De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XVIIII. De Fortuna muliebri.\'

Tantum sane huic uelut numini tribuunt, quam Fortunam uocant, ut simulacrum eius, quod a matronis dedicatum est et appellata est Fortuna muliebris, etiam locutum esse memoriae memoriae commendauerint adque dixisse non semel, sed iterum, quod eam rite matronae dedicauerint. Quod quidem si uerum, sit, mirari nos non oportet. Non enim malignis daemonibus etiam sic difficile est fallere, quorum artes adque uersutias hinc potius isti aduertere debuerunt, quod illa dea locuta est, quae fortuito accidit, non quae mentis uenit. Fuit enim Fortuna loquax et muta Felicitas, ut quid aliud, nisi ut homines recte uiuere non curarent conciliata sibi Fortuna, quae illos sine ullis bonis meritis faceret fortunatos? Et certe si Fortuna loquitur, non saltem muliebris, sed uirilis potius loqueretur, ut non ipsae, quae simulacrum dedicauerunt, putarentur tantum miraculum muliebri loquacitate finxisse.

CAPUT XX. De Virtute et Fide, quas pagani templis et sacris honorauerunt praetermittentes alia bona, quae similiter colenda fuerint, si recte aliis diuinitas tribuebatur.

Virtutem quoque deam fecerunt; quae quidem si dea esset, multis fuerat praeferenda. Et nunc quia dea non est, sed [*]( Ii 6 ma,colant A dea possit codd.; p. d. v 10 nomini At Cx 12 mulieris A1 18 fortuitu bqv accedit A 01 21 meritis bonis A 23 ut] ▼ et e dedicanerint A 24 fincxisse A 27 alia enim bona C 28 fuerint C; fuerunt pqv aliis Cpqv; illis Domb. ex coni. Dügneri trubuebatur C )

187
donum Dei est, ipsa ab illo inpetretur, a quo solo dari potest, et omnis falsorum deorum turba uanescet. Sed quur et Fides dea credita est et accepit etiam ipsa templum et altare? Quam quisquis prudenter agnoscit, habitaculum illi se ipsum facit. Unde autem sciunt illi quid sit fides, cuius primum et maximum officium est, ut in uerum credatur Deum? Sed quur non suffecerat et Virtus? Nonne ibi est et Fides? Quando quidem uirtutem in quattuor species distribuendam esse uiderunt, prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam; et quoniam et istae singulae species suas habent, in partibus iustitiae fides est maximumque locum aput nos habet, quicumque scimus quid sit, quod iustus ex fide uiuit. Sed illos miror adpetitores multitudinis deorum, si fides dea est, quare aliis tam multis deabus iniuriam fecerint praetermittendo eas, quibus similiter aedes et aras dedicare potuerunt? Quur temperantia dea esse non meruit, cum eius nomine nonnulli Romani principes non paruam gloriam conpararint? Quur denique fortitudo dea non est, quae adfuit Mucio. cum dexteram porrexit in flammas; quae adfuit Curtio, cum se pro patria in abruptam terram praecipitem dedit; quae adfuit Decio patri et Decio filio, cum pro exercitu se uouerunt? si tamen his omnibus uera inerat fortitudo, unde modo non agitur. Quare prudentia, quare sapientia nulla numinum loca meruerunt? An quia in nomine generali ipsius uirtutis omnes coluntur? Sic ergo posset et unus Deus coli, cuius partes ceteri di putantur. Sed in illa una uirtute et fides est et pudicitia, quae tamen extra, in aedibus propriis altaria meruerunt. [*]( 12 Abac. 2, 4 ) [*]( 2 uanescet C b2 P kl f*v; uanescat b2 e q a2 k2; uaneecit A a at /\' 7 et uirtus A; et om. C reM. v 9 et om. Alb 10 et istae A C alp qak; et ont. a7e ƒv habent... fides omn. At 12 quid sit om. 01 quod om. a. 16 cum eius] cuius a 19 Curtio om. e 22 inherat 01 25 possit AIa ceteri deput. A1CIal 26 et ante fides om. A )

