sup. lin. C secuntur C e 3 anim,ammundi C 4 tanta ex tota corr. e 5 cui multum q 7 praeloquitur m. 1 in marg. e in hoc libro, quem ... ultimum sic Domb. mutato uerborum ordine; in hoc libro, in quo oidebimus utrum per interpr. phys. possit ad hanc naturalem referre ciuilem, quam de diis selectis ultimam scripsit C et sic rell. et v nisi quod possit post naturalem habent et sic Domb. (cf VII, c.17: in tertio porro isto de dis selectis, posteaquam praelocutus est quod ex naturali theologia praeloquendum putauit e. q. s.) 9 possit] iussit q 10 poterit I 11 hab ea C 12 quando nec ista uera est sup. lin. C 15 et abiect. I fallacior b 16 circaj erga I 17 ne- eessaria codd.; necessario v 18 venocleat? C ) 311
CAPUT VI. De opinione Varronis, qua arbitratus est Deum animam esse mundi, qui tamen in partibus suis habeat animas multas, quarum diuina natura sit.
Dicit ergo idem Varro adhuc de naturali theologia praeloquens deum se arbitrari esse animam mundi, quem Graeci uocant xo[i.ov, et hunc ipsum mundum esse deum; sed sicut hominem sapientem, cum sit ex corpore et animo, tamen ab animo dici sapientem, ita mundum deum dici ab animo, cum sit ex animo et corpore. Hic uidetur quoquo modo unum confiteri Deum; sed ut plures etiam introducat, adiungit mundum diuidi in duas partes, caelum et terram; et caelum bifariam, in aethera et aera; terram uero in aquam et humum; e quibus summum esse aethera, secundum aera, tertiam aquam, infimam terram; quas omnes partes quattuor animarum esse plenas, in aethere et aere inmortalium, in aqua et terra mortalium. Ab summo autem circuitu caeli ad circulum lunae aetherias animas esse astra ac stellas; eos caelestes deos non modo intellegi esse, sed etiam uideri; inter lunae uero gyrum et nimborum ac uentorum cacumina aerias esse animas, sed eas animo, non oculis uideri et uocari heroas et lares et genios. Haec est uidelicet breuiter in ista praelocutione proposita theologia naturalis, quae non huic tantum, sed multis philosophis placuit; de qua tunc diligentius disserendum est, cum de ciuili, quantum ad deos selectos adtinet, opitulante Deo uero quod restat inpleuero. [*]( 3 mundi esse p 4 natura] nulla p 5 adhuc om. a 7 chofmon 1 huc C\' et hunc, in marg. et unQ, e 8 ex corde et anima etiam tamen q 10 confiteri unum v 13 aer6 e terram ......... aethera om. II 14 aera C 17 ab C; a aeg ad, in marg. usq; C; usque ad e; usque a 18 aetherias C bel IX k Ij aethereas apqv astra ....... intellegi esse om. fe1 eas e 20 aerias codd.; aereas v 21 hereas e 22 pposita e )
312
CAPUT VII. An rationabile fuerit Ianum et Terminum in duo numina _ separari.
lanus igitur, a quo sumsit exordium, quaero quisnam sit. Respondetur: Mundus est. Breuis haec plane est adque aperta responsio. Quur ergo ad eum dicuntur rerum initia pertinere, fines uero ad alterum, quem Terminum uocant? Nam propter initia et fines duobus istis dis duos menses perhibent dedicatos praeter illos decem, quibus usque ad Decembrem caput est Martius, Ianuarium lano, Februarium Termino. Ideo Terminalia eodem mense Februario celebrari dicunt, cum fit sacrum purgatorium, quod uocant Februm, unde mensis nomen accepit. Numquid ergo ad mundum, qui lanus est, initia rerum pertinent et fines non pertinent, ut alter illis deus praeficeretur? Nonne omnia, quae in hoc mundo fieri dicunt, in hoc etiam mundo terminari fatentur? Quae est ista uanitas, in opere illi dare potestatem dimidiam, in simulacro faciem duplam? Nonne istum bifrontem multo elegantius interpretarentur, si eundem et Ianum et Terminum dicerent adque initiis unam faciem, finibus alteram darent? quoniam qui operatur utrumque debet intendere; in omni enim motu actionis suae qui non respicit initium non prospicit finem. Unde necesse est a memoria respiciente prospiciens conectatur intentio; nam cui exciderit quod coeperit, quo modo finiat non inueniet. Quod si uitam beatam in hoc mundo inchoari putarent, extra mundum perfici, et ideo Iano, id est mundo, solam initiorum tribuerent potestatem: profecto ei praeponerent [*]( 3 nomina Cp 4 sumpsit, in marg. fumit, e exordiomv C 5 est haec plane I 7 finis C qem C 9 ppter e decjm, j m. 2, C capud e 10 et 11: febroarium. febroario l 12 februm Cab Iie1pq a A f; Februum v 13 quia e1a lo pficeretur et 22 actinis C; agitiionis, in marg. actionis e pfpicit, In. 2 ex pficit corr., I 24 intentio m. 2 in ras. e 25 incoari C )
313
Terminum eumque ab dis selectis non alienarent. Quamquam etiam nunc cum in istis duobus dis initia rerum temporalium finesque tractantur, Termino dari debuit plus honoris. Maior enim laetitia est, cum res quaeque perficitur; sollicitudinis autem plena sunt coepta, donec perducantur ad finem, quem qui aliquid incipit maxime adpetit intendit, expectat exoptat, nec de re inchoata, nisi terminetur, exultat.