De civitate dei
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.
Ista nobis reddita ratione multo facilius eis, quorum cor non nimis obduruit, persuadebimus fortasse quod uolumus. Si enim iam humana infirmitas sensit non nisi ab aliquo deo dari posse felicitatem, et hoc senserunt homines, qui tam multos colebant deos, in quibus et ipsum eorum regem Iouem: quia nomen eius, a quo daretur felicitas, ignorabant, ideo ipsius rei nomine, quam credebant ab illo dari, eum appellare uoluerunt, satis ergo indicarunt nec ab ipso Ioue dari posse felicitatem, quem iam colebant, sed utique ab illo, quem nomine ipsius felicitatis colendum esse censebant. Confirmo prorsus a quodam deo, quem nesciebant, eos credidisse dari felicitatem: ipse ergo quaeratur, ipse colatur, et sufficit. Repudietur strepitus innumerabilium daemoniorum; illi non sufficiat hic deus, cui non sufficit munus eius. Illi, inquam, non sufficiat ad colendum Deus dator felicitatis, cui non sufficit ad accipiendum ipsa felicitas. Cui autem sufficit (non enim habet homo quid amplius optare debeat), seruiat uni Deo datori felicitatis. Non est ipse, quem nominant Iouem. Nam si eum datorem felicitatis agnoscerent, non utique alium uel aliam, a qua daretur felicitas, nomine ipsius felicitatis inquirerent, neque ipsum Iouem cum tantis iniuriis colendum putarent. Iste alienarum dicitur adulter uxorum, iste pueri pulchri inpudicus amator et raptor. [*]( 1 quum Ll 8 obdurauit A persuadeuimue L 9 iam m. 1 sup. lin. L 12 eius nomen v et ideo edd. Mett. iMMitis codicibus 13 qụạṃquam C appellare Lab de p q v; appellari A C 14 indicarunt a et sic ex coni. Domb.; indicant q; iudicarunt L A C rell. v 19 repudientur e deorum Ll 28 adultor d; adulterator edd. Mett. ) [*]( 18* )
Sed (fingebat haec Homerus, ait Tullius, et humana ad deos transferebat: diuina mallem ad nos.\' Merito displicuit uiro graui diuinorum criminum poeta confictor. Quur ergo ludi scaenici, ubi haec dictitantur cantitantur actitantur, deorum honoribus exhibentur, inter res diuinas a doctissimis conscribuntur? Hic exclamet Cicero non contra figmenta poetarum, sed contra instituta maiorum; an exclamarent et illi: Quid nos fecimus! Ipsi di ista suis honoribus exhibenda flagitauerunt, atrociter imperarunt, cladem nisi fieret praenuntiarunt, quia neglectum est aliquid, seuerissime uindicarunt, quia id quod neglectum fuerat factum est, placatos se esse monstrarunt. Inter eorum commemoratur uirtutes et miranda facta quod dicam. Tito Latinio rustico Romano patri familias dictum est in somnis, in senatum nuntiaret, ut ludi Romani instaurarentur, quod primo eorum die in quodam scelerato, qui populo spectante ad supplicium duci iussus est, numinibus uidelicet ex ludis hilaritatem quaerentibus triste displicuisset imperium. Cum ergo ille qui somnio commonitus erat postero die iussa facere non ausus esset, secunda nocte hoc idem rursus seuerius imperatum est: amisit filium, quia non fecit. Tertia nocte dictum est homini, quod maior ei poena, si non faceret, inmineret. Cum etiam sic non auderet, in morbum incidit acrem et horribilem. Tum uero ex amicorum sententia ad magistratus rem detulit adque in lectica adlatus est in [*]( 4 Tusc. I, 26 ) [*]( .*Ii 5 mallem, in margine male, e 6 nconfictor L 8 exibentur A 10 an non qv 11 Ipsi om. A di sup. lin. L 12 fierent a e praenuntiarunt codd. v; praenuntiauerunt Domb. 14ca platos C monstrarunt L A C reM. v; monstrauerunt Domb. 16 latino C q 18 por i pulos peccante et 20f jludifcelerạtatem, fce at. a in ras., A 21 postero codd.; postera v 25 quum L 27 magistratum A )
Relatum est in litteras doctissimum pontificem Scaeuolam disputasse tria genera tradita deorum: unum a poetis, alterum a philosophis, tertium a principibus ciuitatis. Primum genus nugatorium dicit esse, quod multa de dis fingantur indigna; secundum non congruere ciuitatibus, quod habeat aliqua superuacua, aliqua etiam quae obsit populis nosse. De superuacuis non magna causa est; solet enim et a iuris peritis dici: Superflua non nocent. Quae sunt autem illa, quae prolata in multitudinem nocent ? (Haec, inquit, non esse deos [*]( 3 instaurare Al qui C\' 4 maligni e1 6 exibere A 11 placen bant IA C a3b d e1 p q (1,1 k fv; placabant ax e2 a2 12n fictis L; factis b 13 diabulo C. sub diabulo a serbiretur L 14 disp!. tal. v 16 ita om. C 19 de ante quibus om. C 21 litteras L A\' C &1 dp qj litteris A2ab2e 25 habet Cl 28 nocet Z1 29 inquid L A C1 )