188
CAPUT XXI. Quod unum non intellegentes Deum Virtute saltem et Felicitate debuerint esse contenti.

Has deas non ueritas, sed uanitas facit; haec enim ueri Dei munera sunt, non ipsae sunt deae. Verum tamen ubi est uirtus et felicitas, quid aliud quaeritur? Quid ei sufficit, cui uirtus felicitasque non sufficit? Omnia quippe agenda conplectitur uirtus, omnia optanda felicitas. Si Iuppiter, ut haec daret, ideo colebatur, quia, si bonum aliquid est latitudo regni adque diuturnitas, ad eandem pertinet felicitatem: quur non intellectum est dona Dei esse, non deas? Si autem putatae sunt deae, saltem alia tanta deorum turba non quaereretur. Consideratis enim officiis deorum dearumque omnium, quae sicut uoluerunt pro sua opinatione finxerunt, inueniant si possunt aliquid, quod praestari ab aliquo deo possit homini habenti uirtutem, habenti felicitatem. Quid doctrinae uel a Mercurio uel a Minerua petendum esset, cum uirtus omnia secum haberet? Ars quippe ipsa bene recteque uiuendi uirtus a ueteribus definita est. Unde ab eo, quod Graece Aperrj dicitur uirtus, nomen artis Latinos traduxisse putauerunt. Sed si uirtus non nisi ad ingeniosum posset uenire, quid opus erat deo Catio patre, qui catos, id est acutos faceret, cum hoc posset conferre felicitas? Ingeniosum quippe nasci felicitatis est, unde, etiamsi non potuit a nondum nato coli dea Felicitas, ut hoc ei conciliata donaret, conferret hoc parentibus eius cultoribus suis, ut eis ingeniosi filii nascerentur. Quid opus erat parturientibus inuocare Lucinam, cum, si adesset Felicitas, non solum bene parerent, sed etiam bonos? Quid necesse erat [*]( 2 Quod unum n. i. deum Cp q Donrb.; Quod dona n. i. dei v uirtutem C q 3 et om. C q 4 facit codd.; fecit v 11 non codd. excepto a1, qui m. 1 quam habet, quod Domb.2 recepit 14 opinatione Cab de p V; opinione Aqa 15 quodj quos C ab al. deo praest. v ▼ 17 menerVa C 19 ἀρετὴ (arete codd.) om. a 20 lati nri duxisse, in marg.: at. lib. latinos transduxisse. e traxisse at 21 possit A 27 erat] esset q )

189
Opi deae commendare nascentes, deo Vaticano uagientes, deae Cuninae iacentes, deae Ruminae sugentes, deo Statilino stantes, deae Adeonae adeuntes, Abeonae abeuntes; deae Menti, ut bonam haberent mentem, deo Volumno et deae Volumnae, ut bona uellent; dis nuptialibus, ut bene coniugarentur, dis agrestibus, ut fructus uberrimos caperent, et maxime ipsi diuae Fructeseae; Marti et Bellonae, ut bene belligerarent, deae Victoriae, ut uincerent; deo Honori, ut honorarentur, deae Pecuniae, ut pecuniosi essent, deo Aesculano et filio eius Argentino, ut haberent aeream argenteamque pecuniam? Nam ideo patrem Argentini Aesculanum posuerunt, quia prius aerea pecunia in usu coepit esse, post argentea. Miror autem, quod Argentinus non genuit Aurinum, quia et aurea subsecuta est. Quem deum isti si haberent, sicut Saturno Iouem, ita et patri Argentino et auo Aesculano Aurinum praeponerent. Quid ergo erat necesse propter haec bona uel animi uel corporis uel externa tantam deorum turbam colere et inuocare (quos neque omnes commemoraui, nec ipsi potuerunt omnibus bonis humanis minutatim singillatimque digestis deos minutos et singulos prouidere), cum posset magno facilique conpendio una dea Felicitas cuncta conferre, nec solum ad bona capienda quisquam alius, sed neque ad depellenda mala quaereretur? Quur enim esset inuocanda propter fessos diua Fessona, propter hostes depellendos diua Pellonia, propter aegros medicus uel Apollo uel Aesculapius uel ambo simul, quando esset grande periculum? Nec deus Spiniensis, ut spinas ex agris eradicaret; nec dea Rubigo, ut non accederet, rogaretur: una Felicitate praesente et tuente uel nulla mala exorerentur, uel facillime [*]( 4 uolumino .. uolnminae a 7 fructeseae A2 Cadp; fructae seae A1 b; fructesae a; fructereae e; fructesse q 8 honorino A 9 sqq. aescolano 01 aseculano e 12 in usum A esse coepit v 15 aeseculano e 20 possit A 23 Quur] cum C fessona Cabpa\'; fessonia Ad e q v 24 medicos C 25 aescolapius Cl 26 spinensis a a 27 rubigo A C2 ab dpqv; robigo 01 a Domb.; robiga, ga m. 2 rescript., e 28 etuente, ex; re et ueniente es ut uel e eIorerentur A1b1 kl; exhorerenturp; exorrentur Cl; exorirentur erasis superscriptis litteris re, C*; exorirentur A 2 rell. v )
190
pellerentur. Postremo quoniam de duabus istis deabus Virtute et Felicitate tractamus: si felicitas uirtutis est praemium, non dea, sed Dei donum est; si autem dea est, quur non dicatur et uirtutem ipsa conferre, quando quidem etiam uirtutem consequi felicitas magna est?

