De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT I. De his, quae primo uolumine disputata sunt.

De ciuitate Dei dicere exorsus prius respondendum putaui eius inimicis, qui terrena gaudia consectantes rebusque fugacibus inhiantes, quidquid in eis triste misericordia potius admonentis Dei quam punientis seueritate patiuntur, religioni increpitant Christianae, quae una est salubris et uera religio. Et quoniam, cum sit in eis etiam uulgus indoctum, uelut doctorum auctoritate in odium nostrum grauius inritantur, existimantibus inperitis ea, quae suis temporibus insolite acciderint, per alia retro tempora accidere non solere, [*]( 2 ferantur A1 3 proxumis L 4 milia LACa Domb,; om. abde pqkfv 7 si.. uideret om. p 8 non ista v ideo cultum v requirunt At; reliquerunt AJ FINIT LIBER \'III\', INCIPIT LIBER ·ΙΙΙΙ· | CONTRA PAGANOS. L A AVRELI. AVGVSTINI EPISCOPI I CONTRA PAGA NOS DE CIVITAITE DEI EXPL. I LIBER TERTIVS i INCIP. LIB. ΙΙΙΙ· C LIBER \'nl\' lal EXPLICIT. | ITERATI. OPERIS. tu INCIPIT ·ΙΙΙΙ· AVRELH AVGVSTINI I DE VRBE CELESTI b 13 primo ḷι̣ḅṛο̣ uolumine p 15 eius om. C1; eis A1 rebusque—inhiantes om. et 16 admonentes (J1 17 punientes Cl 21 insolita bx 22 acciri derint ACabdepkf; accident, e in ras., L; acciderent a; acciderunt qv non solere sup. lin. L ) [*]( XXXX Ang. opera sectto V par. I. ) [*]( 11 )

162
eorumque opinionem etiam his, qui eam falsam esse nouerunt, ut aduersum nos iusta murmura habere uideantur, suae scientiae dissimulatione firmantibus: de libris, quos auctores eorum ad cognoscendam praeteritorum temporum historiam memoriae mandauerunt, longe aliter esse quam putant demonstrandum fuit et simul docendum deos falsos, quos uel palam colebant uel occulte adhuc colunt, eos esse inmundissimos spiritus et malignissimos ac fallacissimos daemones, usque adeo, ut aut ueris aut fictis etiam, suis tamen criminibus delectentur, quae sibi celebrari per sua festa uoluerunt, ut a perpetrandis damnabilibus factis humana reuocari non possit infirmitas, dum ad haec imitanda uelut diuina praebetur auctoritas. Haec non ex nostra coniectura probauimus, sed partim ex recenti memoria, quia et ipsi uidimus talia ac talibus numinibus exhiberi, partim ex litteris eorum, qui non tamquam in contumeliam, sed tamquam in honorem deorum suorum ista conscripta posteris reliquerunt, ita ut uir doctissimus aput eos Varro et grauissimae auctoritatis, cum rerum humanarum adque diuinarum dispertitos faceret libros, alios humanis, alios diuinis pro sua cuiusque rei dignitate distribuens non saltem in rebus humanis, sed in rebus diuinis ludos scaenicos poneret, cum utique, si tantummodo boni et honesti homines in ciuitate essent, nec in rebus humanis ludi scaenici esse debuissent Quod profecto non auctoritate sua fecit, sed quoniam eos Romae natus et educatus in diuinis rebus inuenit. Et quoniam in fine primi libri, quae deinceps dicenda essent, breuiter posuimus et ex his quaedam in duobus consequentibus diximus, expectationi legentium quae restant reddenda cognoscimus. [*]( 1 his codd.; iis c 2 aduersus LACadep; aduersum bqv Domb. iustum murmur a 6 uel quos C 7 athuc L A eos sup. Itn. C n spir. et mal. ac fal. om. Cl 9 fictis L; fι̇ṅctis A 11 damnanil. L.1 12 praeuetur L; praebe//tur, re eras., C 13 prouabimus L 17 relinquerunt L A\' 18 barro L; barbaro A1 19 dispertito 01 24 fecit sup. tin. L 25 romanae A natos et eductos e 26 brebiter C1 )

