De civitate dei

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.

CAPUT XVIIII. De corruptione Romanae rei publicae, priusquam cultum deorum Christus auferret.

Ecce Romana res publica (quod non ego primus dico, sed auctores eorum, unde haec mercede didicimus, tanto ante dixerunt ante Christi aduentum) \'paulatim mutata ex pulcherrima adque optima pessima ac flagitiosissima facta est.\' Ecce ante Christi aduentum, post deletam Carthaginem \'maiorum mores non paulatim, ut antea, sed torrentis modo praecipitati, adeo iuuentus luxu adque auaritia corrupta est.3 Legant nobis contra luxum et auaritiam praecepta deorum suorum populo [*]( n. I poesint a 2 Syllae mss. v; Sullae Domb. 6 colnuie C 13 maligna astutia v 22 humanae reip. p 24 primus C e; prius rell. 27 ac flag. L A Cab e p q; hac flag. d; atque fiag. v Domb. )

86
Romano data; cui utinam tantum casta et modesta reticerent, ac non etiam ab illo probrosa et ignominiosa deposcerent, quibus per falsam diuinitatem perniciosam conciliarent auctoritatem. Legant nostra et per prophetas et per sanctum euangelium, et per apostolicos actus et per epistulas tam multa contra auaritiam adque luxuriam ubique populis ad hoc congregatis quam excellenter, quam diuine non tamquam ex philosophorum concertationibus strepere, sed tamquam ex oraculis et Dei nubibus intonare. Et tamen luxu adque auaritia saeuisque ac turpibus moribus ante aduentum Christi rem publicam pessimam ac flagitiosissimam factam non inputant dis suis; adflictionem uero eius, quamcumque isto tempore superbia deliciaeque eorum perpessae fuerint, religioni increpitant Christianae. Cuius praecepta de iustis probisque moribus si simul audirent adque curarent reges terrae et omnes populi, principes et omnes iudices terrae, iuuenes et uirgines, seniores cum iunioribus, aetas omnis capax et uterque sexus, et quos baptista Iohannes adloquitur, exactores ipsi adque milites: et terras uitae praesentis ornaret sua felicitate res publica, et uitae aeternae culmen beatissime regnatura conscenderet. Sed quia iste audit, ille contemnit, pluresque uitiis male blandientibus quam utili uirtutum asperitati sunt amiciores: tolerare Christi famuli iubentur, siue sint reges siue principes siue iudices, siue milites siue prouinciales, siue diuites siue pauperes, siue liberi siue serui, utriuslibet sexus, etiam pessimam, si ita necesse est, flagitiosissimamque rem publicam et in illa angelorum quadam sanctissima adque augustissima curia caelestique [*]( 17 Ps. 148, 11 sq. 18 Lc. 3, 12 sqq. ) [*]( 1 retinerent, in marg. at. reticerent, b 2 ac] hac d; et p etiam ab illo L Ac Domb,; in L m. 2 transpositio significata ut; ab illo etiam C ab dep q 3 conchiliarent L A 5 per sante epist. om. q A; / 6 Inxoriam Cl 7 diuinae Lx Cl 9 et Dei] ut de e 12 affiiction? m. 2 ca corr. e 13 euperuia L A delipaque C increpitant Cab de 5©. inputant LAp 15 audi/rent, e eraso, C 17 omnes Cl 18 iohannis C1 20 colmen et beatissimae Ll 21 contē/nit, p eras., C 25 liueri L pess. etiam v )
87
re publica, ubi Dei uoluntas lex est, clarissimum sibi locum etiam ista conparare tolerantia.

CAPUT XX. Quali uelint felicitate gaudere et quibus moribus uiuere, qui tempora Christianae religionis incusant.

