CAPUT VIIII. An imperii Romani amplitudo et diuturnitas Ioui fuerit adscribenda, quem summum deum cultores ipsius opinantur.
Omissa igitur ista turba minutorum deorum uel aliquantum intermissa officium maiorum deorum debemus inquirere, quo Roma tam magna facta est, ut tam diu tot gentibus imperaret. Nimirum ergo Iouis hoc opus est. Ipsum enim deorum omnium dearumque regem uolunt: hoc eius indicat sceptrum, hoc in alto colle Capitolium. De isto deo quamuis a poeta dictum conuenientissime praedicant: Ionis omnia plena. [*]( 29 Verg. Ecl. 3, 60 ) [*]( tu 7 athib. L A 10 praepofituta C 12 nodotus L A ab dep q; nodus a 13 unus e a2 b2 e domui LAab2epqv; domi C bi d Domb, 15 cardeam LAC a b2 de p q v; carneam b1k1ƒ 26 iobis L A 26 regem codd.; regem esse v eius] enim q )
174
Hunc Varro credit etiam ab his coli, qui unum Deum solum sine simulacro colunt, sed alio nomine nuncupari. Quod si ita est, quur tam male tractatus est Romae, sicut quidem et in ceteris gentibus, ut ei fieret simulacrum? Quod ipsi etiam Varroni ita displicet, ut, cum tantae ciuitatis peruersa consuetudine premeretur, nequaquam tamen dicere et scribere dubitaret, quod hi, qui populis instituerunt simulacra, et metum demserunt et errorem addiderunt.
CAPUT X. Quas opiniones secuti sint, qui diuersos deos diuersis mundi partibus praefecerunt.
Quur illi etiam Iuno uxor adiungitur, quae dicatur \'soror et coniux\'? Quia Iouem, inquiunt, in aethere accipimus, in aere Iunonem, et haec duo elementa coniuncta sunt, alterum superius, alterum inferius. Non est -ergo ille, de quo dictum est \'louis omnia plena\', si aliquam partem inplet et Iuno. An uterque utrumque inplet, et ambo isti coniuges et in duobus istis elementis et in singulis simul sunt? Quur ergo aether datur Ioui, aer Iunoni? Postremo ipsi duo satis essent: quid est quod mare Neptuno tribuitur, terra Plutoni? Et ne ipsi quoque sine coniugibus remanerent, additur Neptuno Salacia, Plutoni Proserpina. Nam sicut inferiorem caeli partem, id est aerem, inquiunt, Iuno tenet, ita inferiorem maris Salacia et terrae inferiorem Proserpina. Quaerunt quem ad modum sarciant fabulas, nec inueniunt. Si enim haec ita essent, tria potius elementa mundi esse, non quattuor, eorum ueteres proderent, ut singula deorum coniugia diuiderentur singulis [*]( 12 Aen. I, 46 ) [*]( 1 barro LA 5 barroni L A.2 j barbaro Al 6 praemer. Ll C\' et om. Cl 8 et terrorem C 12 illi etiam codd. v; etiam illi Domb. uno Cl dicatur codd.; dicitur v 13 inquit Cl aere Cl 14 se- •of n there Cl et haec] et per jyf haec e 17 inplet, n m. 2, C 19 iobi L A poatreIJld et ipsi, superscripto ai, C 21 ipsi om. e 24 inferiorem otH. Cl 25 sarciṇ̇ant A; saciant e 27 in sing. L A )
175
elementis. Nunc uero omni modo adfirmauerunt aliud esse aetherem, aliud aerem. Aqua uero siue superior siue inferior utique aqua est; puta quia dissimilis: numquid in tantum ut aqua non sit? Et inferior terra quid aliud potest esso quam terra quantalibet diuersitate distincta? Deinde ecce iam totus in his quattuor uel tribus elementis corporeus conpletus est mundus: Minerua ubi erit? quid tenebit? quid inplebit? Simul enim cum his in Capitolio constituta est, cum ista filia non sit amborum. Aut si aetheris partem superiorem Mineruam tenere dicunt et hac occasione fingere poetas quod de Iouis capite nata sit: quur non ergo ipsa potius deorum regina deputatur, quod sit Ioue superior? An quia indignum erat praeponere patri filiam? Quur non de Ioue ipso erga Saturnum iustitia ista seruata est? An quia