163
CAPUT II. De his, quae libro secundo et tertio continentur.

Promiseramus ergo quaedam nos esse dicturos aduersus eos, qui Romanae rei publicae clades in religionem nostram referunt, et commemoraturos quaecumque et quantacumque occurrere potuissent uel satis esse uiderentur mala, quae illa ciuitas pertulit uel ad eius imperium prouinciae pertinentes, antequam eorum sacrificia prohibita fuissent; quae omnia procul dubio nobis tribuerent, si iam uel illis clareret nostra religio uel ita eos a sacris sacrilegis prohiberet. Haec in secundo et tertio libro satis, quantum existimo, absoluimus, in secundo agentes de malis morum, quae mala uel sola uel maxima deputanda sunt, in tertio autem de his malis, quae stulti sola perpeti exhorrent, corporis uidelicet externarumque rerum, quae plerumque patiuntur et boni; illa uero mala non dico patienter, sed libenter habent, quibus ipsi fiunt mali. Et quam pauca dixi de sola ipsa ciuitate adque eius imperio! nec inde omnia usque ad Caesarem Augustum. Quid, si commemorare uoluissem et exaggerare illa mala, quae non sibi inuicem homines faciunt, sicut sunt uastationes euersionesque bellantum, sed ex ipsius mundi elementis terrenis accidunt rebus, quae uno loco Apuleius breuiter stringit in eo libello quem de mundo scripsit, terrena omnia dicens mutationes, conuersiones et interitus habere? Namque inmodicis tremoribus terrarum, ut uerbis eius utar, dissiluisse humum et interceptas [*]( 23 C. 84 ) [*]( 9 tribuerint C declareret e 10 sacreligis et i sacrilegiis L A1 13 malis codd.; om. v 14 exorrent L A 17 sola ipsa LAC b P tJ; sola illa Domb.; illa sola q 18 Quid LA.Calbdepqkaif,v; Quod es at .Ii et sic Domb. mutata insequentiwn uerborum distinctione 21 bellantum L A Domb.; bellantium Cbepqv 22 brebiter C perstringit b1; astr. q libello codd. praeter q; libro qv 24 et //euersiones, radendo ex et conners. corr., a conuersationes d et interitus codd.; atque inter. v in a m. rec. superscriptum est et Ifefionef et remiffionef 25 et ex de m, 2 corr. C ) [*]( 11* )

164
urbes cum populis dicit; abruptis etiam imbribus prolutas totas esse regiones; illas etiam, quae prius fuerant continentes, hospitibus adque aduenis fluctibus insulatas aliasque desidia maris pedestri accessu peruias factas; uentis ac procellis euersas esse ciuitates; incendia de nubibus emicasse, quibus Orientis regiones conflagratae perierunt, et in Occidentis plagis scaturrigines quasdam ac proluuiones easdem strages dedisse; sic ex Aetnae uerticibus quondam effusis crateribus diuino incendio per decliuia torrentis uice flammarum flumina cucurrisse. Si haec adque huius modi, quae habet historia, unde possem, colligere uoluissem, quando finissem, quae illis temporibus euenerunt, antequam Christi nomen ulla istorum uana et uerae saluti perniciosa conprimeret. Promiseram etiam me demonstraturum, quos eorum mores et quam ob causam Deus uerus ad augendum imperium adiuuare dignatus est, in cuius potestate sunt regna omnia, quamque nihil eos adiuuerint hi, quos deos putant, et potius quantum decipiendo et fallendo nocuerint: unde nunc uideo mihi esse dicendum, et magis de incrementis imperii Romani. Nam de noxia fallacia daemonum, quos uelut deos colebant, quantum malorum inuexerit moribus eorum, in secundo maxime libro non pauca iam dicta sunt. Per omnes autem absolutos tres libros, ubi opportunum uisum est, commendauimus, etiam in ipsis bellicis malis quantum solaciorum Deus per Christi nomen, cui tantum honoris barbari detulerunt praeter bellorum morem, bonis malisque contulerit, quo modo qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. [*]( 14 p. 58, 12 26 bit. 5, 45 ) [*]( 1 populus C1 abrutis A 2 re//giones, Ii eras., C 7 ecaturrigines L A C al b p a. k f; scaturig. a2 de q v prolnbiones L A 8 ethnae C e 11 in illie a 12 ulla L X Cl a b2 ep q k I; nulla CJ &1 da; illa v 14 ob ante quos m. 2. svp. lin., e 16 adiuber. L A 17 hii ZA 18 uideo mihi L A transpositione m. 2 in L notata; mihi uid. C rell. v 23 oportunum Cde commendauimus, in margine: at comemorauimus A 24 solacium e1 )