CAPUT XXII. De scientia colendorum deorum, quam a se Varro gloriatur conlatam esse Romanis.

Quid est ergo, quod pro ingenti beneficio Varro iactat praestare se ciuibus suis, quia non solum \'commemorat deos, quos coli oporteat a Romanis, uerum etiam dicit quid ad quemque pertineat? Quoniam nihil prodest, inquit, hominis alicuius medici nomen formamque nosse, et quod sit medicus ignorare: ita dicit nihil prodesse scire deum esse Aesculapium, si nescias eum ualetudini opitulari, adque ita ignores quur ei debeas supplicare. Hoc etiam alia similitudine adfirmat dicens, non modo bene uiuere, sed uiuere omnino neminem posse, si ignoret quisnam sit faber, quis pistor, quis tector, a quo quid utensile petere possit, quem adiutorem adsumere, quem ducem, quem doctorem; eo modo nulli dubium esse adserens ita esse utilem cognitionem deorum, si sciatur quam quisque deus uim et facultatem ac potestatem cuiusque rei habeat. (Ex eo enim poterimus, inquit, scire quem cuiusque causa deum aduocare adque inuocare debeamus, ne faciamus, ut mimi solent, et optemus a Libero aquam, a Lymphis uinum\'. Magna sane utilitas. Quis non huic gratias ageret, si uera monstraret, et si unum uerum Deum, a quo essent omnia bona, hominibus colendum doceret? [*]( 1 pellentur Cl 4 ipsa Aep Domb.; ipsam Cab d q t) 9 ergo eat v ol benificio C 10 ụι̣ci,bus A 12 quemquam A; quem a1 12 inquid At C1; in b adscriptum est narro homini e 14 essescola/phium C 15 i/ta, a eras., C 16 affirmat al. simil. v 17 sed uiuere sup. tin. C 18 pictor q; piscator at 19 adsum. adiut. A 23 inquit poterimus A possimus scire inquit q aduocare atque inuocare a b de p q IX k f aduoc. et inuoc. A; inuoc. atque (adque CI) aduoc. C Domb. )

191
CAPUT XXIII. De Felicitate, quam Romani, multorum ueneratores deorum, diu non coluerunt honore diuino, cum pro omnibus sola sufficeret.

Sed (unde nunc agitur) si libri et sacra eorum uera sunt et Felicitas dea est, quur non ipsa una quae coleretur constituta est, quae posset uniuersa conferre et conpendio facere felicem? Quis enim optat aliquid propter aliud quam ut felix fiat? Quur denique tam sero huic tantae deae post tot Romanos principes Lucullus aedem constituit? Quur ipse Romulus felicem cupiens condere ciuitatem non huic templum potissimum struxit nec propter aliquid dis ceteris supplicauit, quando nihil deesset, si haec adesset? Nam et ipse nec prius rex, nec ut putant postea deus fieret, si hanc deam propitiam non haberet. Ut quid ergo constituit Romanis deos Ianum, Iouem, Martem, Picum, Faunum, Tiberinum, Herculem et si quos alios? Ut quid Titus Tatius addidit Saturnum, Opem, Solem, Lunam, Vulcanum, Lucem et quoscumque alios addidit, inter quos etiam deam Cloacinam, Felicitate neglecta? Ut quid Numa tot deos et tot deas sine ista? An eam forte in tanta turba uidere non potuit? Hostilius certe rex deos et ipse nouos Pauorem adque Pallorem propitiandos non introduceret, si deam istam nosset aut coleret. Praesente quippe Felicitate omnis pauor et pallor non propitiatus abscederet, sed pulsus aufugeret.

