CAPUT VI. De generali mortis malo, quo animae et corporis societas separatur.
Quapropter quod adtinet ad corporis mortem, id est separationem animae a corpore, cum eam patiuntur, qui morientes appellantur, nulli bona est. Habet enim asperum sensum et contra naturam uis ipsa, qua utrumque diuellitur, quod fuerat in uiuente coniunctum adque consertum, quamdiu moratur, donec omnis adimatur sensus, qui ex ipso inerat animae carnisque conplexu. Quam totam molestiam nonnumquam unus ictus corporis uel animae raptus intercipit nec eam sentiri praeueniente celeritate permittit. Quidquid tamen illud est in morientibus, quod cum graui sensu adimit sensum, pie fideliterque tolerando auget meritum patientiae, non aufert uocabulum poenae. Ita cum ex hominis primi perpetuata propagine procul dubio sit mors poena nascentis. tamen si pro pietate iustitiaque pendatur, fit gloria renascentis; et cum sit mors peccati retributio, aliquando inpetrat, ut nihil retribuatur peccato.
CAPUT VII. De morte, quam quidam non regenerati pro Christi confessione suscipiunt.
Nam quicumque etiam non percepto regenerationis lauacro pro Christi confessione moriuntur, tantum eis ualet ad dimittenda peccata, quantum si abluerentur sacro fonte baptismatis. Qui enim dixit: Si quis non renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum, alia [*]( 26 Io. 3. 5 ) [*]( 2 generali V; generalis pqv animi V a 3 separetur a i quia r 1 8 iniuuente m. 1 corr. V 10 unius l 13 adbimit I 14 sapientiae nec auferet I 16 prop/ietate, r eras., e 21 quidam om. pqv per xpi confessionem p 23 praeceptore generationis 11 labacro V1 27 spiritu Va bIelp ep. sancto 62av sententia effecit exceptis ubi dns gener. b )
623
sententia istos fecit exceptos, ubi non minus generaliter ait: Qui me confessus fuerit coram hominibus confitebor [et ego] eum coram Patre meo qui in caelis est; et alio loco: Qui perdiderit animam suam propter me, inueniet eam. Hinc -est quod scriptum est: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Quid enim pretiosius quam mors, per quam fit ut et delicta omnia dimittantur et merita cumulatius augeantur? Neque enim tanti sunt meriti, qui, cum mortem differre non possent, baptizati sunt deletisque omnibus peccatis ex hac uita emigrarunt, quanti sunt hi, qui mortem, cum possent, ideo non distulerunt, quia maluerunt Christum confitendo finire uitam quam eum negando ad eius baptismum peruenire. Quod utique si fecissent, etiam hoc eis in illo lauacro dimitteretur, quod timore mortis negauerant Christum, in quo lauacro et illis facinus tam inmane dimissum est, qui occiderant Christum. Sed quando sine abundantia gratiae Spiritus illius, qui ubi uult spirat, tantum Christum amare possent, ut eum in tanto uitae discrimine sub tanta spe ueniae negare non possent? Mors igitur pretiosa sanctorum, quibus cum tanta gratia est praemissa et praerogata mors Christi, ut ad eum adquirendum suam non cunctarentur inpendere, in eos usus redactum esse monstrauit, quod ad poenam peccati antea fuerat constitutum, ut inde iustitiae fructus uberior nasceretur. Mors ergo non ideo bonum uideri debet, quia in tantam utilitatem non ui sua, sed diuina opitulatione conuersa est, ut, quae tunc metuenda proposita est, ne peccatum committeretur, nunc suscipienda proponatur,
[*]( 1 Mt. 10, 32 4 ib. 16, 25 5 PI!. 115, 15 17 Io. 3, 8 ) [*]( 1 ait V ab elp a f; dixit v 3 [et ego] om, V a & e Ip a 7 et] etiam Vi e; om. I 9 deferre 11 possint, i ex u corr., I 10 emigrarunt Vb e Z p2 v; emigrauerunt a; migrarunt p1αƒ hi om. I 11 more tem differre e possint I 12 finife, f m. 1 superscr., I 13 babt. I 14. 15 labacro V 18 possint l 19 tanta sub ape v possint I 20 promissa V ab elp 22 inpendere animam 1 23 peccati p a Domb.; C peccantis Va bel v fuerat antea Domb. fuerit el 26 tunt V ) 624
ut peccatum non committatur commissumque deleatur magnaeque uictoriae debita iustitiae palma reddatur.
CAPUT VIII. Quod in sanctis primae mortis pro ueritate susceptio secundae sit mortis abolitio.
Si enim diligentius consideremus, etiam cum quisque pro ueritate fideliter et laudabiliter moritur, mors cauetur. Ideo quippe aliquid eius suscipitur, ne tota contingat et secunda insuper, quae numquam finiatur, accedat. Suscipitur enim animae a corpore separatio, ne Deo ab anima separato etiam ipsa separetur a corpore, ac sic totius hominis prima morte conpleta secunda excipiat sempiterna. Quocirca mors quidem, ut dixi, cum eam morientes patiuntur cumque in eis ut moriantur facit, nemini bona est, sed laudabiliter toleraretur pro tenendo uel adipiscendo bono; cum uero in ea sunt, qui iam mortui nuncupantur, non absurde dicitur et malis mala et bonis bona. In requie sunt enim animae piorum a corpore separatae, inpiorum autem poenas luunt, donec istarum ad aeternam uitam, illarum uero ad aeternam mortem, quae secunda dicitur, corpora reuiuescant.
CAPUT VIIII. Tempus mortis, quo uitae sensus aufertur, in morientibus an in mortuis esse dicendum sit.
