CAPUT II. Qui sint di selecti, et an ab officiis uiliorum deorum habeantur excepti.
Hos certe deos selectos Varro unius libri contextione commendat: Ianum, Iouem, Saturnum, Genium, Mercurium, Apollinem, Martem, Vulcanum, Neptunum, Solem, Orcum, Liberum patrem, Tellurem, Cererem, Iunonem, Lunam, Dianam, Mineruam, Venerem, Vestam; in quibus omnibus ferme uiginti duodecim mares, octo sunt feminae. Haec numina utrum propter maiores in mundo administrationes selecta dicuntur, an quod populis magis innotuerunt maiorque est eis cultus exhibitus? Si propterea, quia opera maiora ab his administrantur in mundo, non eos inuenire debuimus inter illam quasi plebeiam numinum multitudinem minutis opusculis deputatam. Nam ipse primum Ianus, cum puerperium concipitur, unde illa cuncta opera sumunt exordium minutatim minutis distributa numinibus, aditum aperit recipiendo semini. Ibi est et Saturnus propter ipsum semen; ibi Liber, qui marem effuso semine liberat; ibi Libera, quam et Venerem uolunt, quae hoc idem beneficium conferat feminae, ut etiam ipsa emisso semine liberetur. Omnes hi ex illis sunt, qui selecti appellantur. Sed ibi est et dea Mena, quae menstruis fluoribus praeest, quamuis Iouis filia, tamen ignobilis. Et hanc prouinciam fluorum menstruorum in libro selectorum deorum ipsi Iunoni idem auctor adsignat, quae in dis selectis etiam regina est [*]( 1 isti sunt e 11 nomina l 12 dicantur, a m. 2 ex u corr., I 13 eis est I eis C; eia om. q 14 exibitus e m[aiora], litterae inclusae m. 2 in ras., C; maior d 16 plebem iam I 17 ipse] ibi a 18 cuncta opera illa v 20 biiliber, bj m. a, C maref, f m. 2, e 22 ipse C 23 liberetur, n a correctore superscript., C 24 floribus, in margine i fluoribus, e 26 liberof electorQ, erof m. 2 in ras., e )
303
et hic tamquam Iuno Lucina cum eadem Mena priuigna sua eidem cruori praesidet. Ibi sunt et duo nescio qui obscurissimi, Vitumnus et Sentinus, quorum alter uitam, alter sensus puerperio largiuntur. Et nimirum multo plus praestant, cum sint ignobilissimi, quam illi tot proceres et selecti. Nam profecto sine uita et sensu, quid est illud totum, quod muliebri utero geritur, nisi nescio quid abiectissimum limo ac pulueri conparandum?
CAPUT III. Quam nulla sit ratio, quae de selectione quorundam deorum possit ostendi, cum multis inferioribus excellentior administratio deputetur.
Quae igitur causa tot selectos deos ad haec opera minima conpulit, ubi a Vitumno et Sentino, quos fama obscura recondit, in huius munificentiae partitione superentur? Confert enim selectus Ianus aditum et quasi ianuam semini; confert selectus Saturnus semen ipsum; confert selectus Liber eiusdem seminis emissionem uiris; confert hoc idem Libera, quae Ceres seu Venus est, feminis; confert selecta Iuno, et hoc non sola, sed cum Mena, filia Iouis, fluores menstruos ad eius, quod conceptum est, incrementum: et confert Vitumnus obscurus et ignobilis uitam; confert Sentinus obscurus et ignobilis sensum; quae duo tanto illis rebus praestantiora sunt, quanto et ipsa intellectu ac ratione uincuntur. Sicut enim, quae ratiocinantur et intellegunt, profecto potiora sunt his, quae sine intellectu adque ratione ut pecora uiuunt et sentiunt: ita et illa, quae uita sensuque sunt praedita, his, [*]( 1 Inciana e 2 IbiJ ipsi l et om. C1 3 sensus a ab de lp q kz fv; h sensu kl; sensum a Domb. 4 etii/miru d nimi/rum, o eras., C 5 tot illi v 6 quid et illud P, e in fine uersus 711. 2, I 7 geritur, i ex e corr., a 11 ostendi quorundam tamen multis inferioribus administratio deputetur p 15 partione e enim sup. lin. C 17 satumus e 19 hoc codd.; haec v 23 tantillis C; tantum illis e 24 quantum e uinċu̇ṅcuntur C )
304