165
CAPUT III. An latitudo imperii, quae non nisi bellis ad adquiritur, in bonis siue sapientium habenda sit siue felicium.

Iam itaque uideamus, quale sit quod tantam latitudinem ac diuturnitatem imperii Romani illis dis audent tribuere, quos etiam per turpium ludorum obsequia et per turpium hominum ministeria se honeste coluisse contendunt. Quamquam uellem prius paululum inquirere, quae sit ratio, quae prudentia, cum hominum felicitatem non possis ostendere, semper in bellicis cladibus et in sanguine ciuili uel hostili, tamen humano cum tenebroso timore et cruenta cupiditate uersantium, ut uitrea laetitia conparetur fragiliter splendida, cui timeatur horribilius ne repente frangatur, de imperii latitudine ac magnitudine uelle gloriari. Hoc ut facilius diiudicetur, non uanescamus inani uentositate iactati adque obtundamus intentionis aciem altisonis uocabulis rerum, cum audimus populos regna prouincias; sed duos constituamus homines (nam singulus quisque homo, ut in sermone una littera, ita quasi elementum est ciuitatis et regni, quantalibet terrarum occupatione latissimi), quorum duorum hominum unum pauperem uel potius mediocrem, alium praediuitem cogitemus; sed diuitem timoribus anxium, maeroribus tabescentem, cupiditate flagrantem, numquam securum, semper inquietum, perpetuis inimicitiarum contentionibus anhelantem, augentem sane his miseriis patrimonium suum in inmensum modum adque illis augmentis curas quoque amarissimas aggerantem; mediocrem uero illum re familiari parua adque succincta sibi sufficientem, carissimum suis, cum cognatis uicinis amicis dulcissima pace gaudentem, pietate religiosum, benignum mente, sanum corpore, uita parcum, moribus castum, conscientia securum. Nescio utrum [*]( 2 altitudo a 3 in bono p 5 altitudinem Lx 9 uellem prius L A; pro u. C rell. v 12 tremore a 14 magn. ac lat. v 15 uelle om. a 16 iactati adque] iactantiae neque e 21 paup. unum v 22 praeuitem Cl 25 hanelantem L A; anheljante a 26 sum Cl 29 cum om. e )

166
quisquam ita desipiat, ut audeat dubitare quem praeferat. Ut ergo in his duobus hominibus, ita in duabus familiis, ita in duobus populis, ita in duobus regnis regula sequitur aequitatis, qua uigilanter adhibita si nostra intentio corrigatur, facillime uidebimus ubi habitet uanitas et ubi felicitas. Quapropter si uerus Deus colatur eique sacris ueracibus et bonis moribus seruiatur, utile est ut boni longe lateque diu \' regnent; neque hoc tam ipsis quam illis utile est, quibus regnant. Nam quantum ad ipsos pertinet, pietas et probitas eorum, quae magna Dei dona sunt, sufficit eis ad ueram felicitatem, qua et ista uita bene agatur et postea percipiatur aeterna. In hac ergo terra regnum bonorum non tam illis praestatur quam rebus humanis; malorum uero regnum magis regnantibus nocet, qui suos animos uastant scelerum maiore licentia; his autem, qui eis seruiendo subduntur, non nocet nisi propria iniquitas. Nam iustis quidquid malorum ab iniquis dominis inrogatur, non est poena criminis, sed uirtutis examen. Proinde bonus etiamsi seruiat, liber est; malus autem etiamsi regnet, seruus est, nec unius hominis, sed, quod est grauius, tot dominorum quot uitiorum. De quibus uitiis cum ageret scriptura diuina: A quo enim quis, inquit, deuictus est, huic et seruus addictus est.