Deinde quid est hoc, quod iam Romanum imperium longe lateque crescebat, et adhuc nemo Felicitatem colebat? An ideo grandius imperium quam felicius fuit? Nam quo modo ibi esset uera felicitas, ubi uera non erat pietas? Pietas est enim uerax ueri Dei cultus, non cultus falsorum tot deorum, [*]( 7 possit A 10 romulus m. I ex romanus corr. C 12 instruxit A 19 cloacinam Aapqv; cluac. C; cluatinam d; clueacinam e felicitatem C e 20 forte in tanta mei codd., v; in tanta forte a Domb. 26 hoc om. at iam om. al 29 est sup. lin. A enim est v 30 l1erax A\'; uere At )

192
quot daemoniorum. Sed et postea iam in deorum numerum Felicitate suscepta magna bellorum ciuilium infelicitas subsecuta est. An forte iuste est indignata Felicitas, quod et tam sero et non ad honorem, sed ad contumeliam potius inuitata est, ut cum ea coleretur Priapus et Cloacina et Pauor et Pallor et Febris et cetera non numina colendorum, sed crimina colentium?

Ad extremum si cum turba indignissima tanta dea colenda uisa est, quur non uel inlustrius ceteris colebatur? Quis enim ferat, quod neque inter deos Consentes, quos dicunt in consilium Iouis adhiberi, nec inter deos, quos selectos uocant, Felicitas constituta eat? Templum aliquod ei fieret, quod et loci sublimitate et operis dignitate praemineret. Quur enim non aliquid melius quam ipsi Ioui? Nam quae etiam Ioui regnum nisi Felicitas dedit? si tamen cum regnaret felix fuit. Et potior est felicitas regno. Nemo enim dubitat facile inueniri hominem, qui se timeat fieri regem; nullus autem inuenitur, • qui se nolit esse felicem. Ipsi ergo di si per auguria uel quolibet modo eos posse consuli putant, de hac re consulerentur, utrum uellent Felicitati loco cedere, si forte aliorum aedibus uel altaribus iam fuisset locus occupatus, ubi aedes maior adque sublimior Felicitati construeretur; etiam ipse Iuppiter cederet, ut ipsum uerticem collis Capitolini Felicitas potius obtineret. Non enim quispiam resisteret Felicitati, nisi, quod fieri non potest, qui esse uellet infelix. Nullo modo omnino, si consuleretur, faceret Iuppiter, quod ei fecerunt tres di, Mars, Terminus et Iuuentas, qui maiori et regi \'suo nullo modo cedere loco uoluerunt. Nam sicut habent eorum litterae, cum rex Tarquinius Capitolium fabricari uellet eumque locum, qui ei dignior aptiorque uidebatur, ab dis aliis cerneret [*]( III 1 quod Al 3 felicit. indign. A 5 clociana A; incqacina C 6 no- mina A1 10 tien conseD,tes C; consentientes a 11 adiberi A I electos A Cl al bl d e p nk f 16 inuenire Cl 17 timeat se v 18 ago ria A\' 21 aedis A 24 felicit. resist. A 25 uelit A 27 qui maiori] kinc redit L 29 fabricari L A b e p; fabricare C rell. v Domb. )

193
praeoccupatum, non audens aliquid contra eorum facere arbitrium et credens eos tanto numini suoque principi uoluntate cessuros, quia multi erant illic, ubi Capitolium constitutum est. per augurium quaesiuit, utrum concedere locum uellent Ioui; adque ipsi inde cedere omnes uoluerunt praeter illos quos commemoraui, Martem, Terminum, Iuuentatem; adque ideo Capitolium ita constructum est, ut etiam isti tres intus essent tam obscuris signis, ut hoc uix homines doctissimi scirent. Nullo modo igitur Felicitatem Iuppiter ipse contemneret, sicut a Termino, Marte, Iuuentate contemtus est. Sed ipsi etiam, qui non cesserant Ioui, profecto cederent Felicitati, quae illis regem fecerat Iouem. Aut si non cederent, non id contemtu eius facerent, sed quod in domo Felicitatis obscuri esse mallent quam sine illa in locis propriis eminere.