uictus est? Ergo pugnarunt? Absit, inquiunt; fabularum est ista garrulitas. Ecce fabulis non credatur et de dis meliora sentiantur: quur ergo non data est patri Iouis, etsi non sublimior, aequalis certe sedes honoris? Quia Saturnus, inquiunt, temporis longitudo est. Tempus ergo colunt, qui Saturnum colunt, et rex deorum Iuppiter insinuatur natus ex tempore. Quid enim indignum dicitur, cum Iuppiter et Iuno nati dicuntur ex tempore, si caelum est ille et illa terra, cum facta sint utique caelum et terra? nam hoc quoque in libris suis habent eorum docti adque sapientes. Neque de figmentis poeticis, sed de philosophorum libris a Vergilio dictum est:
- Tum pater omnipotens fecundis imbribus aether
- Coniugis in gremium laetae descendit,
[*](26 Georg. II, 325 sq. ) [*]( 5 distincta/, m eras., C 6 inpletus C 7 minerba A (in L litterae erba rescissae <MM<) quid implebit in marg. A impleuit L 10 mitt nerbam L A 11 na C 16 et de diis meliora sentiantur corr. m. in marg. C sent. meliora v sentiatur Ll 17 etsi] si om. (J1 a 1 19 ergo Z\'F; igitur L2 C rell. v; igitur ergo A qui Sat. colunt om. bl 27 gremium laetae LAabepqakƒv; grero. late d; laetae grem. a Domb. ) 176
id est in gremium telluris aut terrae; quia et hic aliquas differentias uolunt esse adque in ipsa terra aliud Terram, aliud Tellurem, aliud Tellumonem putant, et hos omnes deos habent suis nominibus appellatos, suis officiis distinctos, suis aris sacrisque ueneratos. Eandem terram etiam matrem deum uocant, ut iam poetae tolerabiliora confingant, si secundum istorum non poeticos, sed sacrorum libros non solum Iuno, \'soror et coniux), sed etiam mater est Iouis. Eandem terram Cererem, eandem etiam Vestam uolunt, cum tamen saepius Vestam non nisi ignem esse perhibeant pertinentem ad focos, sine quibus ciuitas esse non potest, et ideo illi uirgines solere seruire, quod sicut ex uirgine, ita nihil ex igne nascatur. Quam totam uanitatem aboleri et extingui utique ab illo oportuit, qui est natus ex uirgine. Quis enim ferat, quod, cum tantum honoris et quasi castitatis igni tribuerint, aliquande Vestam non erubescunt etiam Venerem dicere, ut uanescat in ancillis eius honorata uirginitas? Si enim Vesta Venus est, quo modo ei rite uirgines a Veneriis operibus abstinendo seruierunt? An Veneres duae sunt, una uirgo, altera mulier? An potius tres, una uirginum, quae etiam Vesta est, alia coniugatarum, alia meretricum? Cui etiam Phoenices donum dabant de prostitutione filiarum, antequam eas iungerent uiris. Quae illarum est matrona Vulcani? Non utique uirgo, quoniam habet maritum. Absit autem ut meretrix, ne filio Iunonis et cooperario Mineruae facere uideamur iniuriam. Ergo haec ad coniugatas intellegitur pertinere: sed eam nolumus imitentur in eo quod fecit illa cum Marte. Rursus, inquiunt, ad fabulas redis. Quae ista iustitia est, nobis
[*]( 2 terra aliud terra LAC 4 suis officiis distinctos, anie nominibus appellatos C 5 matrem etiam q deum LACdp1q; deorum abep2v 6 tolerauil. L A configant Lx 8 coniunx C o2 e 9 cfl m. 2 ex qua corr. C 13 aboleri uanit. v 15 tribuerent C 18 esset q quo rite ei, omisso modo, q ueneriis A2 C ab de; ueneris LAlp q; Veneut m reis v 22 iung. eas v 24 autem,eretrix C 27 imitari, ari m. 2 in ras. C. ) 177
suscensere, quod talia dicimus de dis eorum, et sibi non suscensere, qui haec in theatris libentissime spectant crimina deorum suorum? Et (quod esset incredibile, nisi contestatissime probaretur) haec ipsa theatrica crimina deorum in honorem instituta sunt eorundem deorum.