Sed id tempus, quo animae a corpore separatae aut in bonis sunt aut in malis, utrum post mortem potius an in morte dicendum est? Si enim post mortem est, iam non ipsa mors. quae transacta adque praeterita est, sed post eam uita praesens animae bona seu mala est. Mors autem tunc eis mala erat, quando erat, hoc est quando eam patiebantur, cum [*]( 5 absolutio pqv 11 separatio e a corpore sup. lin. e 15 qai iam] quidam V 17 requies/unt, eraso c, e enim sunt v 20 reniuiscant a b e1 Z p t7 23 dic. est p )
625
morerentur, quoniam grauis et molestus eius inerat sensus; quo malo bene utuntur boni. Peracta autem mors quonam modo uel bona uel mala est, quae iam non est? Porro si adhuc diligentius adtendamus, nec illa mors esse apparebit, cuius grauem ac molestum in morientibus diximus sensum. Quamdiu enim sentiunt, adhuc utique uiuunt, et si adhuc uiuunt, ante mortem quam in morte potius esse dicendi sunt; quia illa, cum uenerit, aufert omnem corporis sensum, qui ea propinquante molestus est. Ac per hoc quo modo morientes dicamus eos, qui nondum mortui sunt, sed inminente morte iam extrema et mortifera adflictione iactantur, explicare difficile est, etiamsi recte isti appellantur morientes, quia, cum mors quae iam inpendet aduenerit, non morientes, sed mortui nuncupantur. Nullus est ergo moriens nisi uiuens, quoniam, cum in tanta est extremitate uitae, in quanta sunt quos agere animam dicimus, profecto qui nondum anima caruit adhuc uiuit. Idem ipse igitur simul et moriens est et uiuens, sed morti accedens, uita cedens; adhuc tamen in uita, quia inest anima corpori; nondum autem in morte, quia nondum abscessit a corpore. Sed si, cum abscesserit, nec tunc in morte, sed post mortem potius erit: quando sit in morte quis dixerit? Nam neque ullus moriens erit, si moriens et uiuens simul esse nullus potest. Quamdiu quippe anima in corpore est, non possumus negare uiuentem. Aut si moriens potius dicendus est, in cuius iam corpore agitur ut moriatur, nec simul quisquam potest esse uiuens et moriens: nescio quando sit uiuens.
[*]( A 1 eius mss.; eis v 2 quo modo alt quodam modo e 5 quapdiu V 13 impendit a 14 est om. I 18 caedens Vi cedens αelp decedens & v 19 in corpore I autern] tamen V in mortem b l 20 nec om. V 22 erit si moriens om. e 26 potens esse V quando a. a. nescio v. ) [*]( XXXX Aur. opera Sectio V para I. ) [*]( 40 ) 626
CAPUT X. An uita mortalium mors potius quam uita dicenda sit.
Ex - quo enim quisque in isto corpore morituro esse coeperit, numquam in eo non agitur ut mors ueniat. Hoc enim agit eius mutabilitas toto tempore uitae huius (si tamen uita dicenda est), ut ueniatur in mortem. Nemo quippe est, qui non ei post annum sit, quam ante annum fuit, et cras quam hodie, et hodie quam heri, et paulo post quam nunc, et nunc quam paulo ante propinquior; quoniam, quidquid temporis uiuitur, de spatio uiuendi demitur, et cottidie fit minus minusque quod restat, ut omnino nihil sit aliud tempus uitae huius, quam cursus ad mortem, in quo nemo uel paululum stare uel aliquanto tardius ire permittitur; sed urgentur omnes pari motu nec diuerso inpelluntur accessu. Neque enim, cui uita breuior fuit, celerius diem duxit quam ille, cui longior; sed cum aequaliter et aequalia momenta raperentur ambobus, alter habuit propius, alter remotius, quo non inpari uelocitate ambo currebant. Aliud est autem amplius uiae peregisse, aliud tardius ambulasse. Qui ergo usque ad mortem productiora spatia temporis agit, non lentius pergit, sed plus itineris conficit. Porro si ex illo quisque incipit mori, hoc est esse in morte, ex quo in illo agi coeperit ipsa mors, id est uitae detractio (quia, cum detrahendo finita fuerit, post mortem iam erit, non in morte): profecto, ex quo esse incipit in hoc corpore, in morte est. Quid enim aliud diebus horis momentisque singulis agitur, donec ea consumta mors, quae agebatur, inpleatur, et incipiat iam tempus esse post mortem, quod, cum uita detraheretur, erat in morte? Numquam igitur in uita homo est, ex quo est in isto corpore moriente potius [*](2 hanc inscriptionem om. p1 De uita mortalium quae mora potius quam uita dicenda est p2qv 13 in qua V 14 aliquando e omnes urgentur v 19 uiae] diQ.e V 25 iam erit in mortem b in quo b 26 horis om. b 27 consummata abpα 29 in mortem b 30 in corp. isto v )
627
quam uiuente, si et in uita et in morte simul non potest esse. An potius et in uita et in morte simul est; in uita scilicet, in qua uiuit, donec tota detrahatur; in morte autem, quia iam moritur, cum uita detrahitur? Si enim non est in uita, quid est quod detrahitur, donec eius fiat perfecta consumtio? Si autem non est in morte, quid est uitae ipsa detractio? Non enim frustra, cum uita fuerit corpori tota detracta, post mortem iam dicitur, nisi quia mors erat, cum detraheretur. Nam si ea detracta non est homo in morte, sed post mortem: quando, nisi cum detrahitur, erit in morte?
CAPUT XI. An quisquam simul et uiuens esse possit et mortuus.
