CAPUT XXV. Quantum maligni spiritus ad flagitia incitent homines, cum in committendis sceleribus quasi diuinam exempli sui interponunt auctoritatem.
Illinc uero quis non intellegat, quis non uideat, nisi qui tales deos imitari magis elegit quam diuina gratia ab eorum societate separari, quantum moliantur maligni isti spiritus exemplo suo uelut diuinam auctoritatem praebere sceleribus? quod etiam in quadam Campaniae lata planitie, ubi non multo post ciuiles acies nefario proelio conflixerunt, ipsi inter se prius pugnare uisi sunt. Namque ibi auditi sunt primum ingentes fragores, moxque multi se uidisse nuntiarunt per aliquot dies duas acies proeliari. Quae pugna ubi destitit, uestigia quoque uelut hominum et equorum, quanta de illa conflictatione exprimi poterant, inuenerunt. Si ergo ueraciter inter se numina pugnauerunt, iam bella ciuilia excusantur humana; consideretur tamen quae sit talium deorum uel malitia uel miseria: si autem se pugnasse finxerunt, quid aliud egerunt, nisi ut sibi Romani bellando ciuiliter tamquam deorum exemplo [*]( 3 praenuntiabant, in marg.: ut corrigerentur, A 5 agebant, in marg. at. gaudebant, A at om. C captibus L A 10 cum in committendis q v; in om. p; quamquam mittendis C 12 illic Clp audeat et; audiat e2 16 planitiae Lx Cl; in marg. A: dii apud Campaniam inter se pugnasse traduntur cum romani in ciuilia bella prorumperent 20 aliquod C\' 22 conflictione L A q 23 pognaoeront mss. v; pugnarunt Domb. excusentur v 24 consideraretur Ll A deorum sup. lin. C )
101
nullum nefas admittere uiderentur? Iam enim coeperant bella ciuilia, et aliquot nefandorum proeliorum strages exsecranda praecesserat. Iam multos mouerat, quod miles quidam, dum occiso spolia detraheret, fratrem nudato cadauere agnouit ac detestatus bella ciuilia se ipsum ibi perimens fraterno corpori adiunxit. Ut ergo huius tanti mali minime taederet, sed armorum scelestorum magis magisque ardor incresceret, noxii daemones, quos illi deos putantes colendos et uenerandos arbitrabantur, inter se pugnantes hominibus apparere uoluerunt, ne imitari tales pugnas ciuica trepidaret adfectio, sed potius humanum scelus diuino excusaretur exemplo. Hac astutia maligni spiritus etiam ludos, unde multa iam dixi, scaenicos sibi dicari sacrarique iusserunt, ubi tanta deorum flagitia theatricis canticis adque fabularum actionibus celebrata et quisquis eos fecisse crederet et quisquis non crederet, sed tamen illos libentissime sibi talia exhiberi cerneret, securus imitaretur. Ne quis itaque existimaret in deos conuicia potius quam eis dignum aliquid scriptitasse, ubicumque illos inter se pugnasse poetae commemorarunt, ipsi ad decipiendos homines poetarum carmina firmauerunt, pugnas uidelicet suas non solum per scaenicos in theatro, uerum etiam per se ipsos in campo humanis oculis exhibentes.