Verum tales cultores et dilectores deorum istorum, quorum etiam imitatores in sceleribus et flagitiis se esse laetantur, nullo modo curant pessimam ac flagitiosissimam non esse rem publicam. Tantum stet, inquiunt, tantum floreat copiis referta, uictoriis gloriosa, uel, quod est felicius, pace secura sit. Et quid ad nos? Immo id ad nos magis pertinet, si diuitias quisque augeat semper, quae cottidianis effusionibus subpetant, per quas sibi etiam infirmiores subdat quisque potentior. Obsequantur diuitibus pauperes causa saturitatis adque ut eorum patrociniis quieta inertia perfruantur, diuites pauperibus ad clientelas et ad ministerium sui fastus abutantur. Populi plaudant non consultoribus utilitatum suarum, sed largitoribus uoluptatum. Non dura iubeantur, non prohibeantur inpura. Reges non curent quam bonis, sed quam subditis regnent. Prouinciae regibus non tamquam rectoribus morum, sed tamquam rerum dominatoribus et deliciarum suarum prouisoribus seruiant, eosque non sinceriter honorent, sed [nequiter ac] seruiliter timeant. Quid alienae uineae potius quam quid suae uitae quisque noceat, legibus aduertatur. Nullus ducatur ad iudicem, nisi qui alienae rei domui saluti uel cuiquam inuito fuerit inportunus aut noxius; ceterum de [*]( 2 conpar. toler. L A; toler. conp. C reM. v 7 uerom/////tales, tamen (?) eraso, L dilictores Cx 9 non om. c2 kl, ut spurium in- clusit DOfIIb. 12 immo id ad nos sup. lin. C 13 augeat semper X Ap; transpositio in L A m. 2 notata est; semper augeat C rell. v 15 dibitibue L 19 iubeantur dura v 24 nequiter ac om. L Ap, spuria iudico cum isocolon turbent, cui figurae maxime studet auctor uincae LAadepqkƒ; uinee, ee m, a in ras., b; uinae el, uitae C2; niti v 26 iudicem LAp; iudices C rett. v Domb. )

88
suis uel cum suis uel cum quibusque nolentibus faciat quisque quod libet. Abundent publica scorta uel propter omnes, quibus frui placuerit, uel propter eos maxime, qui habere priuata non possunt. Exstruantur amplissimae adque ornatissimae domus, opipara conuiuia frequententur, ubi cuique libuerit et potuerit, diu noctuque ludatur bibatur, uomatur diffluatur. Saltationes undique concrepent, theatra inhonestae laetitiae uocibus adque omni genere siue crudelissimae siue turpissimae uoluptatis exaestuent. Ille sit publicus inimicus, cui haec felicitas displicet; quisquis eam mutare uel auferre tentauerit, eum libera multitudo auertat ab auribus, euertat a sedibus, auferat a uiuentibus. Illi habeantur di ueri, qui hanc adipiscendam populis procurauerint adeptamque seruauerint. Colantur ut uoluerint, ludos exposcant quales uoluerint, quos cum suis uel de suis possint habere cultoribus: tantum efficiant, ut tali felicitati nihil ab hoste, nihil a peste, nihil ab ulla clade timeatur. — Quis hanc rem publicam sanus, non dicam Romano imperio, sed domui Sardanapali conparauerit? qui quondam rex ita fuit uoluptatibus deditus, ut in sepulcro suo scribi fecerit ea sola se habere mortuum, quae libido eius, etiam cum uiueret, hauriendo consumserat. Quem regem si isti haberent sibi in talibus indulgentem nec in eis cuiquam ulla seueritate aduersantem, huic libentius quam Romani ueteres Romulo templum et flaminem consecrarent.

CAPUT XXI. . Quae sententia fuerit Ciceronis de Romana re publica.

Sed si contemnitur qui Romanam rem publicam pessimam ac flagitiosissimam dixit, nec curant isti quanta morum [*]( 1 quibusque L Aab dpqv; quibuscumque Ce 3 priuata habere v 5 conuibia L 6 potuerit L A Ca b d e p q Ii: f v; placuerit a Domb. diu LACe1p; die abde2qv Domb. 9 ante ille m. 2 sup. lin. et A 11 liuera L A auert. ab auribus om. b a sedibus £ A Cabdepv; e sedibus q Domb. 12 bibentibus IA1 17 non] ne ei 19 quodam Ll Cl 20 liuido L 21 si isti L At; isti A2 C rell. v .23 liuent. L A 29 dixit om. bl )