CAPUT XI. De multis dis, quos doctiores paganorum unum eundemque Iouem esse defendunt.
Quotlibet igitur physicis rationibus et disputationibus adserant: modo sit Iuppiter corporei huius mundi animus, qui uniuersam istam molem ex quattuor uel quot eis placet elementis constructam adque conpactam inplet et mouet, modo inde suas partes sorori et fratribus cedat; modo sit aether, ut aerem Iunonem subterfusam desuper amplectatur; modo totum simul cum aere sit ipse caelum, terram uero tamquam coniugem eandemque matrem (quia hoc in diuinis turpe non est) fecundis imbribus et seminibus fetet; modo autem (ne sit necesse per cuncta discurrere) deus unus, de quo multi a poeta nobilissimo dictum putant:
- deum namque ire per omnes
- Terrasque tractusque maris caelumque profundum;
ipse in aethere sit Iuppiter, ipse in aere Iuno, ipse in mari Neptunus, in inferioribus etiam maris ipse Salacia, in terra Pluto, in terra inferiore Proserpina, in focis domesticis Vesta, in fabrorum fornace Vulcanus, in sideribus sol et luna et stellae, in diuinantibus Apollo, in merce Mercurius, in Iano initiator, in Termino terminator, Saturnus in tempore, Mars
[*]( 21 Verg. Georg. IIII, 221 sq. ) [*]( 2 expectant t 3 incrediuile L A constantissime L A* CJ pronar. L.A. 4 deorum codd.; d. suorum v in honorem ... deorum in marg. e 7 doctiores C; doctores p qv 9 quotlibet L; quodlibet ACa1depqakƒ Domb.; Quotquot libet a2v 11 quod A\' Crfe 14 supterfusam C; superfusam L A1 17 secundis e 19 a sup. lin. L 2: alterum ipse om. Ci 24 inferior/e, f ut uidetur eras., C; inferiori e ) [*]( XXXX Ans. opera Secto V par. I. ) [*]( 12 ) 178
et Bellona in bellis, Liber in uineis, Ceres in frumentis, Diana in siluis, Minerua in ingeniis; ipse sit postremo etiam in illa turba quasi plebeiorum deorum; ipse praesit nomine Liberi uirorum seminibus et nomine Liberae feminarum, ipse sit Diespater, qui partum perducat ad diem; ipse sit dea Mena, quam praefecerunt menstruis feminarum, ipse Lucina, quae a parturientibus inuocetur; ipse opem ferat nascentibus excipiendo eos sinu terrae et uocetur Opis, ipse in uagitu os aperiat et uocetur deus Vaticanus; ipse leuet de terra et uocetur dea Leuana, ipse cunas tueatur et uocetur Cunina; non sit alius, sed ipse in illis deabus, quae fata nascentibus canunt et uocantur Carmentes; praesit fortuitis uoceturque Fortuna; in diua Rumina mammam paruulo inmulgeat, quia rumam dixerunt ueteres mammam; in diua Potina potionem ministret, in diua Educa escam praebeat; de pauore infantum Pauentia nuncupetur, de spe, quae uenit, Venilia, de uoluptate Volupia, de actu Agenoria; de stimulis, quibus ad nimium actum homo inpellitur, dea Stimula nominetur; Strenia dea sit strenuum faciendo, Numeria, quae numerare doceat, Camena, quae canere; ipse sit et deus Consus praebendo consilia et dea Sentia sententias inspirando; ipse dea Iuuentas, quae post praetextam excipiat iuuenalis aetatis exordia; ipse sit et Fortuna barbata, quae adultos barba induat (quos honorare noluerunt, ut hoc qualecumque numen saltem masculum deum uel a barba Barbatum, sicut a nodis Nodutum, uel certe non Fortunam, sed quia barbas habet Fortunium nominarent;