Si autem absurdum est, ut hominem, antequam ad mortem perueniat, iam esse dicamus in morte (cui enim propinquat peragendo uitae suae tempora, si iam in illa est?), maxime quia nimis est insolens, ut simul et uiuens esse dicatur et moriens, cum uigilans et dormiens simul esse non possit: quaerendum est quando erit moriens. Etenim antequam mors ueniat, non est moriens, sed uiuens; cum uero mors uenerit, mortuus erit, non moriens. Illud ergo est adhuc ante mortem, hoc iam post mortem. Quando ergo in morte? Tunc enim est moriens, ut, quem ad modum tria sunt cum dicimus ante mortem, in morte, post mortem\', ita tria singulis singula \'uiuens, moriens mortuusque reddantur. Quando itaque sit moriens, id est in morte, ubi neque sit uiuens, quod est ante mortem, neque mortuus, quod est post mortem, sed moriens, id est in morte, difficillime definitur. Quamdiu quippe est anima in corpore, maxime si etiam sensus adsit, procul dubio uiuit homo, qui constat ex anima et corpore, ac per hoc [*]( 2 et ante in uita om. a 4 quia Va bel Domb.; qua p v dum p 5 cODsumtio V ,; consummatio abep a 9 detractio l 14 ad sup. lin. V 17 simul et om. I 22 ergo sup. lin. e 23 quemammodum V 28 sed est e 29 etiamsi l atsit V ) [*]( 40* )
628
adhuc ante mortem, non in morte esse dicendus est; cum uero anima abscesserit omnemque abstulerit corporis sensum, iam post mortem mortuusque perhibetur. Perit igitur inter utrumque, quo moriens uel in morte sit; quoniam si adhuc uiuit, ante mortem est; si uiuere destitit, iam post mortem est. Numquam ergo moriens, id est in morte, esse conprehenditur. Ita etiam in transcursu temporum quaeritur praesens, nec inuenitur, quia sine ullo spatio est, per quod transitur ex futuro in praeteritum. Nonne ergo uidendum est, ne ista ratione mors corporis nulla esse dicatur? Si enim est, quando est, quae in ullo et in qua ullus esse non potest? Quando quidem si uiuitur, adhuc non est, quia hoc ante mortem, non in morte; si autem uiuere iam cessatum est, iam non est, quia et hoc post mortem est, non in morte. Sed rursus si nulla mors est ante quid uel post, quid est quod dicitur ante mortem siue post mortem? Nam et hoc inaniter dicitur, si mors nulla est. Adque utinam in paradiso bene uiuendo egissemus, ut re uera nulla mors esset. Nunc autem non solum est, uerum etiam tam molesta est, ut nec ulla explicari locutione possit nec ulla ratione uitari.
Loquamur ergo secundum consuetudinem (non enim aliter debemus) et dicamus (ante mortem\', priusquam mors accidat; sicut scriptum est: Ante mortem ne laudes hominem quemquam. Dicamus etiam cum acciderit: Post mortem illius uel illius factum est illud aut illud. Dicamus et de praesenti tempore ut possumus, uelut cum ita loquimur: Moriens ille [*]( 23 Eccli. 11, 30 ) [*]( 0 4 utrisque l quo mo;do mojriens, do mo m. 2 iri marg., I 5 si uiuere... mortem est om. e desistit l 11 nullo alv nullus esse potest a 12 mortem est p a 14 et om. I est sup. tin. V 15 ante quid uel post quid F !jp afj ante uel post quid a v; ante quid dicitur, omissis vel post quid est quod, b 16 siue] uel a 18 esset mors v 19 illa Vi 22 sed dic. I priusquam usque ad ante mortem m. 1 in marg. p accedat b i 23 ne glorifices quemquam a 25 vel illius om. b illud ant Vbel; illud uel a p v )
629
testatus est, et: Illis adque illis illud adque illud moriens dereliquit; quamuis hoc nisi uiuens omnino facere non posset et potius hoc ante mortem fecerit, non in morte. Loquamur etiam sicut loquitur scriptura diuina, quae mortuos quoque non post mortem, sed in morte esse non dubitat dicere. Hinc enim est illud: Quoniam non est in morte, qui memor sit tui. Donec enim reuiuescant, recte esse dicuntur in morte, sicut in somno esse quisque, donec euigilet, dicitur; quamuis in somno positos dicamus dormientes, nec tamen eo modo possumus dicere eos, qui iam sunt mortui, morientes. Non enim adhuc moriuntur, qui, quantum adtinet ad corporis mortem, de qua nunc disserimus, iam sunt a corporibus separati. Sed hoc est, quod dixi explicari aliqua locutione non posse. quonam modo uel morientes dicantur uiuere uel iam mortui etiam post mortem adhuc esse dicantur in morte. Quo modo enim post mortem, si adhuc in morte? praesertim cum eos nec morientes dicamus, sicuti eos, qui in somno sunt, dicimus dormientes, et qui in languore, languentes, et qui in dolore, utique dolentes, et qui in uita, uiuentes; at uero mortui, priusquam resurgant, esse dicuntur in morte, nec tamen possunt appellari morientes. Unde non inportune neque incongrue arbitror accidisse, etsi non humana industria, iudicio fortasse diuino, ut hoc uerbum, quod est moritur, in Latina lingua nec grammatici declinare potuerint, ea regula qua cetera talia declinantur. Namque ab eo quod est oritur, fit uerbum praeteriti temporis \'ortus est\'; et si qua similia sunt, per temporis praeteriti participia declinantur. Ab eo uero, quod est moritur, si quaeramus praeteriti temporis uerbum,
[*]( 6 PB. 6, 6 ) [*]( 2 posait I 6 enim om. I quis I 7 reuiuescant V; reuiuisc. reU. v esse om. a dicuntur esse v 9 dicimus V1 14 quoniam II,. quoue P 17 in om. II 19 utique om. at a 24 potuerunt I 25 Namque usque ad declinantur I. 22 2om. al nam ab p 27 uero] uerbo b ) 630
responderi adsolet \'mortuus est>, u littera geminata. Sic enim dicitur mortuus, quo modo fatuus, arduus, [carduus], conspicuus et si qua similia, quae non sunt praeteriti temporis, sed quoniam nomina sunt, sine tempore declinantur. Illud autem, quasi ut declinetur, quod declinari non potest, pro participio praeteriti temporis ponitur nomen. Conuenienter itaque factum est, ut, quem ad modum id quod significat non potest agendo, ita ipsum uerbum non posset loquendo declinari. Agi tamen potest in adiutorio gratiae Redemtoris nostri, ut saltem secundam mortem declinare possimus. Illa est enim grauior et omnium malorum pessima, quae non fit separatione animae et corporis, sed in aeternam poenam potius utriusque conplexu. Ibi e contrario non erunt homines ante mortem adque post mortem, sed semper in morte; ac per hoc numquam uiuentes, numquam mortui, sed sine fine morientes. Numquam enim erit homini peius in morte, quam ubi erit mors ipsa sine morte.
CAPUT XII. Quam mortem primis hominibus Deus, si mandatum eius transgrederentur, fuerit comminatus.