Haec dicere conpulsi sumus, quoniam pessimis moribus ciuium Romanam rem publicam iam antea perditam fuisse nullamque remansisse ante aduentum Christi Iesu domini nostri auctores eorum dicere et scribere minime dubitarunt. [*]( 1 nefas, in marg. in at. facinus, A 2 cibilia L A aliquod LACle 3 process, at 6 tanti huius v 8 putantes, m, 2. corr. in putant et C; putant esse e et uenerandos om. C 9 arbitrantur Ll 13 ibi/// tanta, bi m. 2 in ras., L deorum tanta v 14 canticis sup. lire. C celebrata et L A (J1 b at v; celebr. ut (J2 a e a,2 k2; celebr. est ut kl f; celebrata sunt ut q; celebrantur ut p 15 eos fecisse L A Cl bl dp a f Domb.; eos talia fecisse C2ab2eqkv 16 illos libentissime sibi talia exhiberi mss.; illos libent. a. t. uelle exhiberi v; illis libentissimis ibi • mo talia exhiberi Doab. 19 poeta commerarunt C 25 ante] ate L At e xpi iba dni nl L A p; domini nostri Iesu Christi C rell. v 26 dicer,et C )
102
Quam perditionem dis suis non inputant, qui mala transitoria, quibus boni, seu uiuant seu moriantur, perire non possunt, Christo nostro inputant: cum Christus noster tanta frequentet pro moribus optimis praecepta contra perditos mores; di uero ipsorum nullis talibus praeceptis egerint aliquid cum suo cultore populo pro illa re publica, ne periret; immo eosdem mores uelut suis exemplis auctoritate noxia corrumpendo egerunt potius, ut periret. Quam non ideo tunc perisse quisquam, ut arbitror, iam dicere audebit, quia \'discessere omnes adytis arisque relictis di\', uelut amici uirtutibus, cum uitiis hominum offenderentur; quia tot signis extorum auguriorum uaticiniorum, quibus se tamquam praescios futurorum adiutoresque proeliorum iactare et commendare gestiebant, conuincuntur fuisse praesentes; qui si uere abscessissent, mitius Romani in bella ciuilia suis cupiditatibus quam illorum instigationibus exarsissent.
CAPUT XXVI. De secretis daemonum monitis, quae pertinebant ad bonos mores, cum palam in sacris eorum omnis nequitia disceretur.
Quae cum ita sint, cum palam aperteque turpitudines crudelitatibus mixtae, obprobria numinum et crimina, siue prodita siue conficta, ipsis exposcentibus et nisi fieret irascentibus etiam certis et statis sollemnitatibus consecrata illis et dicata claruerint adque ad omnium oculos ut imitanda proponerentur, spectanda processerint: quid est, quod idem [*]( h 2 boniseu C\'; boni,seu, superscripto h eraso, 02 uibunt L A morantur At 3 cum usque ad optimis m. rec. in marg. C frequenter LA, marg. C 4 contra///. tribus ut uidetur litteris eras., C 5 egerunt Ll 10 sacrisque C 12 uaticiniorum.... futurorum om. L A1 adiutorisque Cl 13 conuincitur Ll 19 mores bonos p 22 mixta Lt; mixtas L2A Cde; mixte sunt a et obpr., et m. 2 sup. lin., a 23 confincta LA 24 statutis LAO ad e 25 dicata codd. praeter b; dedicata bv 26 idem mss.; iidem v )
103
ipsi daemones, qui se huiusce modi uoluptatibus inmundos esse spiritus confitentur, qui suis flagitiis et facinoribus, siue indicatis siue simulatis, eorumque sibi celebratione petita ab inpudentibus, extorta a pudentibus auctores se uitae scelestae inmundaeque testantur, perhibentur tamen in adytis suis secretisque penetralibus dare quaedam bona praecepta de moribus quibusdam uelut electis sacratis suis? Quod si ita est, hoc ipso callidior aduertenda est et conuincenda malitia spirituum noxiorum. Tanta enim uis est probitatis et castitatis, ut omnis uel paene omnis eius laude moueatur humana natura, nec usque adeo sit turpitudine uitiosa, ut totum sensum honestatis amiserit. Proinde malignitas daemonum, nisi alicubi se, quem ad modum scriptum in nostris litteris nouimus, transfiguret in angelos lucis, non inplet negotium deceptionis. Foris itaque populis celeberrimo strepitu inpietas inpura circumsonat, et intus paucis castitas simulata uix sonat; praebentur propatula pudendis et secreta laudandis; decus latet et dedecus patet; quod malum geritur omnes conuocat spectatores, quod bonum dicitur uix aliquos inuenit auditores, tamquam honesta erubescenda sint et inhonesta glorianda. Sed ubi hoc nisi in daemonum templis? ubi nisi in fallaciae deuersoriis? Illud enim fit, ut honestiores, qui pauci sunt, capiantur; hoc autem, ne plures, qui sunt turpissimi, corrigantur.