CAPUT IIII. Quam similia sint latrociniis regna absque iustitia.

Remota itaque iustitia quid sunt regna nisi magna latrocinia? quia et latrocinia quid sunt nisi parua regna? Manus et ipsa [*]( 21 2. Petr. 2, 19 ) [*]( 4 athib. L A 5 uideuimus L 6 uerus deus L A v; d. u. C reM. Domb. 9 prouitas L A 10 dei dona L A C ab d ep q; dona Dei v n Domb. 11 qual, eras. m, L 14 uastat L 16 propria iniq. LA.; iniq. propr. C rell. v 18 liuer L 19 nec unius nec hominis Cd e 20 grabius L A 22 inquid C1 25 simillima p 26 iustitia. correctoris ut uidetur manu adscriptum est in margine: et pyrata alexandra respondenti C 27 et latr. codd.; et ipsa latr. v )

167
hominum est, imperio principis regitur, pacto societatis adstringitur, placiti lege praeda diuiditur. Hoc malum si in tantum perditorum hominum accessibus crescit, ut et loca teneat sedes constituat, ciuitates occupet populos subiuget, euidentius regni nomen adsumit, quod ei iam in manifesto confert non demta cupiditas, sed addita inpunitas. Eleganter enim et ueraciter Alexandro illi Magno quidam conprehensus pirata respondit. Nam cum idem rex hominem interrogaret, quid ei uideretur, ut mare haberet infestum, ille libera contumacia: Quod tibi, inquit, ut orbem terrarum; sed quia id ego exiguo nauigio facio, latro uocor; quia tu magna classe, imperator.

CAPUT V. De fugitiuis gladiatoribus, quorum potentia similis fuerit regiae dignitati.

Proinde omitto quaerere quales Romulus congregauerit, quoniam multum eis consultum est, ut ex illa uita dato sibi consortio ciuitatis poenas debitas cogitare desisterent, quarum metus eos in maiora facinora propellebat, ut deinceps pacatiores essent rebus humanis. Hoc dico, quod ipsum Romanum imperium iam magnum multis gentibus subiugatis ceterisque terribile acerbe sensit, grauiter timuit, non paruo negotio deuitandae ingentis cladis obpressit, quando paucissimi gladiatores in Campania de ludo fugientes magnum exercitum conpararunt, tres duces habuerunt, Italiam latissime et crudelissime uastauerunt. Dicant, quis istos deus adiuuerit, [*]( 8 Cic. rep. III, 14 ) [*]( soe 1 est om. a imperium C pietatis A 3 et loca, et m. 2 in ea corr., e 5 ei iam] etiam d 6 demta (dempta) codd.; adempta v 8 interrogaret LAp; interrogasset C rell. v 9 haberet infestum L A t V adepqakfv; infestare C\'\'; infestare haberet e2; infestaret Domb. id id 10 urbem C1 ego L; ego id Alp; ego,!;\' A2; id ego C reM. 11 exigo C1 15 dignitati Cp q; dignitatis v Domb. 18 deuitas IA 22 acerue L A 23 debitandae L A oppressO a2e 24 exerc. magnum v )