Nullo igitur modo di tales, qui talibus placantur uel potius accusantur honoribus, ut maius sit crimen quod eis falsis oblectantur, quam si de illis uera dicerentur, Romanum imperium augere et conseruare potuissent. Hoc enim si possent, Graecis potius donum tam grande conferrent, qui eos in huiusce modi rebus diuinis, hoc est ludis scaenicis, honorabilius digniusque coluerunt, quando et a morsibus poetarum, quibus deos dilacerari uidebant, se non subtraxerunt, dando eis licentiam male tractandi homines quos liberet, et ipsos scaenicos non turpes iudicauerunt, sed dignos etiam praeclaris honoribus habuerunt. Sicut autem potuerunt auream pecuniam habere Romani, quamuis deum Aurinum non colerent: sic et argenteam habere potuerunt et aeream, si nec Argentinum nec eius patrem colerent Aesculanum, et sic omnia quae retexere piget. Sic ergo et regnum inuito quidem Deo uero nullo modo habere possent; dis uero istis falsis et multis ignoratis siue contemtis adque illo uno cognito et fide sincera ac moribus culto et melius hic regnum haberent, quantumcumque [*]( I non ante deputant om. Ll C1 4 iobem L A 5 plurima a 6 Iouem om. e a sup. lin. L 8 quo e colendum cum istis a 19 colerunt Ll 20 tanto At 25 si non q 26 patrem om. it aesculanum L A a ab depq2v; Aescol. Domb.; esculanium qt )
Nam illud quale est quod pulcherrimum auspicium fuisse dixerunt, quod paulo ante commemoraui, Martem et Terminum et Iuuentatem nec Ioui regi deorum loco cedere uoluisse? Sic enim, inquiunt, significatum est, Martiam gentem, id est Romanam, nemini locum quem teneret daturam, Romanos quoque terminos propter deum Terminum neminem commoturum, iuuentutem etiam Romanam propter deam Iuuentatem nemini esse cessuram. Videant ergo quo modo habeant istum regem deorum suorum et datorem regni sui, ut eum auspicia ista pro aduersario ponerent, cui non cedere pulchrum esset. Quamquam haec si uera sunt, non habent omnino quid timeant Non enim confessuri sunt, quod di cesserint Christo, qui Ioui cedere noluerunt; saluis quippe imperii finibus Christo cedere potuerunt et de sedibus locorum et maxime de corde credentium. Sed antequam Christus uenisset in carne, antequam denique ista scriberentur, quae de libris eorum proferimus, sed tamen postea quam factum est sub rege Tarquinio illud auspicium, aliquotiens Romanus exercitus fusus est, hoc est uersus in fugam, falsumque ostendit auspicium, quo Iuuentas illa non cesserat Ioui, et gens Martia superantibus adque inrumpentibus Gallis in ipsa Urbe contrita est, et termini imperii deficientibus multis ad Hannibalem ciuitatibus in angustum fuerant coartati. Ita euacuata est pulchritudo auspiciorum, remansit contra Iouem contumacia, non deorum, sed [*]( 4 felicitate p 5 et stabil. om. p 6 pulcerrimum C 9 martiam C 10 tenerent e 12 Iuuentatem] inneritate e 14 eam radendo in ei mutatum C; ei e 16 quod e 20 uenisset L2A Cabdepakƒ Domb.; ueniret Ll qv 24 uersus om. e quod, d m. rec., A 27 ab hannibale e 28 pulcritudo a )
Cicero augur inridet auguria et inridet homines corui et corniculae uocibus uitae consilia moderantes. Sed iste Academicus, qui omnia esse contendit incerta, indignus est qui habeat ullam in his rebus auctoritatem. Disputat aput eum Quintus Lucilius Balbus in secundo de deorum natura libro, et cum ipse superstitiones ex natura rerum uelut physicas et philosophicas inserat, indignatur tamen institutioni simulacrorum et opinionibus fabulosis ita loquens: \'Videtisne igitur, ut a physicis rebus bene adque utiliter inuentis ratio sit tracta ad commenticios et fictos deos? Quae res genuit falsas opiniones erroresque turbulentos et superstitiones paene aniles. Et formae enim nobis deorum et aetates et uestitus ornatusque noti sunt, genera praeterea, coniugia, cognationes, omniaque traducta ad similitudinem inbecillitatis humanae. Nam et perturbatis animis inducuntur; accepimus enim deorum cupiditates aegritudines iracundias. Nec uero, ut fabulae ferunt, di bellis proeliisque caruerunt; nec solum, ut aput Homerum, \'cum duos exercitus contrarios alii di ex alia parte defenderent, sed etiam (ut cum Titanis aut cum Gigantibus) sua propria [*]( 6 Diuin. II, 37 10 C. 28 22 II. XX, 67 sqq. ) [*]( ea 1 Vt falsa uiuentibus C in initio capitis XXX.; falsa ea uiuent. e; false uiuent. at; falsa a uiuent. a2 2 uibentibus L 6 ante Cicero in C correctoris manu sup. lin. exstat dv, superscriptum fortasse tit sequentia cum antecedentibus uerbis ut falsa cett., coniungerentur anguris ridet e inridet auguria et inridet LA 1 p; inrid. aug. et reprehendit A2 C rell. v Domb. 10 Quintus mei codd.; Q. v Domb. ual- bus L 15n fictos L, finctos A 17 Formae etenim a et ante nestitus sup. lin. L 19 inuechilitatis L A* 20 perturuatis L 22 ornerum I. A1 23 ex alia L AC at dejpt?; alia ex Domb.; ex altera q )