Ubi et quando sacrati Caelestis audiebant castitatis praecepta, nescimus; ante ipsum tamen delubrum, ubi simulacrum illud locatum conspiciebamus, uniuersi undique confluentes et ubi quisque poterat stantes ludos qui agebantur intentissimi [*]( 14 2. Cor. 11, 14 ) [*]( 1 huius Al 2 spir. esse v 3 sibi ex siue corr. A ab inprudentibus e 4 ab impudentibus e 5 testentur e perhib. omn. e ina dytis C 6 penetrabilibus C quaedam perhibentur e 7 sacris Cl 10 mouea/tur, n eraa., C 11 sensum honest. amiserit L A Cp a Domb.; amittat sensum honest. abdeqkfv 17 praeuentur L A 20 erauescenda L A; erubisc. C 22 deuersoriis C d; diuers. L A rell. v 28 quae L At ageuantur L intentissime L A e )
104
spectabamus, intuentes alternante conspectu hinc meretriciam pompam, illinc uirginem deam: illam suppliciter adorari, ante illam turpia celebrari; non ibi pudibundos mimos, nullam uerecundiorem scaenicam uidimus; cuncta obscenitatis inplebantur officia. Sciebatur uirginali numini quid placeret, et exhibebatur quod de templo domum matrona doctior reportaret. Nonnullae pudentiores auertebant faciem ab inpuris motibus scaenicorum et artem flagitii furtiua intentione discebant. Hominibus namque uerecundabantur, ne auderent inpudicos gestus ore libero cernere; sed multo minus audebant sacra eius, quam uenerabantur. casto corde damnare. Hoc tamen palam discendum praebebatur in templo, ad quod perpetrandum saltem secretum quaerebatur in domo, mirante nimium, si ullus ibi erat, pudore mortalium, quod humana flagitia non libere homines committerent, quae aput deos etiam religiose discerent iratos habituri, nisi etiam exhibere curarent. Quis enim alius spiritus occulto instinctu nequissimas agitans mentes et instat faciendis adulteriis et pascitur factis, nisi qui etiam sacris talibus oblectatur, constituens in templis simulacra daemonum, amans in ludis simulacra uitiorum, susurrans in occulto uerba iustitiae ad decipiendos etiam paucos bonos, frequentans in aperto inuitamenta nequitiae ad possidendos innumerabiles malos?
CAPUT XXVII. Quanta euersione publicae disciplinae Romani dis suis placandis sacrauerint obscena ludorum.
Vir grauis et philosophaster Tullius aedilis futurus clamat in auribus ciuitatis, inter cetera sui magistratus officia sibi [*]( 26 Verr. V, 14 ) [*]( 2 illic LA 1 4 impleuanturZA 5 et sup.lin.L 6 dootiorXA1 nullaeC1 V 8 furtiba L 9 uerecundebantur A gestof C liuero et l.14 liuere LA 18 mira e pudor e, in marg. mirante pudore 14 quod] quae e 15 religiose .... etiam om. e 16 occultu C1 instinctu m. 2 in rmarg. C 18 ni e 20 fururranf C ad m. 2 ex ac corr. C 22 innumerauiles L 25 obfoena C 26 philosophaster tullius L A C1p1v; philosophus tertullius e2 p2 rell. clamat L A C ab\' d ep (1,1 k1; clamabat lJ2 q a2 kz f v )
105
Floram matrem ludorum celebritate placandam; qui ludi tanto deuotius, quanto turpius celebrari solent. Dicit alio loco iam consul in extremis periculis ciuitatis, et ludos per decem dies factos, neque rem ullam quae ad placandos deos pertineret praetermissam; quasi non satius erat tales deos inritare temperantia quam placare luxuria, et eos honestate etiam ad inimicitias prouocare quam tanta deformitate lenire. Neque enim grauius fuerant quamlibet crudelissima inmanitate nocituri homines, propter quos placabantur, quam nocebant ipsi, cum uitiositate foedissima placarentur. Quando quidem ut auerteretur quod metuebatur ab hoste in corporibus, eo modo di conciliabantur, quo uirtus debellaretur in mentibus, qui non obponerentur defensores obpugnatoribus moenium, nisi prius fierent expugnatores morum bonorum. Hanc talium numinum placationem petulantissimam inpurissimam inpudentissimam nequissimam inmundissimam, cuius actores laudanda Romanae uirtutis indoles honore priuauit, tribu mouit, agnouit turpes, fecit infames, hanc, inquam, pudendam ueraeque religioni auersandam et detestandam talium numinum placationem, [has] fabulas in deos inlecebrosas adque criminosas, haec ignominiosa deorum uel scelerate turpiterque facta uel sceleratius turpiusque conficta oculis et auribus publicis ciuitas tota discebat, haec commissa numinibus placere cernebat, et ideo non solum illis exhibenda, sed sibi quoque imitanda credebat, non illud nescio quid uelut bonum et honestum, quod tam