Cum ergo requiritur, quam mortem Deus primis hominibus fuerit comminatus, si ab eo mandatum transgrederentur acceptum nec oboedientiam custodirent, utrum animae an corporis an totius hominis an illam quae appellatur secunda: respondendum est: Omnes. Prima enim constat ex duabus, [secunda] ex omnibus tota. Sicut enim uniuersa terra ex multis terris et uniuersa ecclesia ex multis constat ecclesiis: sic uniuersa mors ex omnibus. Quoniam prima constat ex duabus, una animae, altera corporis; ut sit prima totius hominis mors, [*]( 1 adsolent I 2 [carduus] Velp inclusi utpote ab sciolo librario additum; om. abv Domb. 4 declinaretur l 6 ponitur. Non inconuenienter b 7 quemammodum Ve 8 posset Vb e p aj possit al; declin. loq. non possit v 10 saltim b 11 enim est v est om. e 0 23 uęrum V 25 ex duabus constat v secunda om. VelA )
631
cum anima sine Deo et sine corpore ad tempus poenas luit; secunda uero, ubi anima sine Deo cum corpore poenas aeternas luit. Quando ergo dixit Deus primo illi homini, quem in paradiso constituerat, de cibo uetito: Quacumque die ederitis ex illo, morte moriemini: non tantum primae mortis partem priorem, ubi anima priuatur Deo, nec tantum posteriorem, ubi corpus priuatur anima, nec solam ipsam totam primam, ubi anima et a Deo et a corpore separata punitur; sed quidquid mortis est usque ad nouissimam, quae secunda dicitur, qua est nulla posterior, comminatio illa conplexa est.
CAPUT XIII. Praeuaricatio primorum hominum quam primam senserit poenam.
Nam postea quam praecepti facta transgressio est, confestim gratia deserente diuina de corporum suorum nuditate confusi sunt. Unde etiam foliis ficulneis, quae forte a perturbatis prima conperta sunt, pudenda texerunt; quae prius eadem membra erant, sed pudenda non erant. Senserunt ergo nouum motum inoboedientis carnis suae, tamquam reciprocam poenam inboedientiae suae. Iam quippe anima libertate in peruersum propria delectata et Deo dedignata seruire pristino corporis seruitio destituebatur, et quia superiorem dominum suo arbitrio deseruerat, inferiorem famulum ad suum arbitrium non tenebat, nec omni modo habebat subditam carnem, sicut semper habere potuisset, si Deo subdita ipsa mansisset. Tunc ergo coepit caro concupiscere aduersus spiritum, cum qua controuersia nati sumus, trahentes [*]( 27 Gal. 5, 17 ) [*]( c 1 quạm V 3 homini illi lp 4 comederitis p 5 ex eo v 7 solam Vel p; solum v 8 primam om. p 16 eos deserente 17 ficulċ̣neis V p a sup. lin. V 18 tundenda V 27 ipsa om. Vb )
632
originem mortis et in membris nostris uitiataque natura contentionem eius siue uictoriam de prima praeuaricatione gestantes.
CAPUT XIIII. Qualis homo sit factus a Deo et in quam sortem deciderit suae uoluntatis arbitrio.
Deus enim creauit hominem rectum, naturarum auctor, non utique uitiorum; sed sponte deprauatus iusteque damnatus deprauatos damnatosque generauit. Omnes enim fuimus in illo uno, quando omnes fuimus ille unus, qui per feminam lapsus est in peccatum, quae de illo facta est ante peccatum. Nondum erat nobis singillatim creata et distributa forma, in qua singuli uiueremus; sed iam erat natura seminalis, ex qua propagaremur; qua scilicet propter peccatum uitiata et uinculo mortis obstricta iusteque damnata non alterius condicionis homo ex homine nasceretur. Ac per hoc a liberi arbitrii malo usu series calamitatis huius exorta est, quae humanum genus origine deprauata, uelut radice corrupta, usque ad secundae mortis exitium, quae non habet finem, solis eis exceptis qui per Dei gratiam liberantur, miseriarum conexione perducit.
CAPUT XV. Quod Adam peccaturus prius ipse reliquerit Deum, quam relinqueretur a Deo, et primam fuisse animae mortem a Deo recessisse.
Quam ob- rem etiamsi in eo quod dictum est: Morte moriemini, quoniam non est dictum: Mortibus, eam solam [*]( n 1 ratura V contemptionem l 2 primo VI 6 aruitrio V 10 quando homines fuimus in illo uno quando omnes fuimus ille unus e a 13 erat sup. lin. V . natura erat v 14 uipata V 16 per hoc omn. b a liberi VI elpv; a lineola deletum V2; om. ab Domb. 17 usu] usque ad b 20 gratiam Dei v 23 ut editur, nisi quod V relinquerit habet. V t; prius peccaturus primum reliq. a; peccans prius ipse reliq. p q; peccans prius reliq. v 25 a dno V 27 non dizit l si eam I )
633
intellegamus, quae fit cum anima deseritur sua uita, quod illi Deus est (non enim deserta est ut desereret, sed ut desereretur deseruit; ad malum quippe eius prior est uoluntas eius; ad bonum uero eius prior est uoluntas Creatoris eius; siue ut eam faceret, quae nulla erat, siue ut reficiat, quia lapsa perierat), — etiamsi ergo hanc intellegamus Deum denuntiasse mortem in eo quod ait: Qua die ederitis ex illo, morte moriemini, tamquam diceret: Qua die me deserueritis per inoboedientiam, deseram uos per iustitiam: profecto in ea morte etiam ceterae denuntiatae sunt, quae procul dubio fuerant secuturae. Nam in eo, quod inoboediens motus in carne animae inoboedientis exortus est, propter quem pudenda texerunt, sensa est mors una, in qua deseruit animam Deus. Ea significata est uerbis eius, quando timore dementi sese abscondenti homini dixit: Adam, ubi es? non utique ignorando quaerens, sed increpando admonens, ut adtenderet ubi esset, in quo Deus non esset. Cum uero corpus anima ipsa deseruit aetate corruptum et senectute confectum, uenit in experimentum mors altera, de qua Deus peccatum adhuc puniens homini dixerat: Terra es et in terram ibis; ut ex his duabus mors illa prima, quae totius est hominis, conpleretur, quam secunda in ultimo sequitur, nisi homo per gratiam liberetur. Neque enim corpus, quod de terra est, rediret in terram nisi sua morte, quae illi accidit, cum deseritur sua uita, id est anima. Unde constat inter Christianos ueraciter catholicam tenentes fidem etiam ipsam nobis corporis mortem non lege naturae, qua nullam mortem homini Deus fecit, sed merito inflictam esse peccati, quoniam peccatum uindicans Deus dixit homini, in quo tunc omnes eramus: Terra es et in terram ibis.