Ita dea Felicitate in loco amplissimo et celsissimo constituta discerent ciues, unde omnis boni uoti petendum esset auxilium, ac sic ipsa suadente natura aliorum deorum superflua multitudine derelicta coleretur una Felicitas, uni supplicaretur, unius templum frequentaretur a ciuibus qui felices esse uellent, quorum esset nemo qui nollet, adque ita ipsa a se ipsa peteretur, quae ab omnibus petebatur. Quis enim aliquid ab aliquo deo nisi felicitatem uelit accipere uel quod ad felicitatem existimat pertinere? Proinde si felicitas habet in potestate cum quo homine sit (habet autem, si dea est): quae tandem stultitia est ab aliquo eam deo petere, quam possis a se ipsa inpetrare? Hanc ergo deam super deos ceteros honorare etiam \' loci dignitate debuerunt. Sicut enim aput ipsos legitur, Romani ueteres nescio quem Summanum, cui nocturna fulmina tribuebant, coluerunt magis quam Iouem, ad quem diurna fulmina [*]( 2 nomini ex I principi, m. rec. superscripto ioui, A 4 loco Ll 5 commemorabi L 6 ideo] deo Cl; eide e 7 instructum 01 10 marte om. A1 iubentate m. 1 sup. lin. L; iuuenta al; iuucntute oa 11 profecto ...... Iouem om. bl fecerit d; faceret p 12 non ideo A non ad contempto e2 facerent] fugerent p 13 uel obscuri e q 19 cibibus L 22 uelit.... felicitatem om. Cx ad infelicitatem d 25 possit C ipsa/, m eras., C \' 27 romanos 01 29 flumina A1 ) [*]( XXXX Aug. opera Bectio V pare I. ) [*]( 13 )

194
pertinerent. Sed postquam Ioui templum insigne ac sublime constructum est, propter aedis dignitatem sic ad eum multitudo confluxit, ut uix inueniatur qui Summani nomen, quod audire iam non potest, se saltem legisse meminerit. Si autem felicitas dea non est, quoniam, quod uerum est, munus est Dei: ille Deus quaeratur, qui eam dare possit, et falsorum deorum multitudo noxia relinquatur, quam stultorum hominum multitudo uana sectatur, Dei dona deos sibi faciens et ipsum, cuius ea dona sunt, obstinatione superbae uoluntatis offendens. Sic enim carere non potest infelicitate, qui tamquam deam felicitatem colit et Deum datorem felicitatis relinquit, sicut carere non potest fame, qui panem pictum lingit et ab homine, qui uerum habet, non petit.

CAPUT XXIIII. Qua ratione defendant pagani, quod inter deos colant ipsa dona diuina.

Libet autem eorum considerare rationes. Usque adeone. inquiunt, maiores nostros insipientes fuisse credendum est, ut haec nescirent munera diuina esse, non deos? Sed quoniam sciebant nemini talia nisi aliquo deo largiente concedi, quorum deorum nomina non inueniebant, earum rerum nominibus appellabant deos, quas ab eis sentiebant dari, aliqua uocabula inde flectentes, sicut a bello Bellonam nuncupauerunt, non Bellum; sicut a cunis Cuninam, non Cunam; sicut a segetibus Segetiam, non Segetem, a pomis Pomonam, non Pomum: sicut a bubus Bubonam, non Bouem: aut certe nulla uocabuli declinatione sicut res ipsae nominantur, ut Pecunia dicta est dea, quae dat pecuniam, non omnino pecunia dea ipsa putata est; ita Virtus. quae dat uirtutem, Honor, qui honorem, Concordia, quae [*]( 1 ac] adque A 6 deor. falsor. v 8 dona Dei v 9 ea om. C1 V 12 vlingit A 13 petet C1 21 adpellauant L; adpellebant A1 22 deos ... sentiebant om. A1 uocauula L 25 a pomis L A & ep; sicut a pom. C rell. v Domb. 26 bobonam e bobem L 29 quia dat A )

195
concordiam, Victoria, quae dat uictoriam. Ita, inquiunt, cum Felicitas dea dicitur, non ipsa quae datur, sed numen illud adtenditur a quo felicitas datur.