[*]( 1 liuer LA et sic l. 4 2 minerba L A in ante ingeniis OM. Cl S pleueiorum L A 4 Liberi... nomine om. e 5 diefpater, ef ex if corr., C; diis pater bl d; dispater L A b2 e; dispit al; diespiter a\'p q or . 7 parientibus a 10 dea aleuana L A\' leuana, lena in ras. m. 2, C Cunina L A a b d p; dea Cun. Ceqv Domb. 11 in deab. illis v 13 rummina C 15 in diua edulii qd esca e duca C\' aefca C\'; aefcaf C2 m praebebat C 19 strenum Ll 20 praeuendo L A 21 sententia L, sententiam A iubentas IA; iuuenta a 22 iuuenalis codd.; inae. nilis v ex/ordia, h eras., C 25 uarbatum L nodotum LAC (I b dep; nodatum q ) 179
ipse in Iugatino deo coniuges iungat, et cum uirgini uxori zona soluitur, ipse inuocetur et dea Virginensis uocetur; ipse sit Mutunus uel Tutunus, qui est aput Graecos Priapus: si non pudet, haec omnia quae dixi et quaecumque non dixi (non enim omnia dicenda arbitratus sum), hi omnes di deaeque sit unus Iuppiter, siue sint, ut quidam uolunt, omnia ista partes eius siue uirtutes eius, sicut eis uidetur, quibus eum placet esse mundi animum, quae sententia uelut magnorum multumque doctorum est. Haec si ita sunt (quod quale sit, nondum interim quaero), quid perderent, si unum Deum colerent prudentiore conpendio? Quid enim eius contemneretur, cum ipse coleretur? Si autem metuendum fuit, ne praetermissae siue neglectae partes eius irascerentur: non ergo, ut uolunt, uelut unius animantis haec tota uita est, quae omnes continet deos, quasi. suas uirtutes uel membra uel partes; sed suam quaeque pars habet uitam a ceteris separatam, si praeter alteram irasci altera potest, et alia placari, alia concitari. Si autem dicitur omnes simul, id est totum ipsum Iouem, potuisse offendi, si partes eius non etiam singillatim minutatimque colerentur, stulte dicitur. Nulla quippe illarum praetermitteretur, cum ipse unus, qui haberet omnia, coleretur. Nam ut alia omittam, quae sunt innumerabilia, cum dicunt omnia sidera partes Iouis esse et omnia uiuere adque rationales animas habere, et ideo sine controuersia deos esse, non uident quam multos non colant, quam multis aedes non construant, aras non statuant, quas tamen paucissimis siderum statuendas esse putauerunt et singillatim sacrificandum. Si igitur irascuntur, qui non singillatim coluntur, non metuunt paucis placatis toto caelo irato uiuere? Si autem stellas omnes ideo colunt, quia in Ioue sunt quem colunt, isto conpendio possent in
[*]( 2 uirginensis LApa; uirginiensis C rell. v Domb, 4 pudeat A 6 eine in marg. e 8 sentia C\' 9 multorumque b2 sunt L A C bdepq; sint a v Domb. 16 sua!, m eras., C 20 illarum codd. \\ e earum v 21 habet G t1 23 esse,t L 23. 29. uibere LA 28 paucis m. 1 sup. lin. L ) [*]( 12* ) 180
illo uno omnibus supplicare (sic enim nemo irasceretur, cum in illo uno nemo contemneretur) potius quam cultis quibusdam iusta irascendi causa illis, qui praetermissi essent, multo numerosioribus praeberetur, praesertim cum eis de superna sede fulgentibus turpi nuditate distentus praeponeretur Priapus.-
CAPUT XII. De opinione eorum, qui Deum animam mundi et mundum corpus Dei esse putauerunt.