[*]( 15 Gen. 3, 9 20 Gen. 3, 19 ) [*]( 3. 4 uolumptas 11 5 quia Vabela; qua VI; quae pv 6 ergo in marg. e 13 pudentate e 15 dementis ac sese, sese m. 2 in ras., e 17 non esset Deus v 21 dix ibis a 24 in terra V 25 unde c̣ụm V 27 quia b 28 homini Vel p V; hominis abaf ) 634
CAPUT XVI. De philosophis, qui animae separationem a corpore non putant esse poenalem, cum Plato inducat summum deum dis minoribus promittentem, quod numquam sint corporibus exuendi. a
Sed philosophi, contra quorum calumnias defendimus ciuitatem Dei, hoc est eius ecclesiam, sapienter sibi uidentur inridere, quod dicimus animae a corpore separationem inter poenas eius esse deputandam, quia uidelicet eius perfectam beatitudinem tunc illi fieri existimant, cum omni prorsus corpore exuta ad Deum simplex et sola et quodam modo nuda redierit. Ubi si nihil, quo ista refelleretur opinio, in eorum litteris inuenirem, operosius mihi disputandum esset, quo demonstrarem non corpus esse animae, sed corruptibile corpus onerosum. Unde illud est quod de scripturis nostris in superiore libro commemorauimus: Corpus enim corruptibile adgrauat animam. Addendo utique corruptibile non qualicumque corpore, sed quale factum est ex peccato consequente uindicta, animam perhibuit adgrauari. Quod etiamsi non addidisset, nihil aliud intellegere deberemus. Sed cum apertissime Plato deos a summo Deo factos habere inmortalia corpora praedicet eisque ipsum Deum, a quo facti sunt, inducat pro magno beneficio pollicentem, quod in aeternum cum suis corporibus permanebunt nec ab eis ulla morte soluentur: quid est quod isti ad exagitandam Christianam fidem fingunt se nescire quod sciunt, aut etiam sibi repugnantes aduersum se ipsos malunt dicere, dum nobis non desinant contradicere? Nempe Platonis haec uerba sunt, sicut ea Cicero in Latinum uertit, quibus inducit summum deum deos quos [*]( 15 c. 15 16 Sap. 9, 15 28 Tim. p. 41 A ) [*]( 4 dis om. p 10 extimant e 11 ex/uta, s eras., e dominum 1 12 refellitur l 15 superiori p v 17 adgrabat V1 21 haberet V 25 exigendam, in marg. exagitandalD, e 26 fingent, e In. lin a corr., V 27 aduersus e )
635
fecit adloquentem ac dicentem: Vos, qui deorum satu orti estis, adtendite: quorum operum ego parens effectorque sum, haec sunt indissolubilia me inuito, quamquam omne conligatum solui potest; sed haudquaquam bonum est ratione uinctum uelle dissoluere. Sed quoniam estis orti, inmortales uos quidem esse et indissolubiles non potestis; ne utiquam tamen dissoluemini, neque uos ulla mortis fata periment, nec erunt ualentiora quam consilium meum, quod maius est uinculum ad perpetuitatem uestram, quam illa quibus estis [tum, cum gignebamini,] conligati). Ecce deos Plato dicit et corporis animaeque conligatione mortales, et tamen inmortales dei a quo facti sunt uoluntate adque consilio. Si ergo animae poena est in qualicumque corpore conligari, quid est quod eos adloquens deus tamquam sollicitos, ne forte moriantur, id est dissoluantur a corpore, de sua facit inmortalitate securos; non propter eorum naturam, quae sit conpacta, non simplex, sed propter suam inuictissimam uoluntatem, qua potens est facere, ut nec orta occidant nec conexa soluantur, sed incorruptibiliter perseuerent?
Et hoc quidem utrum Plato uerum de sideribus dicat, alia quaestio est. Neque enim ei continuo concedendum est globos istos luminum siue orbiculos luce corporea super terras seu die seu nocte fulgentes suis quibusdam propriis animis uiuere eisque intellectualibus et beatis, quod etiam de ipso uniuerso mundo, tamquam uno animali maximo, quo cuncta cetera continerentur animalia, instanter adfirmat. Sed haec, ut dixi, alia quaestio est, quam nunc discutiendam non suscepimus. [*]( 1 c. 11 ) [*]( ..h d m 3 me inuito, in marg. a me inuicto, e 4 autquaquam l; adbut qaquam V bonum V a el p a f; boni b v uictum V1 6 dissolub. b ne utiquam Ve al; neū///quam I; nec umquam p a2; numquam I; nequaquam a b v 8 meum in marg, V 10 tum cum gignebamini bev, m. rec. in marg. p; om. V a 1 p1 a f 12 uoluntate dei l 18 potes ̣̇ns V 22 sęuper V 25 uni e maxime l )
636
Hoc tantum contra istos commemorandum putaui, qui se Platonicos uocari uel esse gloriantur, cuius superbia nominis erubescunt esse Christiani, ne commune illis cum uulgo uocabulum uilem faciat palliatorum tanto magis inflatam, quanto magis exiguam paucitatem; et quaerentes, quid in doctrina Christiana reprehendant, exagitant aeternitatem corporum, tamquam haec sint inter se contraria, ut et beatitudinem quaeramus animae et eam semper esse uelimus in corpore, uelut aerumnoso uinculo conligatam; cum eorum auctor et magister Plato donum a deo summo dis ab illo factis dicat esse concessum, ne aliquando moriantur, id est a corporibus, quibus eos conexuit, separentur.
CAPUT XVII. Contra eos, qui adserunt corpora terrena in cor. ruptibilia fieri et aeterna non posse.