89
pessimorum ac flagitiosissimorum labe ac dedecore inpleatur, sed tantummodo ut consistat et maneat: audiant eam non, ut Sallustius narrat, pessimam ac flagitiosissimam factam, sed, sicut Cicero disputat, iam tunc prorsus perisse et nullam omnino remansisse rem publicam. Inducit enim Scipionem, eum ipsum qui Carthaginem extinxerat, de re publica disputantem, quando praesentiebatur ea corruptione, quam describit Sallustius, iam iamque peritura. Eo quippe tempore disputatur, quo iam unus Gracchorum occisus fuit, a quo scribit seditiones graues coepisse Sallustius. Nam mortis eius fit in eisdem libris commemoratio. Cum autem Scipio in secundi libri fine dixisset, ut in fidibus aut tibiis adque cantu ipso ac uocibus concentus est quidam tenendus ex distinctis sonis, quem inmutatum aut discrepantem aures eruditae ferre non possunt. isque concentus ex dissimillimarum uocum moderatione concors tamen efficitur et congruens: sic ex summis et infimis et mediis interiectis ordinibus, ut sonis, moderata ratione ciuitatem consensu dissimillimorum concinere, et quae harmonia a musicis dicitur in cantu, eam esse in ciuitate concordiam, artissimum adque optimum omni in re publica uinculum incolumitatis, eamque sine iustitia nullo pacto esse posse,\' ac deinde cum aliquanto latius et uberius disseruisset, quantum prodesset iustitia ciuitati quantumque obesset, si afuisset, suscepit deinde Philus, unus eorum qui disputationi aderant, et poposcit, ut haec ipsa quaestio diligentius [*]( 10 Hist. I 11 Cic. rep. II, 42, 69 ) [*]( 1 flagitiosissimoram corr. Halm; flagitiosorum mss. v laue L A 7 praesentieuatur L A 8 iam ante iamque om. Cl peritura, super- c v scripto m. 2 erat, L A disputator Ct 9 grecorQ, e 11 eisdem, v m. 2, C 12 fiddibuB et aut codd.; ac v in tibiis a 18 ac, c im sup. lin., C 14 mutatum C \' aut] atq;. ex utq; corr. A ),terut* r. ditae A 15 if//q;. te (?) eras., C 17 et ut e modera,tione C; moderatione, ione m. 2 in ras., b 18 dii/similimorum C 22 cum Qm. C 24 afuisaet LACd2epa1k1; abfuisset ab*qv; aff. bl; abuiaset d[ pilus mea.\' )
90
tractaretur ac de iustitia plura dicerentur, propter illud, quod iam uulgo ferebatur rem publicam regi sine iniuria non posse. Hanc proinde quaestionem discutiendam et enodandam esse adsensus est Scipio responditque nihil esse, quod adhuc de re publica dictum putaret, quo possent longius progredi, nisi esset confirmatum non modo falsum esse illud, sine iniuria non posse, sed hoc uerissimum esse, sine summa iustitia rem publicam regi non posse. Cuius quaestionis explicatio cum in diem consequentem dilata esset, in tertio libro magna conflictione res acta est. Suscepit enim Philus ipse disputationem eorum, qui sentirent sine iniustitia geri non posse rem publicam, purgans praecipue, ne hoc ipse sentire crederetur, egitque sedulo pro iniustitia contra iustitiam, ut hanc esse utilem rei publicae, illam uero inutilem, ueri similibus rationibus et exemplis uelut conaretur ostendere. Tum Laelius rogantibus omnibus iustitiam defendere adgressus est adseruitque, quantum potuit, nihil tam inimicum quam iniustitiam ciuitati nec omnino nisi magna iustitia geri aut stare [posse] rem publicam.,

Qua quaestione, quantum satis uisum est, pertractata Scipio ad intermissa reuertitur recolitque suam adque commendat breuem rei publicae definitionem, qua dixerat eam esse rem populi. Populum autem non omnem coetum multitudinis, sed coetum iuris consensu et utilitatis communione sociatum esse determinat. Docet deinde quanta sit in disputando definitionis [*]( 4 Rep. II, 43 sq. 13 ib, III, 5, 8 23 I, 25, 39 ) [*]( 2 fereuatur L A regi codd. v; geri, quod in C b legi falso adnotauerat Diibner, edidit Domb. 3 adsensus est esse Lx A 4 ad hoc Cl 5 putaret dictum v putarent Domb. respiciens Palimps. Vat. uerba quod .. dictum putemus, sed omisso et post putaret alia sententiae forma efficitur quo possent LAlp-, et quo possent (poaset a) CA2 rell. v 8 regi LACb2depqv; geri ab1f Palimps. Vat. 9 conflictatione aep*qv 10 pilus mss. 11 iustitia Cl geri LACab1pakf; regi b2deqv 13 pro iustitia C 16 agressus Ll A 18 posse om. Z1 C1; posse m. 2 ex pone corr. A 21 reuertetur (J1 22 brebem LAC\' diffinit. a 23 populo C 24 iuris, m. 2 ex uiris corr., C )