168
ut ex paruo et contemtibili latrocinio peruenirent ad regnum tantis iam Romanis uiribus arcibusque metuendum. An quia non diu fuerunt, ideo diuinitus negabuntur adiuti? Quasi uero ipsa cuiuslibet hominis uita diuturna est. Isto ergo pacto neminem di adiuuant ad regnandum, quoniam singuli quique cito moriuntur, nec beneficium deputandum est, quod exiguo tempore in unoquoque homine ac per hoc singillatim utique in omnibus uice uaporis euanescit. Quid enim interest eorum, qui sub Romulo deos coluerunt et olim sunt mortui, quod post eorum mortem Romanum tantum creuit imperium, cum illi aput inferos causas suas agant? utrum bonas an malas, ad rem praesentem non pertinet. Hoc autem de omnibus intellegendum est, qui per ipsum imperium (quamuis decedentibus succedentibusque mortalibus in longa spatia protendatur) paucis diebus uitae suae cursim raptimque transierunt, actuum suorum sarcinas baiulantes. Sin uero etiam ipsa breuissimi temporis beneficia deorum adiutorio tribuenda sunt, non parum adiuti sunt illi gladiatores: seruilis condicionis uincla ruperunt, fugerunt, euaserunt, exercitum magnum et fortissimum collegerunt, oboedientes regum suorum consiliis et iussis multum Romanae celsitudini metuendi et aliquot Romanis imperatoribus insuperabiles multa ceperunt, potiti sunt uictoriis plurimis, usi uoluptatibus quibus uoluerunt, quod suggessit libido fecerunt, postremo donec uincerentur, quod difficillime factum est, sublimes regnantesque uixerunt. Sed ad maiora ueniamus. [*]( 2 artibusque C2 3 diu sup. lin. 4 diuturnaṭạ A; diurna (J1 5 ad- iubant LA 7 unoquoquo A 10 crebit L 16 uaiulantes L A brebiss. LCl 18 gladiatores : senilis sic scripsi secundum L A C\' b1p glad., qui seru. 02 (qui m. 2 in marg.), rell. v Domb. 20 reg/um, eras. n, C 21 aliquod 01 e 22 coeperant C pofltiti e 23 liuido L A 24 est factum v 25 ad maiora ueniamus. Iustinus qui graecam uel m. 2 in marg. inf. C )
169

CAPUT VI. De cupiditate Nini regis, qui ut latius dominaretur primus intulit bella finitimis.

Iustinus, qui Graecam uel potius peregrinam Trogum Pompeium secutus non Latine tantum, sicut ille, uerum etiam breuiter scripsit historiam, opus librorum suorum sic incipit: \'Principio rerum gentium nationumque imperium penes reges erat, quos ad fastigium huius maiestatis non ambitio popularis, sed spectata inter bonos moderatio prouehebat. Populi nullis legibus tenebantur [arbitria principum pro legibus erant]; fines imperii tueri magis quam proferre mos erat; intra suam cuique patriam regna finiebantur. Primus omnium Ninus rex Assyriorum ueterem et quasi auitum gentibus morem noua imperii cupiditate mutauit. Hic primus intulit bella finitimis et rudes adhuc ad resistendum populos ad terminos usque Libyae perdomuit.\' Et paulo post: \'Ninus, inquit, magnitudinem quaesitae dominationis continua possessione firmauit. Domitis igitur proximis cum accessione uirium fortior ad alios transiret et proxima quaeque uictoria instrumentum sequentis esset, totius Orientis populos subegit\'. Qualibet autem fide rerum uel iste uel Trogus scripserit (nam quaedam illos fuisse mentitos aliae fideliores litterae ostendunt), constat tamen et inter alios scriptores regnum Assyriorum a Nino rege fuisse longe lateque porrectum. Tam diu autem perseuerauit, ut Romanum nondum sit eius aetatis. Nam sicut scribunt, qui chronicam historiam persecuti sunt, mille ducentos et quadraginta annos ab anno primo, quo Ninus regnare coepit, permansit hoc regnum, donec transferretur ad Medos. Inferre autem bella finitimis et in cetera inde procedere ac populos [*]( 3 bellam p 10 [arbitria ... erant] om. codd. praeter ql, in quo m. rec. uerba uncia inclusa sunt 11 finis a proferre, in marg. extenh dere, A 12 minus et sic l. 16 01 13 abitum L AI; abitum AS 16 perdomuit. et paulo m. 2 in marg. A 19 et sup. lin. LC 26 dugcentos C 29 inde in cetera v )

170
sibi non molestos sola regni cupiditate conterere et subdere, quid aliud quam grande latrocinium nominandum est?