[*]( 2 Cat. 3, 8 ) [*]( 4 que radendo ex neque corr. C 8 grabius L 9 placauantur L 12 di L1 14 fi.erent, i radendo ex u corr., C 15 impurissimam m. 2 sup. lin. C, omn. d 16 auctores ab*e 17 priuabit L amouit C2e 19 aduersandam C aJ et detestandam sup. lin. C [has] om. L A bepakf 21 deorum uel ecelerate turpiterque facta uel sceleratius L A C dp at Domb.; deorum facta uel scelerate turpiterque uel sceleratius I; deorum facta uel ac. t. commissa u. sc. a2 be q a,2 k2 v (deorum om. al; commissa om. kl) 22 confincta L A 25 non] nam b2 tam m. 2 ex cum corr., C ) 106
paucis et tam occulte dicebatur (si tamen dicebatur), ut magis ne innotesceret, quam ne non fieret, timeretur.
CAPUT XXVIII. De Christianae religionis salubritate.
Ab istarum inmundissimarum potestatum tartareo iugo et societate poenali erui per Christi nomen homines et in lucem saluberrimae pietatis ab illa perniciosissimae inpietatis nocte transferri queruntur et murmurant iniqui et ingrati et illo nefario spiritu altius obstrictiusque possessi, quia populi confluunt ad ecclesiam casta celebritate, honesta utriusque sexus discretione, ubi audiant quam bene hic ad tempus uiuere debeant, ut post hanc uitam beate semperque uiuere mereantur, ubi sancta scriptura iustitiaeque doctrina de superiore loco in conspectu omnium personante et qui faciunt audiant ad praemium, et qui non faciunt audiant ad iudicium. Quo etsi ueniunt quidam talium praeceptorum inrisores, omnis eorum petulantia aut repentina mutatione deponitur, aut timore uel pudore conprimitur. Nihil enim eis turpe ac flagitiosum spectandum imitandumque proponitur, ubi ueri Dei aut praecepta insinuantur aut miracula narrantur, aut dona laudantur aut beneficia postulantur.
CAPUT XXVIIII. De abiciendo cultu deorum cohortatio ad Romanos.
Haec potius concupisce o indoles Romana laudabilis o progenies Regulorum Scaeuolarum Scipionum Fabriciorum; [*]( . a 5 in tartareo e 7 saluuerrimae L 8 quaeruntur Lx Cle 9 qui L 10 ecclesiam LAC; ecclesias abdepqv Domb. 11 et 12 uibere LA 15 Quo mei codd. praeter A2, v; Quod A2 Domb. 16 omnis. superscripto m. 2 homines, C 17 immutatione v 19 ueri dei LApv. in L transpositio m. 2 notata; dei ueri C rell. 25 concupisce m. a ex conpesce corr. C )
107
haec potius concupisce, haec ab illa turpissima uanitate et fallacissima daemonum malignitate discerne. Si quid in te laudabile naturaliter eminet, non nisi uera pietate purgatur adque perficitur, inpietate autem disperditur et punitur. Nunc iam elige quid sequaris, ut non in te, sed in Deo uero sine ullo errore lauderis. Tunc enim tibi gloria popularis adfuit, sed occulto diuinae prouidentiae iudicio uera religio quam eligeres defuit. Expergiscere, dies est, sicut experrecta es in quibusdam, de quorum uirtute perfecta et pro fide uera etiam passionibus gloriamur, qui usquequaque aduersus potestates inimicissimas confligentes easque fortiter moriendo uincentes sanguine nobis hanc patriam peperere suo. Ad quam patriam te inuitamus et exhortamur, ut eius adiciaris numero ciuium, cuius quodam modo asylum est uera remissio peccatorum. Non audias degeneres tuos Christo Christianisue detrahentes et accusantes uelut tempora mala, cum quaerant tempora, quibus non sit quieta uita, sed potius secura nequitia. Haec tibi numquam nec pro terrena patria placuerunt. Nunc iam caelestem arripe, pro qua minimum laborabis, et in ea ueraciter semperque regnabis. Illic enim tibi non Vestalis focus, non lapis Capitolinus, sed Deus unus et uerus
- nec metas rerum nec tempora ponit,
- Imperium sine fine dabit.