Quid: illud nonne debet mouere acutos homines uel qualescumque homines (non enim ad hoc ingenii opus est excellentia), ut deposito studio contentionis adtendant, si mundi animus Deus est eique animo mundus ut corpus est, ut sit unum animal constans ex animo et corpore, adque iste Deus est sinu quodam naturae in se ipso continens omnia, ut ex ipsius anima, qua uiuificatur tota ista moles, uitae adque animae cunctorum uiuentium pro cuiusque nascendi sorte sumantur, nihil omnino remanere, quod non sit pars Dei. Quod si ita est, quis non uideat quanta inpietas et inreligiositas consequatur, ut, quod calcauerit quisque, partem Dei calcet, et in omni animante occidendo pars Dei trucidetur? Nolo omnia dicere, quae possunt occurrere cogitantibus, dici autem sine uerecundia non possunt.
CAPUT XIII. De his, qui sola rationalia animantia partes esse unius Dei adserunt.
Si autem sola animalia rationalia, sicut sunt homines, partes Dei esse contendunt: non uideo quidem, si totus mundus Deus est, quo modo bestias ab eius partibus separent; sed [*]( 2 post uno Mett. editt. et Domb.1 inserunt inuitis libris mss. omnibus supplicaretur 4 qum L A 6 et priapus Ale 9 esse dei p putau. om. p 16 uibific. L 17 uibent. L nascendi codd. excepto q; nascentis q v 25 esse unius dei esse adserunt C 27 rationabilia e 29 deus est L A; e. d. C rel. v )
181
obluctari quid opus est? De ipso rationali animante, id est homine, quid infelicius credi potest, quam Dei partem uapulare, cum puer uapulat? Iam uero partes Dei fieri lasciuas, iniquas, inpias adque omnino damnabiles quis ferre possit, nisi qui prorsus insanit? Postremo quid irascitur eis, a quibus non colitur, cum a suis partibus non colatur? Restat ergo ut dicant omnes deos suas habere uitas, sibi quemque uiuere, nullum eorum esse partem cuiusquam, sed omnes colendos qui cognosci et coli possunt, quia tam multi sunt, ut omnes non possint. Quorum Iuppiter quia rex praesidet, ipsum credo ab eis putari regnum constituisse uel auxisse Romanum. Nam si hoc ipse non fecit, quem alium deum opus tam magnum potuisse adgredi credant, cum omnes occupati sint officiis et operibus propriis, nec alter inruat in alterius? A rege igitur deorum regnum hominum potuit propagari et augeri.
CAPUT XIIII. Augmenta regnorum Ioui incongruenter adscribi, cum, si Victoria tor i ut uolunt dea est, ipsa huic negotio sola sufficeret.
Hic primum quaero, quur non etiam ipsum regnum aliquis deus est? Quur enim non ita sit, si Victoria dea est? Aut quid ipso Ioue in hac causa opus est, si Victoria faueat sitque propitia et semper eat ad illos, quos uult esse uictores? Hac dea fauente et propitia, etiam Ioue uacante uel aliud agente, quae gentes non subditae remanerent? quae regna non cederent? An forte displicet bonis iniquissima inprobitate pugnare et finitimos quietos nullamque iniuriam facientes ad [*]( 3 lascibus L A 7 uibere L 11 romanorum A1 13 dum e occupati sint] inter haec uerba, quibus in L desinit fol. 92 p. v., et uerba qui maiori, quibus incipit fol. 93 (p. 192, 27) intercidisae quaternionem XVI. in praefatione monui 17 inconuenienter p 18 si ut uolunt dea S uictoria p 20 deus aliquis v 24 uel propitia A 26 inprouitate A )
182
dilatandum regnum bello spontaneo prouocare? Plane si ita sentiunt adprobo et laudo.