CAPUT VII. An regna terrena inter profectus suos adque defectus deorum iuuentur uel deserantur auxilio.

Si nullo deorum adiutorio tam magnum hoc regnum et prolixum fuit, quare dis Romanis tribuitur Romanum regnum locis amplum temporibusque diuturnum? Quaecumque enim causa est illa, eadem est etiam ista. Si autem et illud deorum adiutorio tribuendum esse contendunt, quaero quorum. Non enim aliae gentes, quas Ninus domuit et subegit, alios tunc colebant deos. Aut si proprios habuerunt Assyrii, quasi peritiores fabros imperii construendi adque seruandi, numquidnam mortui sunt, quando et ipsi imperium perdiderunt, aut mercede non sibi reddita uel alia maiore promissa ad Medos transire maluerunt, adque inde rursus ad Persas Cyro inuitante et aliquid commodius pollicente? Quae gens non angustis Orientis finibus post Alexandri Macedonis regnum magnum locis, sed breuissimum tempore in suo regno adhuc usque perdurat. Hoc si ita est, aut infideles di sunt, qui suos deserunt et ad hostes transeunt (quod nec homo fecit Camillus, quando uictor et expugnator aduersissimae ciuitatis Romam, cui uicerat, sensit ingratam, quam tamen postea oblitus iniuriae, memor patriae, a Gallis iterum liberauit), aut non ita fortes sunt, ut deos esse fortes decet, qui possunt humanis uel consiliis uel uiribus uinci; aut si, cum inter se belligerant, non di ab hominibus, sed di ab aliis dis forte uincuntur, qui sunt quarumque proprii ciuitatum: habent ergo et ipsi inter se inimicitias, [*]( 2 latrocium C\' 4 profectoB C 5 iuuentur Cp; uel iuuentur qv 8 temporibusque, que sup. lin., L diurnum Cl 9 et sup. lin. L; om. a 13 constituendi, in marg. c̄struendi e 14 mercedem C 15 prom. maiore v 17 agustis C\'*; augustis el Orientis om. a1 UB 18 brebiss. L 19 que C 22 igsensit C; senserit e 24 liner. L 25 possint At 26 se om. OS )

171
quas pro sua quisque parte suscipiunt. Non itaque deos suos debuit colere ciuitas magis quam alios, a quibus adiuuarentur sui. Postremo quoquo modo se habeat deorum iste uel transitus uel fuga, uel migratio uel in pugna defectio, nondum illis temporibus adque in illis terrarum partibus Christi nomen fuerat praedicatum, quando illa regna per ingentes clades bellicas amissa adque translata sunt. Nam post mille ducentos et quod excurrit annos, quando regnum Assyriis ablatum est, si iam ibi Christiana religio aliud regnum praedicaret aeternum et deorum falsorum cultus sacrilegos inhiberet: quid aliud illius gentis uani homines dicerent, nisi regnum, quod tam diu conseruatum est, nulla alia causa nisi suis religionibus desertis et illa recepta perire potuisse? In qua uoce uanitatis, quae poterat esse, isti adtendant speculum suum, et similia conqueri, si ullus in eis pudor est, erubescant. Quamquam Romanum imperium adflictum est potius quam mutatum, quod et aliis ante Christi nomen temporibus ei contigit et ab illa est adflictione recreatum, quod nec istis temporibus desperandum est. Quis enim de hac re nouit uoluntatem Dei?

CAPUT VIII. Quorum deorum praesidio putent Romani imperium suum auctum adque seruatum, cum singulis uix singularum rerum tuitionem committendam esse crediderint.