Contendunt etiam isti terrestria corpora sempiterna esse non posse, cum ipsam uniuersam terram dei sui, non quidem summi, sed tamen magni, id est totius huius mundi, membrum in medio positum et sempiternum esse non dubitent. Cum ergo deus ille summus fecerit eis alterum quem putant deum, id est istum mundum, ceteris dis, qui infra eum sunt, praeferendum, eundemque esse existiment animantem, anima scilicet, sicut adserunt, rationali uel intellectuali in tam magna mole corporis eius inclusa, ipsiusque corporis tamquam membra locis suis posita adque digesta quattuor constituerit elementa, quorum iuncturam, ne umquam deus eorum tam magnus moriatur, insolubilem ac sempiternam uelint: quid causae est, ut in corpore maioris animantis tamquam medium membrum aeterna sit terra, et aliorum animantium terrestrium [*]( p 1 putauit V qui] ut qui p a f 4 faciagt V 5 qyaucitatem V 14 corp. terr. V; terr. corp. pqv Domb. 15 fueri V fieri eterna fieri undem non posse p; aeterna fieri n. p. q 22 etque V; etundeq;, t m. a in d mutatum, e 27 morietur V1 )
637
corpora, si Deus sicut illud uelit, aeterna esse non possint? Sed terrae, inquiunt, terra reddenda est, unde animalium terrestria sumta sunt corpora; ex quo fit, inquiunt, ut ea sit necesse dissolui et emori et eo modo terrae stabili ac sempiternae, unde fuerant sumta, restitui. Si quis hoc etiam de igne similiter adfirmet et dicat reddenda esse uniuerso igni corpora, quae inde sumta sunt, ut caelestia fierent animalia: nonne inmortalitas, quam talibus dis, uelut deo summo loquente, promisit Plato, tamquam uiolentia disputationis huius intercidet? An ibi propterea non fit, quia Deus non uult, cuius uoluntatem, ut ait Plato, nulla uis uincit? Quid ergo prohibet, ut hoc etiam de terrestribus corporibus Deus possit efficere, quandoquidem, ut nec ea quae orta sunt occidant nec ea quae sunt uincta soluantur nec ea quae sunt ex elementis sumta reddantur adque ut animae in corporibus constitutae nec umquam ea deserant et cum eis inmortalitate ac sempiterna beatitudine perfruantur, posse Deum facere confitetur Plato? Quur ergo non possit, ut nec terrestria moriantur? An Deus non est potens quo usque Christiani credunt, sed quo usque Platonici uolunt? Nimirum quippe consilium Dei et potestatem potuerunt philosophi, nec potuerunt nosse prophetae; cum potius e contrario Dei prophetas ad enuntiandam eius, quantum dignatus est, uoluntatem Spiritus eius docuerit, philosophos autem in ea cognoscenda coniectura humana deceperit.
Verum non usque adeo decipi debuerunt, non solum ignorantia, uerum etiam peruicacia, ut et sibi apertissime refragentur magnis disputationum uiribus adserentes animae, ut beata esse possit, non terrenum tantum, sed omne corpus esse fugiendum, et deos rursus dicentes habere beatissimas [*]( 4 mori a ac] et p 6 ac dicat p a f 11 uoluntate V 12 pern bibet b 14 uicta V; uincta belf; iuncta apo 19 usque superscripto m. 1 quo, V 21 potestate V 22 et contrario e 24 eius m. 1 ex scl (sancti) corr. e 24 coniect.] creatura b 27 uerum Vae f; tort sed magis, e in marg., bp v; sed maius, iori m. rec., I )
638
animas et tamen aeternis corporibus inligatas, caelestes quidem igneis, Iouis autem ipsius animam, quem mundum istum uolunt, omnibus omnino corporeis elementis, quibus haec tota moles a terra in caelum surgit, inclusam. Hanc enim animam Plato ab intimo terrae medio, quod geometrae centron uocant, per omnes partes eius usque ad caeli summa et extrema diffundi et extendi per numeros musicos opinatur, ut sit iste mundus animal maximum beatissimum sempiternum, cuius anima et perfectam sapientiae felicitatem teneret et corpus proprium non relinqueret, cuiusque corpus et in aeternum ex illa uiueret et eam quamuis non simplex, sed tot corporibus tantisque conpactum hebetare adque tardare non posset. Cum igitur suspicionibus suis ista permittant, quur nolunt credere, diuina uoluntate adque potentia inmortalia corpora fieri posse terrena, in quibus animae nulla ab eis morte separatae, nullis eorum oneribus adgrauatae sempiterne ac feliciter uiuant, quod deos suos posse adserunt in corporibus igneis Iouemque ipsum eorum regem in omnibus corporeis elementis? Nam si animae, ut beata sit, corpus est omne fugiendum, fugiant di eorum de globis siderum, fugiat Iuppiter de caelo et terra; aut si non possunt, miseri iudicentur. Sed neutrum isti uolunt, qui neque a corporibus separationem audent dare dis suis, ne illos mortales colere uideantur, nec beatitudinis priuationem, ne infelices eos esse fateantur. Non ergo ad beatitudinem consequendam omnia fugienda sunt corpora; sed corruptibilia molesta, grauia moribunda; non qualia fecit primis hominibus bonitas Dei, sed qualia esse conpulit poena peccati.
[*]( 2 quae e 5 ab initio b geometres p centrum v 7 opinantur l 9 animam V 18 regem eorum v in sup. lin. V bominibus V i a. 19 deorum V; deorum, superscripto m. rec. dii, I 21 ut V 22 separatione V ) 639
CAPUT XVIII. De terrenis corporibus, quae philosophi adfirmant in caelestibus esse non posse, quia, quod terrenum est, naturali pondere reuocetur ad terram.