CAPUT XV. An congruat bonis latius uelle regnare.
Videant ergo ne forte non pertineat ad uiros bonos gaudere de regni latitudine. Iniquitas enim eorum, cum quibus iusta bella gesta sunt, regnum adiuuit ut cresceret, quod utique paruum esset, si quies et iustitia finitimorum contra se bellum geri nulla prouocaret iniuria ac sic felicioribus rebus humanis omnia regna parua essent concordi uicinitate laetantia et ita essent in mundo regna plurima gentium, ut sunt in urbe domus plurimae ciuium. Proinde belligerare et perdomitis gentibus dilatare regnum malis uidetur felicitas, bonis necessitas. Sed quia peius esset, ut iniuriosi iustioribus dominarentur, ideo non incongrue dicitur etiam ista felicitas. Sed procul dubio felicitas maior est uicinum bonum habere concordem quam uicinum malum subiugare bellantem. Mala uota sunt optare habere quem oderis uel quem timeas, ut possit esse quem uincas. Si ergo iusta gerendo bella, non inpia, non iniqua, Romani imperium tam magnum adquirere potuerunt, numquid tamquam aliqua dea colenda est eis etiam iniquitas aliena? Multum enim ad istam latitudinem imperii eam cooperatam uidemus, quae faciebat iniuriosos, ut essent cum quibus iusta bella gererentur et augeretur imperium. Quur autem et iniquitas dea non sit uel externarum gentium, si Pauor et Pallor et Febris di Romani esse meruerunt? His igitur duabus, id est aliena iniquitate et dea Victoria, dum bellorum causas iniquitas excitat, Victoria eadem bella feliciter terminat, etiam feriato Ioue creuit imperium. Quas enim hic partes Iuppiter haberet, cum ea, quae possent beneficia eius putari, di habentur, di uocantur, di coluntur, ipsi pro suis [*]( 9 rebus om. A 18 possit esse v et codd. praeter C; poesis liabere C )
183
partibus inuocantur? Haberet hic autem etiam ille aliquam partem, si Regnum etiam ipse appellaretur, sicut appellatur illa Victoria. Aut si regnum munus est Iouis, quur non et uictoria munus eius habeatur? Quod profecto haberetur, si non lapis in Capitolio, sed uerus rex regum et dominus dominantium cognosceretur adque coleretur.
CAPUT XVI. Quid fuerit quod Romani omnibus\'rebus et omnibus motibus deos singulos deputantes aedem Quietis extra portas esse uoluerunt.
Miror autem plurimum, quod, cum deos singulos singulis rebus et paene singulis motibus adtribuerent, uocauerunt deam Agenoriam, quae ad agendum excitaret, deam Stimulam, quae ad agendum ultra modum stimularet, deam Murciam, quae praeter modum non moueret ac faceret hominem, ut ait Pomponius, murcidum, id est nimis desidiosum et inactuosum, deam Streniam, quae faceret strenuum, his omnibus dis et deabus publica sacra facere susceperunt, Quietem uero appellantes, quae faceret quietum, cum aedem haberet extra portam Collinam, publice illam suscipere noluerunt. Utrum indicium fuit animi inquieti, an potius ita significatum est, qui illam turbam colere perseueraret non plane deorum, sed daemoniorum, eum quietem habere non posse? ad quam uocat uerus medicus dicens: Discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris. [*]( 5 Apoc. 19, 16 24 Mt. 11, 29 ) [*]( 1 haberet hic autem etiam ille C rell. praeter A; haberet etiam ille hic A; Hab. autem hic etiam ille v 9 depotantes C 13 exercitaret C 18 publica tufciP C 21 /quieti, I eraso, a an potius) etiam potius C 23 ad quem A 24 accedite ad me, in marg. m. 1: discite a me, e quia \'a q v )
184