quae nec uiuunt nec sentiunt, merito praeferuntur. Inter selectos itaque deos Vitumnus uiuificator et Sentinus sensificator magis haberi debuerunt quam Ianus seminis admissor et Saturnus seminis dator uel sator et Liber et Libera seminum commotores uel emissores; quae semina cogitare indignum est, nisi ad uitam sensumque peruenerint, quae munera selecta non dantur a dis selectis, sed a quibusdam incognitis et prae istorum dignitate neglectis. Quod si respondetur omnium initiorum potestatem habere Ianum et ideo illi etiam quod aperitur conceptui non inmerito adtribui, et omnium seminum Saturnum et ideo seminationem quoque hominis non posse ab eius operatione seiungi, omnium seminum emittendorum Liberum et Liberam et ideo his etiam praeesse. quae ad substituendos homines pertinent, omnium purgandorum et pariendorum Iunonem et ideo eam non deesse purgationibus feminarum et partubus hominum: quaerant quid respondeant de Vitumno et Sentino, utrum et ipsos uelint habere omnium quae uiuunt et sentiunt potestatem. Quod si concedunt, adtendant quam eos sublimius locaturi sint. Nam seminibus nasci in terra et ex terra est; uiuere autem adque sentire etiam deos sidereos opinantur. Si autem dicunt Vitumno adque Sentino haec sola adtributa, quae in carne uiuescunt et sensibus adminiculantur, quur non. deus ille, qui facit omnia uiuere adque sentire, etiam carni uitam praebet et sensum, uniuersali opere hoc munus etiam partubus tribuens? et quid opus est Vitumno adque Sentino? Quod si ab illo, qui uitae ac sensibus uniuersaliter praesidet, his quasi famulis ista carnalia uelut extrema et ima commissa sunt: itane sunt illi
[*]( . 3 admissor.. seminis m. 2 in marg. I 5 seminare cogitare e indignum est cogitare v 8 si om. e responderetur e 10 aperiat concepta homini merito e 12 et omnium e 14 abd bsustituendos I pertinent om. I 15 parcendorum l 16 partibus C1bl 17 et om. l 19 conlocaturi 1 et seminibus e 22 uiuiscunt a e 24 etiam usque ad munus om. C\' 25 partibus Cbdt1pqak 26 siJ sibi l 27 ac C ab del p q; et v Domb. ) 305
selecti destituti familia, ut non inuenirent quibus etiam ipsi ista committerent, sed cum tota sua nobilitate, qua uisi sunt seligendi, opus facere cum ignobilibus cogerentur? Iuno selecta et regina Iouisque et soror et coniunx; haec tamen Iterduca est pueris et opus facit cum deabus ignobilissimis Abeona et Adeona. Ibi posuerunt et Mentem deam, quae faciat pueris bonam mentem, et inter selectos ista non ponitur, quasi quidquam maius praestari homini potest; ponitur autem Iuno, quia Iterduca est et Domiduca, quasi quidquam prosit iter carpere et domum duci, si mens non est bona, cuius muneris deam selectores isti inter selecta numina minime posuerunt. Quae profecto et Mineruae fuerat praeferenda, cui per ista minuta opera puerorum memoriam tribuerunt. Quis enim dubitet multo esse melius habere bonam mentem quam memoriam quantumlibet ingentem? Nemo enim malus est, qui bonam habet mentem; quidam uero pessimi memoria sunt mirabili, tanto peiores quanto minus possunt quod male cogitant obliuisci. Et tamen Minerua est inter selectos deos; Mentem autem deam turba uilis operuit. Quid de Virtute dicam? quid de Felicitate? de quibus in quarto libro plura iam diximus; quas cum deas haberent, nullum eis locum inter selectos deos dare uoluerunt, ubi dederunt Marti et Orco, uni effectori mortium alteri receptori.
Cum igitur in his minutis operibus, quae minutatim dis pluribus distributa sunt, etiam ipsos selectos uideamus tamquam senatum cum plebe pariter operari, et inueniamus a quibusdam dis, qui nequaquam seligendi putati sunt, multa [*]( 20 c. 21; 23 ) [*]( 3 selegendi l 4 et soror C; et om. rell. v Domb. coniunx Cae p 6 adeona l 7 selectas a quae quasi a quicquam C2 (c ex d corr.), de; quiddam l; om. a 8 praestare a potest Cabdelpqakf; possit v Domb. (cf. 149. 5. 168, 4. 287, 9) 10 ocarperet C 13 munita e 20 plura oin. C 21 quae om. CI 23 affectori e 25 etiamj et l 26 senatum sup. lin. I 27 multa Cab del p a. k l; multo qv Domb. ) [*]( XXXX Ang. opera Sectlo V par. I. ) [*]( 20 )
306
maiora adque meliora administrari quam ab illis, qui selecti uocantur: restat arbitrari non propter praestantiores in mundo administrationes, sed quia prouenit eis, ut magis populis innotescerent, selectos eos et praecipuos nuncupatos. Unde dicit etiam ipse Varro, quod dis quibusdam patribus et deabus matribus, sicut hominibus, ignobilitas accidisset. Si ergo Felicitas ideo fortasse inter selectos deos esse non debuit, quod ad istam nobilitatem non merito, sed fortuito peruenerunt: saltem inter illos uel potius prae illis Fortuna poneretur, quam dicunt deam non rationabili dispositione, sed ut temere acciderit, sua cuique dona conferre. Haec in dis selectis tenere apicem debuit, in quibus maxime quid posset ostendit; quando eos uidemus non praecipua uirtute, non rationabili felicitate, sed temeraria, sicut eorum cultores de illa sentiunt, Fortunae potestate selectos. Nam et uir disertissimus Sallustius etiam ipsos deos fortassis adtendit, cum diceret: \'Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas ex libidine magis quam ex uero celebrat obscuratque.