Sed necesse est, inquiunt, ut terrena corpora naturale pondus uel in terra teneat uel cogat ad terram et ideo in caelo esse non possint. Primi quidem illi homines in terra erant nemorosa adque fructuosa, quae paradisi nomen obtinuit; sed quia et ad hoc respondendum est uel propter Christi corpus cum quo ascendit in caelum uel propter sanctorum qualia in resurrectione futura sunt, intueantur paulo adtentius pondera ipsa terrena. Si enim ars humana efficit, ut ex metallis, quae in aquis posita continuo submerguntur, quibusdam modis uasa fabricata etiam natare possint: quanto credibilius et efficacius occultus aliquis modus operationis Dei, cuius omnipotentissima uoluntate Plato dicit nec orta interire nec conligata posse dissolui, cum multo mirabilius incorporea corporeis quam quaecumque corpora quibuscumque corporibus copulentur, potest molibus praestare terrenis, ut nullo in ima pondere deprimantur, ipsisque animis perfectissime beatis, ut quamuis terrena, tamen incorruptibilia iam corpora ubi uolunt ponant et quo uolunt agant, situ motuque facillimo! An uero si hoc angeli faciant et quaelibet animalia terrestria rapiant unde libet constituantque ubi libet, aut eos non posse aut onera sentire credendum est? Quur ergo sanctorum perfectos et beatos diuino munere spiritus sine ulla difficultate posse ferre quo uoluerint et sistere ubi uoluerint sua corpora [*]( 2 sqq ut editur V, et sic etiam excepto quod l. 4 nocetur habent p q v; aduersua eos qui terrena corpora dicunt corpore grauitate naturali caelum non posse conscendere a et omisso corpore f 16 dixit ab 17 corporeia] corpore, e in i corr., b corporeis.. corpora om. I 18 quam om. pl corporea a v quibusque p 23 hoc oMn. b ado faciunt b 24 ubi V libet terrestria p aut eos] utrum eos p eoa non posse codd.; eos sine labore n. p. v 27 deferre ab quod l et sistere] existere a b )
640
non credamus? Nam cum terrenorum corporum, sicut onera in gestando sentire consueuimus, quanto maior est quantitas, tanto sit maior et grauitas, ita ut plura pondo quam pauciora plus premant: membra tamen suae carnis leuiora portat anima, cum in sanitate robusta sunt quam in languore cum macra sunt. Et cum aliis gestantibus onerosior sit saluus et ualidus quam exilis et morbidus, ipse tamen ad suum corpus mouendum adque portandum agilior est, cum in bona ualetudine plus habet molis, quam cum in peste uel fame minimum roboris. Tantum ualet in habendis etiam terrenis corporibus, quamuis adhuc corruptibilibus adque mortalibus, non quantitatis pondus, sed temperationis modus. Et quis uerbis explicat, quantum distet inter praesentem quam dicimus sanitatem et inmortalitatem futuram? Non itaque nostram fidem redarguunt philosophi de ponderibus corporum. Nolo enim quaerere, quur non credant terrenum esse posse corpus in caelo, cum terra uniuersa libretur in nihilo. Fortassis enim de ipso medio mundi loco, eo quod in eum coeant quaeque grauiora, etiam argumentatio ueri similior habeatur. Illud dico: Si di minores, quibus inter animalia terrestria cetera etiam hominem faciendum commisit Plato, potuerunt, sicut dicit, ab igne remouere urendi qualitatem, lucendi relinquere quae per oculos emicaret: itane Deo summo concedere dubitabimus, cuius ille uoluntati potestatique concessit, ne moriantur quae orta sint, et tam diuersa, tam dissimilia, id est corporea et incorporea, sibimet conexa nulla possint dissolutione seiungi, ut de carne hominis, cui donat inmortalitatem, corruptionem auferat,
[*]( 21 Tim. p. 42, D 23 ib. p. 45, B ) [*]( 3 maior eit v paucior amplius praemunt b 5 cum acra b 6 hot neros. V 7 ezillis b 8 ualetudine est e 9 quam qum, in marg. quantum, e in fame e 10 tantum uel, in marg. ualet, e 12 explicet v 18 distat l 14 redarguant a2 p v 16 posse esse v posse i om. a f 22 pocnlos, i m. 2, e 23 dubitauimus Vae 24 consensit I ne moriantur concessit v sunt b v 25 et ante tam om. II 27 donaṅt e ) 641
naturam relinquat, congruentiam figurae membrorumque detineat, detrahat ponderis tarditatem? Sed de fide resurrectionis mortuorum et de corporibus eorum inmortalibus diligentius, si Deus uoluerit, in fine huius operis disserendum est.
CAPUT XVIIII. Contra eorum dogmata, qui primos homines, si non peccassent, inmortales futuros fuisse non credunt, aeternitatem animarum uolunt carere corpori bus.
Nunc de corporibus primorum hominum quod instituimus explicemus; quoniam nec mors ista, quae bona perhibetur bonis nec tantum paucis intellegentibus siue credentibus, sed omnibus nota est, qua fit animae a corpore separatio, qua certe corpus animantis, quod euidenter uiuebat, euidenter emoritur, eis potuisset accidere, nisi peccati meritum sequeretur. Licet enim iustorum ac piorum animae defunctorum quod in requie uiuant dubitare fas non sit, usque adeo tamen eis melius esset cum suis corporibus bene ualentibus uiuere, ut etiam illi, qui omni modo esse sine corpore beatissimum existimant, hanc opinionem suam sententia repugnante conuincant. Neque enim quisquam audebit illorum sapientes homines, siue morituros siue iam mortuos, id est aut carentes corporibus aut corpora relicturos, dis inmortalibus anteponere. quibus Deus summus aput Platonem munus ingens, indissolubilem scilicet uitam, id est aeternum cum suis corporibus consortium, pollicetur. Optime autem cum hominibus agi arbitratur idem Plato, si tamen hanc uitam pie iusteque peregerint, ut a suis corporibus separati in ipsorum deorum, qui sua corpora numquam deserunt, recipiantur sinum, [*]( 27 Phaedr. p. 108, C.; Phaedr. p. 248, C ) [*]( 8 ut editur V; aeternitatem ... corporibus om. p q v 15 moritur b eis] et his a b 17 uibat F1 19 beatissimam V 20 suę sententię repugnantem p uincant a ) [*]( XXXX Ang, opera Sectio V 1\'&1\'1 I. ) [*]( 41 )
642