Noli deos falsos fallacesque requirere; abice potius adque contemne in ueram emicans libertatem. Non sunt di, maligni sunt spiritus, quibus aeterna tua felicitas poena est. Non [*]( 22 Verg. Aen. I, 278 sq. ) [*]( 2 discerne///, erasis duabus uel tribus litteris, C 3 laudauiliter I. A\' 4 inpietateljl a autem sup. lin. a dispertitur b2 punitur] \'tlla- lim polluitur\' Domb. 5 elege Cl 7 diuinae proaid. iudicio L A, in L m. 2 transposit. indicata; iud. diuin. prouid. C reM. v 8 elegeres L; legeres A 01 9 et sup. lin. L 10 usquequoque 01 12 perperd , pere A. 14 quodam L; quoddam A\' 15 degeneros et 18 propterrena A 19 lauorabis-regnauis L 21 capitulinus C 22 ponit codd. praeter q; ponet q v 25 contem/ne, p eras., C liuert. L )
108
tam Iuno Troianis, a quibus carnalem originem ducis, arces uidetur inuidisse Romanas, quam isti daemones, quos adhuc deos putas, omni generi hominum sedes inuident sempiternas. Et tu ipsa non parua ex parte de talibus spiritibus iudicasti, quando ludis eos placasti et per quos homines eosdem ludos fecisti, infames esse uoluisti. Patere adseri libertatem tuam aduersus inmundos spiritus, qui tuis ceruicibus inposuerant sacrandam sibi et celebrandam ignominiam suam. Actores criminum diuinorum remouisti ab honoribus tuis: supplica Deo uero, ut a te remoueat illos deos, qui delectantur criminibus suis, seu ueris, quod ignominiosissimum est, seu falsis. quod malitiosissimum. Bene, quod tua sponte histrionibus et scaenicis societatem ciuitatis patere noluisti; euigila plenius! Nullo modo his artibus placatur diuina maiestas, quibus humana dignitas inquinatur. Quo igitur pacto deos, qui talibus delectantur obsequiis, haberi putas in numero sanctarum caelestium potestatum, cum homines, per quos eadem aguntur obsequia, non putasti habendos in numero qualiumcumque ciuium Romanorum? Incomparabiliter superna est ciuitas clarior, ubi uictoria ueritas, ubi dignitas sanctitas, ubi pax felicitas, ubi uita aeternitas. Multo minus habet in sua societate tales deos, si tu in tua tales homines habere erubuisti. Proinde si ad beatam peruenire desideras ciuitatem, deuita daemonum societatem. Indigne ab honestis coluntur, qui per turpes placantur. Sic isti a tua pietate remoueantur purgatione Christiana, quo modo illi a tua dignitate remoti sunt notatione censoria. De bonis autem carnalibus, quibus solis mali perfrui uolunt, et de malis carnalibus, quae sola perpeti nolunt, quod neque in his habeant quam putantur habere isti daemones
[*]( 1 duces C artes A\' 3 genere e 4 spiritibus maa.; om. v 7 aduersus L* ab e p q v; aduersis d; aduersum Z*AC inmundissimos d inposuerant A C e q k V; inposuer! II, margine corroso, L; inposuerunt a b pat Domb. 9 suplica LA 12 malitiosissimum LAlCep; mal. est A1 ab dqv Domb. 13 ciuitatis////////patere eraso nescio quo MOM- bulo L 16 sanctorum L 19 incomparauiliter L A 23 preuenire ct 24 indigne, e In, 2 in j corr., C boatis Cl 25 remobeantur L ) 109
potestatem (quamquam si haberent, deberemus potius etiam ista contemnere, quam propter ista illos colere et eos colendo ad illa, quae nobis inuident, peruenire non posse), — tamen nec in istis eos hoc ualere, quod hi putant, qui propter haec eos coli oportere contendunt, deinceps uidebimus, ut hic sit huius uoluminis modus.