91
utilitas, adque ex illis suis definitionibus colligit tunc esse rem publicam, id est rem populi, cum bene ac iuste geritur siue ab uno rege siue a paucis optimatibus siue ab uniuerso populo. Cum uero iniustus est rex, quem tyrannum more Graeco appellauit, aut iniusti optimates, quorum consensum dixit esse factionem, aut iniustus ipse populus, cui nomen usitatum non repperit, nisi ut etiam ipsum tyrannum uocaret: non iam uitiosam, sicut pridie fuerat disputatum, sed, sicut ratio ex illis definitionibus conexa docuisset, omnino nullam esse rem publicam, quoniam non esset res populi, cum tyrannus eam factioue capesseret, nec ipse populus iam populus esset, si esset iniustus, quoniam non esset multitudo iuris consensu et utilitatis communione sociata, sicut populus fuerat definitus.

Quando ergo res publica Romana talis erat, qualem illam describit Sallustius, non iam pessima ac flagitiosissima, sicut ipse ait, sed omnino nulla erat secundum istam rationem, quam disputatio de re publica inter magnos eius tum principes habita patefecit. Sicut etiam ipse Tullius non Scipionis nec cuiusquam alterius, sed suo sermone loquens in principio quinti libri commemorato prius Ennii poetae uersu, quo dixerat:. Moribus antiquis res stat Romana uirisque, \'quem quidem ille uersum, inquit, uel breuitate uel ueritate tamquam ex oraculo quodam mihi [ esse] effatus uidetur. Nam neque uiri, nisi ita morata ciuitas fuisset, neque mores. nisi hi uiri praefuissent, aut fundare aut tam diu tenere potuissent tantam et tam iuste longe lateque imperantem [*]( 1 deflnionibus Cl thunc LA 3 a bono rege LA; a rege uno p 8 pridem C 11 factione tip, ex coni. Morel Vi factione rell. 19 abita II L A 21 enni L A; enii C 28 restat C1 de uiri/que, f eras., L 25 quodam mihi L A; mihi quodam C rell. v esae om. Lx affatua at e; effectus C 28 et tam] etiam C iuste codd. excepto f, qui iniuste habet; fuse cj, Halm (ed. Cic. Turis et sic Domb. expeditur locus scriptura cod. p: tam iuste longe lateque; longe oct. rell. )

92
rem publicam. Itaque ante nostram memoriam et mos ipse patrius praestantes uiros adhibebat, et ueterem morem ac maiorum instituta retinebant excellentes uiri. Nostra uero aetas cum rem publicam sicut picturam accepisset egregiam, sed euanescentem uetustate, non modo eam coloribus isdem quibus fuerat renouare neglexit, sed ne id quidem curauit, ut formam saltem eius et extrema tamquam liniamenta seruaret. Quid enim manet ex antiquis moribus, quibus ille dixit rem stare Romanam, quos ita obliuione obsoletos uidemus, ut non modo non colantur, sed iam ignorentur? Nam de uiris quid dicam? Mores enim ipsi interierunt uirorum penuria, cuius tanti mali non modo reddenda ratio nobis, sed etiam tamquam reis capitis quodam modo dicenda causa est. Nostris enim uitiis, non casu aliquo, rem publicam uerbo retinemus, re ipsa uero iam pridem amisimus.\'

Haec Cicero fatebatur, longe quidem post mortem Africani, quem in suis libris fecit de re publica disputare, adhuc tamen ante aduentum Christi; quae si diffamata et praeualescente religione Christiana sentirentur adque dicerentur, quis non istorum ea Christianis inputanda esse censeret? Quam ob rem quur non curarunt di eorum, ne tunc periret adque amitteretur illa res publica, quam Cicero longe, antequam Christus in carne uenisset, tam lugubriter deplorat amissam? Viderint laudatores eius etiam illis antiquis uiris et moribus qualis fuerit, utrum in ea uiguerit uera iustitia an forte nec tunc fuerit uiua moribus, sed picta coloribus; quod et ipse Cicero nesciens, cum eam praeferret, expressit. Sed alias, si Deus uoluerit, hoc uidebimus. Enitar enim suo loco, ut [*]( 28 XVIIII c. 21 ) [*]( 5 euanisc. C isdem LAC e p; hisdem b; iisdem v 7 saltim Cd liniamenta LA et ej lineam. v 9 i/ta, a eras., C 10 iam] etiam Ai v 11 penuria/, m eras., C 13 res J.\' At 17 lib/ris, e eras., L 18 si sup. lin. C\' 20 ea m. 1 sup. lin. L censere/t, n eras.: L 21 tunc (thunc L A) mss. V; tum Domb.\' 25 utrum usque ad fuerit om. el t 26 thunc L A biba L A 27 aliasi L 28 uideuimus L A )