Deinde quaeramus, si placet, ex tanta deorum turba, quam Romani colebant, quem potissimum uel quos deos credant [*]( 1 utique C, fortasse recte 2 debait superscripto ulla a 3 posttremo L A 4 migratio LA1pqƒv; i migratio C1; emigratio As Cz a b deak Domb 5 in om. q 6 pertingentes C clades bell. L A; bell. clades C reM. v 7 sq. Nam post (// /ost quattuor rescissis litteria L) — si iam ibi LAp; Nam si post-iam ibi C rell. v Domb. 8 quot C2 e; quod m. 2 in quatuor corr. deleto sequente excurrit a 11 gentis illius v bani L A 15 eruuesc. L It> aBictuln L At 19 nobit L A 21 putant p. )

172
illud imperium dilatasse adque seruasse. Neque enim in hoc tam praeclaro opere et tantae plenissimo dignitatis audent aliquas partes deae Cluacinae tribuere aut V olupiae, quae a uoluptate appellata est, aut Lubentinae, cui nomen est a libidine, aut Vaticano, qui infantum uagitibus praesidet, aut Cuninae, quae cunas eorum administrat. Quando autem possunt uno loco libri huius commemorari omnia nomina deorum et dearum, quae illi grandibus uoluminibus uix conprehendere potuerunt singulis rebus propria dispertientes officia numinum? Nec agrorum munus uni alicui deo committendum arbitrati sunt, sed rura deae Rusinae, iuga montium deo Iugatino; collibus deam Collatinam, uallibus Valloniam praefecerunt. Nec saltem potuerunt unam Segetiam talem inuenire, cui semel segetes commendarent, sed sata frumenta, quamdiu sub terra essent, praepositam uoluerunt habere deam Seiam; cum uero iam essent super terram et segetem facerent, deam Segetiam; frumentis uero collectis adque reconditis, ut tuto seruarentur, deam Tutilinam praeposuerunt. Cui non sufficere uideretur illa Segetia, quamdiu seges ab initiis herbidis usque ad aristas aridas perueniret? Non tamen satis fuit hominibus deorum multitudinem amantibus, ut anima misera daemoniorum turbae prostitueretur, unius Dei ueri castum dedignata conplexum. Praefecerunt ergo Proserpinam frumentis germinantibus, geniculis nodisque culmorum deum Nodutum, inuolumentis folliculorum deam Volutinam; cum folliculi patescunt, ut spica exeat, deam Patelanam, cum segetes nouis aristis aequantur, quia ueteres aequare hostire dixerunt, deam [*]( 2 et om. C1 plenissimo, 0 m. 2 in g mutat., C 3 cluacinae ZA\'C\'d; clouac. e; Cloacinae A2abpqv 4 luneotinae LA; Iubent. abp1; lndentinae a; libentinae dep2qv 5 uagitano a uatigibue C\' 8 et codd.; ant qv grandi////b\' C 10 nominum 01 uni ont. C\' 14 simul e2 18 reseruar. C tullinam Cl; tutelinam a; tutilenam q 22 uerum C 24 nodatum LA CI bl Domb.; nodotum 0.2 b2 t ; nudutum d; nodatum a q; noditium p (cf. infra p. 156, 15. 161, 19) 26 patelanam L2 A ad p v; patelinam Lx a; patelenam e nobis L A 27 hostire-hostilinam p; ostire—ostil. L LAC a b deqk f )
173
Hostilinam; florentibus frumentis deam Floram, lactescentibus deum Lacturnum, maturescentibus deam Matutam; cum runcantur, id est a terra auferuntur, deam Runcinam. Nec omnia commemoro, quia me piget quod illos non pudet. Haec autem paucissima ideo dixi, ut intellegeretur nullo modo eos dicere audere ista numina imperium constituisse auxisse conseruasse Romanum, quae ita suis quaeque adhibebantur officiis, ut nihil uniuersum uni alicui crederetur. Quando ergo Segetia curaret imperium, cui curam gerere simul et segetibus et arboribus non licebat? Quando de armis Cunina cogitaret, cuius praepositura paruulorum cunas non permittebatur excedere? Quando Nodutus adiuuaret in bello, qui nec ad folliculum spicae, sed tantum ad nodum geniculi pertinebat? Unum quisque domui suae ponit ostiarium, et quia homo est, omnino sufficit: tres deos isti posuerunt, Forculum foribus, Cardeam cardini, Limentinum limini. Ita non poterat Forculus simul et cardinem limenque seruare.