\' Non enim possunt inuenire causam, quur celebrata sit Venus et obscurata sit Virtus, cum ambarum ab istis consecrata sint numina nec conparanda sint merita. Aut si hoc nobilitari meruit, quod plures adpetunt, plures enim Venerem quam Virtutem: quur celebrata est dea Minerua et obscurata est dea Pecunia? cum in genere humano plures adliciat auaritia quam peritia, et in eis ipsis, qui sunt artificiosi, raro inuenias hominem, qui non habeat artem suam pecuniaria mercede uenalem, plurisque pendatur semper propter quod aliquid fit, quam id quod propter aliud
[*]( .16 Cat. 8 ) [*](2 in m. administrationes om. e 3 populis magia v 4 eos] deos l 6 ignonilitas C 8 fortuito CI a bel p <xt\'; fortuitu C2qk2ƒv peruenerint e 11 accederet C 12 possit a 14 cultores eorum C 17 re gup. lin. C 18 inuenire possunt p 19 causas a 20 ab istis ambarum v 24 allicit b; illiciat e. 25 inuenies b qui non habeat codd. excepto C, in quo non habentem 27 propter aute quod om. at id propter quod l; propter sup. lin. e ) 307
fit. Si ergo insipientis iudicio multitudinis facta est deorum ista selectio, quur dea Pecunia Mineruae praelata non est, cum propter pecuniam sint artifices multi? Si autem paucorum sapientium est ista distinctio, quur non praelata est Veneri Virtus, cum eam longe praeferat ratio? Saltem certe, ut dixi, ipsa Fortuna, quae, sicut putant qui ei plurimum tribuunt, in omni re dominatur et res cunctas ex libidine magis quam ex uero celebrat obscuratque, si tantum et in deos ualuit, ut temerario iudicio suo quos uellet celebraret obscuraretque quos uellet, praecipuum locum haberet in selectis, quae in ipsos quoque deos tam praecipuae est potestatis. An ut illic esse non posset, nihil aliud etiam ipsa Fortuna nisi aduersam putanda est habuisse fortunam? Sibi ergo aduersata est, quae alios nobiles faciens nobilitata non est.
CAPUT IIII. Melius actum cum dis inferioribus, qui nullis infamentur obprobriis, quam cum selectis, quorum tantae turpitudines celebrentur.
Gratularetur autem dis istis selectis quisquam nobilitatis et claritudinis adpetitor et eos diceret fortunatos, si non eos magis ad iniurias quam ad honores selectos uideret. Nam illam infimam turbam ipsa ignobilitas texit, ne obrueretur obprobriis. Ridemus quidem, cum eos uidemus figmentis humanarum opinionum partitis inter se operibus distributos, tamquam minuscularios uectigalium conductores uel tamquam opifices in uico argentario, ubi unum uasculum, ut perfectum exeat, per multos artifices transit, cum ab uno perfecto perfici posset. Sed aliter non putatum est operantium multitudini consulendum, nisi ut singulas artis partes cito ac facile [*]( 5 praeferat ratio C ab d elp q; ratio praeferat v Domb. 6 ipsa et l 8 obscurasṭ.quẹ C 9 teme//rario, ra eras. C 11 illac l 12 possit I a IS infamantur p 18 celebrantur p 19 gratuletur e 22 et illam C2e infirmam b ep q k f 28 alter 01 ) [*]( 20* )
308
discerent singuli, ne omnes in arte una tarde ac difficile cogerentur esse perfecti. Verum tamen uix quisquam reperitur deorum non selectorum, qui aliquo crimine famam traxit infamem; uix autem selectorum quispiam, qui non in se notam contumeliae insignis acceperit. Illi ad istorum humilia opera descenderunt, isti in illorum sublimia crimina non uenerunt. De Iano quidem non mihi facile quidquam occurrit, quod ad probrum pertineat. Et fortasse talis fuerit, innocentius uixerit et a facinoribus flagitiisque remotius. Saturnum fugientem benignus excepit; cum hospite partitus est regnum, ut etiam ciuitates singulas conderent, iste laniculum, ille Saturniam. Sed isti in cultu deorum omnis dedecoris adpetitores, cuius uitam minus turpem inuenerunt, eum simulacri monstrosa deformitate turparunt, nunc eum bifrontem, nunc etiam quadrifrontem, tamquam geminum, facientes. An forte uoluerunt, ut, quoniam plurimi di selecti erubescenda perpetrando amiserant frontem, quanto iste innocentior esset, tanto frontosior appareret?