93
ostendam secundum definitiones ipsius Ciceronis, quibus quid sit res publica et quid sit populus loquente Scipione breuiter posuit (adtestantibus etiam multis siue ipsius siue eorum quos loqui fecit in eadem disputatione sententiis), numquam illam fuisse rem publicam, quia numquam in ea fuerit uera iustitia. Secundum probabiliores autem definitiones pro suo modo quodam res publica fuit, et melius ab antiquioribus Romanis quam a posterioribus administrata est; uera autem iustitia non est nisi in ea re publica, cuius conditor rectorque Christus est, si et ipsam rem publicam placet dicere, quoniam eam rem populi esse negare non possumus. Si autem hoc nomen, quod alibi aliterque uulgatum est, ab usu nostrae locutionis est forte remotius, in ea certe ciuitate est uera iustitia, de qua scriptura sancta dicit: Gloriosa dicta sunt de te, ciuitas Dei.

CAPUT XXII. Quod dis Romanorum nulla umquam cura fuerit, ne malis moribus res publica deperiret.

Sed quod pertinet ad praesentem quaestionem, quamlibet laudabilem dicant istam fuisse uel esse rem publicam, secundum eorum auctores doctissimos iam longe ante Christi aduentum pessima ac flagitiosissima facta erat; immo uero nulla erat adque omnino perierat perditissimis moribus. Ut ergo non periret, di custodes eius populo cultori suo dare praecipue uitae ac morum praecepta debuerunt, a quo tot templis, tot sacerdotibus et sacrificiorum generibus, tam multiplicibus [*]( 14 Ps. 86, 3. ) [*]( dam I tin 1 definitiones, s erasa litt. m, L 4 ea L sententis L; sentiis a 5 fuerit LApa; fuit C rell. v Domb. 6 prouauiliores L; proualiores A1 7 quondam A 2 b2 e a k2 9 re; p., I eras., C 11 esse at. 1 sup. liMo L 12 neo Cl 13 loquutionis L A2; loquutus Al 14 sancta om. e gloriosa LA.Cpqa.kfv; gloriosissima abde de te dicta sunt beq 18 deperisset p 20 landauilem L 21 iam] tam e 24 custodis 01 praecipuae C )

94
uariisque sacris, tot festis sollemnitatibus, tot tantorumque ludorum celebritatibus colebantur; ubi nihil daemones nisi negotium suum egerunt, non curantes quem ad modum illi uiuerent, immo curantes ut etiam perdite uiuerent, dum tamen honori suo illa omnia metu subditi ministrarent. Aut si dederunt, proferatur ostendatur legatur, quas deorum leges illi ciuitati datas contemserint Gracchi, ut seditionibus cuncta turbarent, quas Marius et Cinna et Carbo, ut in bella etiam progrederentur ciuilia causis iniquissimis suscepta et crudeliter gesta crudeliusque finita, quas denique Sylla ipse, cuius uitam mores facta describente Sallustio aliisque scriptoribus historiae quis non exhorreat? quis illam rem publicam non tunc perisse fateatur?

An forte propter huiusce modi ciuium mores Yergilianam illam sententiam, sicut solent, pro defensione deorum suorum obponere audebunt:.

  1. Discessere omnes adytis arisque relictis
  2. Di, quibus imperium hoc steterat?
Primum si ita est, non habent quur querantur de religione Christiana, quod hac offensi eos di sui deseruerint, quoniam quidem maiores eorum iam pridem moribus suis ab Urbis altaribus tam multos ac minutos deos tamquam muscas abegerunt. Sed tamen haec numinum turba ubi erat, cum longe antequam mores corrumperentur antiqui a Gallis Roma capta et incensa est? An praesentes forte dormiebant? Tunc enim tota Urbe in hostium potestatem redacta collis solus Capitolinus remanserat, qui etiam ipse caperetur, nisi saltem [*]( 18 Aen. 2, 351 aq. ) [*]( I sacris om. e 2 coleuatur L 4 uiberent—uiberent I. 8 turnarent L A 10 uita L A 11 hist. script. v historiam A 12 non ante tunc sup. lin. L 15 deorum suorum LACpq; s uorum deorum reM. v Domb. 17 abditis p 20 deseruerunt a 21 maioribus 1 n suis e 24 corumperentur L; corrumpentur A1 25 a C thunc LA 26 potestate Cd collis solus L A; sol. coll. C rell. v 27 capitulinus C d )
95
anseres dis dormientibus uigilarent. Unde paene in superstitionem Aegyptiorum bestias auesque colentium Roma deciderat, cum anseri sollemnia celebrabant. Verum de his aduenticiis et corporis potius quam animi malis, quae uel ab hostibus uel alia clade accidunt, nondum interim disputo: nunc ago de labe morum, quibus primum paulatim decoloratis, deinde torrentis modo praecipitatis tanta quamuis integris tectis moenibusque facta est ruina rei publicae, ut magni auctores eorum eam tunc amissam non dubitent dicere. Recte autem abscesserant, ut amitteretur, omnes adytis arisque relictis di, si eorum de bona uita adque iustitia ciuitas praecepta contemserat. Nunc uero quales, quaeso, di fuerunt, si noluerunt cum populo cultore suo uiuere, quem male uiuentem non docuerant bene uiuere?

CAPUT XXIII. Varietates rerum temporalium non ex fauore aut inpugnatione daemonum, sed ex ueri Dei pendere iudicio.

Quid quod etiam uidentur eorum adfuisse cupiditatibus inplendis, et ostenduntur non praefuisse refrenandis, qui enim Marium nouum hominem et ignobilem, cruentissimum auctorem bellorum ciuilium adque gestorem, ut septiens consul fieret adiuuerunt adque ut in septimo suo consulatu moreretur senex nec in manus Syllae futuri mox uictoris inrueret. Si enim ad haec eum di eorum non iuuerunt, non parum est quod fatentur etiam non propitiis dis suis posse accidere homini istam temporalem, quam nimis diligunt, tantam felicitatem et posse [*]( 1 paene Z,1 C; pene L2 A e2 Pi poene e\'; bene a insuper institionem C 2 uestias L romani deciderant a k; romani didicerant a2 f* 4 animalis A 5 hos//t/ibus, ex hominibus (?) corr., L 6 laue L lo I i decoratis C 7 praecipitatus C 11 diseorum L; diis eorum A; dii eorum e 12 contemsera/t, n eras., L 13. 14 bibere LA 13 uibentem L 20 profuisse b\' a frenandis L A a 22 gestorom 01 23 adiuuerant C\' consolatu A Cl 24 nec C deM. v; ne LA )

96
homines, sicut fuit Marius, salute uiribus, opibus honoribus, dignitate longaeuitate cumulari et perfrui dis iratis; posse etiam homines, sicut fuit Regulus, captiuitate seruitute inopia, uigiliis doloribus excruciari et emori dis amicis. Quod si ita esse concedunt, conpendio nihil eos prodesse et coli superfluo confitentur. Nam si uirtutibus animi et probitati uitae, cuius praemia post mortem speranda sunt, magis contraria ut populus disceret institerunt; si nihil etiam in his transeuntibus et temporalibus bonis uel eis quos oderunt nocent, uel eis quos diligunt prosunt, ut quid coluntur, ut quid tanto studio colendi requiruntur? Quur laboriosis tristibusque temporibus, tamquam offensi abscesserint, murmuratur et propter eos Christiana religio conuiciis indignissimis laeditur? Si autem habent in his rebus uel beneficii uel maleficii potestatem, quur in eis adfuerunt pessimo uiro Mario, et optimo Regulo defuerunt? An ex hoc ipsi intelleguntur iniustissimi et pessimi? Quod si propterea magis timendi et colendi putantur, neque hoc putentur; neque enim minus eos inuenitur Regulus coluisse quam Marius. Nec ideo uita pessima eligenda uideatur, quia magis Mario quam Regulo di fauisse existimantur. Metellus enim Romanorum laudatissimus, qui habuit quinque filios consulares, etiam rerum temporalium felix fuit, et Catilina pessimus obpressus inopia et in bello sui sceleris prostratus infelix, et uerissima adque certissima felicitate praepollent boni Deum colentes, a quo solo conferri potest.

Illa igitur res publica malis moribus cum periret, nihil di eorum pro dirigendis uel pro corrigendis egerunt moribus, ne periret; immo deprauandis et corrumpendis addiderunt moribus, ut periret. Nec se bonos fingant, quod uelut offensi ciuium [*]( e 2 disideratis a 3 seruitute om. A 4 excruciari,e t,mori C 8 instituerunt L A nil A 10 cplentur ei 11 lauor. L A 15 optimo, mperseripto m. 2 uiro, A 16 i/pso, n eras., L; ipso A 20 di fuisse A 21 enim, superscripto m. 2 qui fuit, A 27 diligendis d dirig. atque corrigendis p; dirig. atque colendis a egerunt.... deprauandis om. b 28 perirent L A1 C; perisset e addederunt 01 29 perirent L At C )

97
iniquitate discesserint. Prorsus ibi erant; produntur, conuincuntur; nec subuenire praecipiendo nec latere tacendo potuerunt. Omitto quod Marius a miserantibus Minturnensibus Maricae deae in luco eius commendatus est, ut ei omnia prosperaret, et ex summa desperatione reuersus incolumis in Urbem duxit crudelem crudelis exercitum; ubi quam cruenta, quam inciuilis hostilique inmanior eius uictoria fuerit, eos qui scripserunt legant qui uolunt. Sed hoc, ut dixi, omitto, nec Maricae nescio cui tribuo Marii sanguineam felicitatem, sed occultae potius prouidentiae Dei ad istorum ora claudenda eosque ab errore liberandos, qui non studiis agunt, sed haec prudenter aduertunt, quia, etsi aliquid in his rebus daemones possunt, tantum possunt, quantum secreto omnipotentis arbitrio permittuntur, ne magnipendamus terrenam felicitatem, quae sicut Mario malis etiam plerumque conceditur, nec eam rursus quasi malam arbitremur, cum ea multos etiam pios ac bonos unius ueri Dei cultores inuitis daemonibus praepolluisse uideamus, nec eosdem inmundissimos spiritus uel propter haec ipsa bona malaue terrena propitiandos aut timendos existimemus, quia, sicut ipsi mali homines in ten\'a, sic etiam illi non omnia quae uolunt facere possunt, nisi quantum illius ordinatione sinitur, cuius plene iudicia nemo conprehendit, iuste nemo reprehendit.

CAPUT XXIIII. De Syllanis actibus, quorum se daemones ostentauerint adiutores.

Sylla certe ipse, cuius tempora talia fuerunt, ut superiora, quorum uindex esse uidebatur, illorum conparatione [*]( 1 discesserunt e 4 loco C\' 5 incolomis Cl 6 cm<jenta L ciuilis Cl 7 hostilisque e 11 liueran. L A prudentes C 14 nec e 15 plerumque usque ad etiam om. eI 16 in ea, in na. 2 sup. Ian., A 17 Dei ueri v 22 sinitur codd. praeter q; sinuntur qv plena, superscripto f plane, b; om. p1 inste nemo reprehendit om. A1p1 25 ostenta tauerint C; ostentauerunt pqv 27 temporalia C ut om. 01 28 illius de; i illius corr. m. in marg. C ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V pare I. ) [*]( 7 )

98
quaererentur, cum primum ad Urbem contra Marium castra mouisset, adeo laeta exta immolanti fuisse scribit Liuius, ut custodiri se Postumius haruspex uoluerit capitis supplicium subiturus, nisi ea, quae in animo Sylla haberet, dis iuuantibus inpleuisset. Ecce non discesserant adytis adquo aris relictis di, quando de rerum euentu praedicebant nihilque de ipsius Syllae correctione curabant. Promittebant praesagando felicitatem magnam nec malam cupiditatem minando frangebant. Deinde cum esset in Asia bellum Mithridaticum gerens, per Lucium Titium ei mandatum est a Ioue, quod esset Mithridatem superaturus, et factum est. Ac postea molienti redire in Urbem et suas amicorumque iniurias ciuili sanguine ulcisci, iterum mandatum est ab eodem Ioue per militem quendam legionis sextae, prius se de Mithridate praenuntiasse uictoriam, et tunc promittere daturum se potestatem, qua recuperaret ab inimicis rem publicam non sine multo sanguine. Tum percontatus Sylla, quae forma militi uisa fuerit, cum ille indicasset, eam recordatus est, quam prius ab illo audierat, qui de Mithridatica uictoria ab eodem mandata pertulerat. Quid hic responderi potest, quare di curauerint uelut felicia ista nuntiare, et nullus eorum curauerit Syllam monendo corrigere mala tanta facturum scelestis armis ciuilibus, qualia non foedarent, sed auferrent omnino rem publicam? Nempe intelleguntur daemones, sicut saepe dixi notumque nobis est in litteris sacris resque ipsae satis indicant, negotium suum agere, ut [*]( 2 L. LXXVII. ) [*]( I 2 libuus e 8 aruspex A I e1 4 haberet] uoueret e iubantibus L A t aris 5 adytis adque aris LAp-, ady/tis (f eras.) baadque , m. 2 corr. C; adytis arisque rell. v 6 praedicent, ba m. 1J L ipeius om. p 8 praesagando codd.; praesagiendo azv 9 L. C 12 iniurias] sibi ortasinas kl; sibi ortas iniurias k3; sibi ortas corr. m. in marg. C 13 ioue/, m eras., C rectae, in marg. m. 2 sextae, C 15 qual. e eras., C reciperaret Ll 15 et 23 rem populi a 16 tam LAb P q Domb.; tunc Cad e v IS prior pi 20 curauerunt A 22 cibilibus 01 24 sępạ̇e| iam, iam m. 2 extra uersum, C; sepe iam a )
99
pro dis habeantur et colantur, ut ea illis exhibeantur, quibus hi qui exhibent sociati unam pessimam causam cum eis habeant in iudicio Dei.

Deinde cum uenisset Tarentum Sylla adque ibi sacrificasset, uidit in capite uitulini iecoris similitudinem coronae aureae. Tunc Postumius haruspex ille respondit praeclaram significare uictoriam iussitque ut extis illis solus uesceretur. Postea paruo interuallo seruus cuiusdam Lucii Pontii uaticinando clamauit: <a Bellona nuntius uenio, uictoria tua est, Sylla). Deinde adiecit arsurum esse Capitolium. Hoc cum dixisset, continuo egressus e castris postero die concitatior reuersus est et Capitolium arsisse clamauit. Arserat autem re uera Capitolium. Quod quidem daemoni et praeuidere facile fuit et celerrime nuntiare. Illud sane intende, quod ad causam maxime pertinet, sub qualibus dis esse cupiant, qui blasphemant Saluatorem uoluntates fidelium a dominatu daemonum liberantem. Clamauit homo uaticinando: (uictoria tua est, Sylla\', adque ut id diuino spiritu clamare crederetur, nuntiauit etiam aliquid et prope futurum et mox factum, unde longe aberat per quem ille spiritus loquebatur; non tamen clamauit: \'ab sceleribus parce, Sylla\', quae illic uictor tam horrenda commisit, cui corona aurea ipsius uictoriae inlustrissimum signum in uitulino iecore apparuit, qualia signa si di iusti dare solerent ac non daemones inpii, profecto illis extis nefaria potius adque ipsi Syllae grauiter noxia mala futura monstrarent. Neque enim eius dignitati tantum profuit illa uictoria, quantum nocuit cupiditati; qua factum est, ut inmoderatis inhians et secundis rebus elatus ac praecipitatus magis ipse periret [*]( 1 et] ut be ut ea LAb p q; et ea C rell. v Domb. 2 hi LAC abdeaƒ; hii pgk1; ii v societati C 4 sacrific/asset, i eras., L 6 tum p significare LAp at; ei significare Cadekf v; eis sign. b; ei significari q Domb. 8 luci LA. m. 2 sup. lin. C 11 postera q v 12 autem \'no 1 sup. lin. L 15 esse se A 17 uaticinando m. 1 sup. lin. L. IS id om. C1 nuntiabit L A 20 loqueuatur LA 21 uice triam horrendalil C 24 solent Ll C ) [*]( 7* )

100
in moribus, quam inimicos in corporibus perderet. Haec illi di uere tristia uereque lugenda non extis, non auguriis, non cuiusquam somnio uel uaticinio praenuntiabant. Magis enim timebant ne corrigeretur quam ne uinceretur. Immo satis agebant, ut uictor ciuium gloriosus uictus adque captiuus nefandis uitiis et per haec ipsis etiam daemonibus multo obstrictius subderetur.