. Scilicet inmemores supera ut conuexa reuisant Rursus et incipiant in corpora uelle reuerti; quod Vergilius ex Platonico dogmate dixisse laudatur. Ita quippe animas mortalium nec in suis corporibus semper esse posse existimat, sed mortis necessitate dissolui, nec sine corporibus durare perpetuo, sed alternantibus uicibus indesinenter uiuos ex mortuis et ex uiuis mortuos fieri putat; ut a ceteris hominibus hoc uideantur differre sapientes, quod post mortem feruntur ad sidera, ut aliquanto diutius in astro sibi congruo quisque requiescat adque inde rursus miseriae pristinae oblitus et cupiditate habendi corporis uictus redeat ad labores aerumnasque mortalium; illi uero, qui stultam duxerint uitam, ad corpora suis meritis debita siue hominum siue bestiarum de proximo reuoluantur. In hac itaque durissima condicione constituit etiam bonas adque sapientes animas, quibus non talia corpora distributa sunt, cum quibus semper adque inmortaliter uiuerent, ut neque in corporibus permanere neque sine his possint in aeterna puritate durare. De quo Platonico dogmate iam in libris superioribus diximus Christiano tempori erubuisse Porphyrium et non solum ab animis humanis remouisse corpora bestiarum, uerum etiam sapientium animas ita uoluisse de corporeis nexibus liberari, ut corpus omne fugientes beatae aput Patrem sine fine teneantur. Itaque ne a Christo uinci uideretur uitam sanctis pollicente perpetuam, etiam ipse purgatas animas sine ullo ad miserias pristinas reditu in aeterna felicitate constituit; et ut Christo aduersaretur, resurrectionem incorruptibilium corporum negans non solum sine terrenis, sed sine ullis omnino corporibus eas adseruit in sempiternum esse uicturas. Nec tamen ista qualicumque opinione praecepit saltem ne dis corporatis
[*]( 1 Verg. Aen. VI, 750 sq. 13 Phaedr. p. 247, E. sqq. 19 X. c. 30 ) [*]( 2 in] ad a 5 posse om. I 9 feruntur mss.; ferantur v Domb. 15 constituit sup, lin. V 17 adque om. V 18 possent V1 19 in sup. libris l 20 tempori V b; tempore rel. v hum. anim. v 22 cor- 0 poribua VI 24 uideretur qui l 27 auersaretur e 30 saltim I ) 643
religionis obsequio subderentur. Quid ita, nisi quia eas, quamuis nulli corpori sociatas, non credidit illis esse meliores? Quapropter, si non audebunt isti, sicut eos ausuros esse non arbitror, dis beatissimis et tamen in aeternis corporibus constitutis humanas animas anteponere: quur eis uidetur absurdum, quod fides Christiana praedicat, et primos homines ita fuisse conditos, ut, si non peccassent, nulla morte a suis corporibus soluerentur, sed pro meritis oboedientiae custoditae inmortalitate donati cum eis uiuerent in aeternum; et talia sanctos in resurrectione habituros ea ipsa, in quibus hic laborauerunt, corpora, ut nec eorum carni aliquid corruptionis uel difficultatis nec eorum beatitudini aliquid doloris et infelicitatis possit accidere?
CAPUT XX. Quod caro sanctorum, quae nunc requiescit in spe, in meliorem reparanda sit qualitatem, quam fuit primorum hominum ante peccatum.
Proinde nunc sanctorum animae defunctorum ideo non habent grauem mortem, qua separatae sunt a corporibus suis, quia caro eorum requiescit in spe. quaslibet sine ullo iam sensu contumelias accepisse uideatur. Non enim, sicut Platoni uisum est, corpora obliuione desiderant, sed potius, quia meminerunt quid sibi ab eo sit promissum, qui neminem fallit, qui eis etiam de capillorum suorum integritate securitatem dedit, resurrectionem corporum, in quibus multa dura perpessi sunt, nihil in eis ulterius tale sensuri desiderabiliter et patienter expectant. Si enim carnem suam non oderant, quando eam suae menti infirmitate resistentem spiritali iure cohercebant, quanto magis eam diligunt etiam ipsam spiritalem futuram! Sicut enim spiritus carni [*]( 23 Lac. 21, 18 26 Eph. 5, 29 ) [*]( 2 societas II 16 spem V 19 qua] quia e 22 corporum obliuionē e2 .23 eius rescriptum V 24 suorum om. 11 28 resistente V2 b e l cohercebant Vb e l\' ) [*]( 41* )
644
seruiens non incongrue carnalis, ita caro spiritui seruiens recte appellabitur spiritalis, non quia in spiritum conuertetur, sicut nonnulli putant ex eo quod scriptum est: Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale, sed quia spiritui summa et mirabili obtemperandi facilitate subdetur usque ad inplendam inmortalitatis indissolubilis securissimam uoluntatem, omni molestiae sensu, omni corruptibilitate et tarditate detracta. Non solum enim non erit tale, quale nunc est in quauis optima ualetudine, sed nec tale quidem, quale fuit in primis hominibus ante peccatum, qui licet morituri non essent, nisi peccassent, alimentis tamen ut homines utebantur, nondum spiritalia, sed adhuc animalia corpora terrena gestantes. Quae licet senio non ueterescerent, ut necessitate perducerentur ad mortem (qui status eis de ligno uitae, quod in medio paradiso cum arbore uetita simul erat, mirabili Dei gratia praestabatur), tamen et alios sumebant cibos praeter unam arborem, quae fuerat interdicta, non quia ipsa erat malum, sed propter commendandum purae et simplicis oboedientiae bonum, quae magna uirtus est rationalis creaturae sub Creatore Domino constitutae. Nam ubi nullum malum tangebatur, profecto, si prohibitum tangeretur, sola inoboedientia peccabatur. Agebatur ergo aliis quae sumebant, ne animalia corpora molestiae aliquid esuriendo ac sitiendo sentirent; de ligno autem uitae propterea gustabatur, ne mors eis undecumque subreperet uel senectute confecta decursis temporum spatiis interirent; tamquam cetera essent alimento, illud sacramento; ut sic fuisse accipiatur lignum uitae in paradiso corporali, sicut in spiritali, hoc est intellegibili,
[*]( 3 1. Cor. 15, 44 ) [*]( 4 corpus om. p surget Vabe; surgit p a I; resurget Iv 5 felicitate a b 6 inplendam codd. excepto b, in quo plenam; om. v 7 noluntatem mss. v; uoluptatem Domb. 13 et senio l nou sup. lin. a ueterescerent mss. praeter a; ueterascerent v; conueterascerent a 16 sumebat V 22 agebatur V b l p a f Domb.; alebantur a e v ne sup. din. V 23 in animalia l ) 645
paradiso sapientia Dei, de qua scriptum est: Lignum uitae est amplectentibus eam.
CAPUT XXI. De paradiso, in quo primi homines fuerunt, quod recte per significationem eius spiritale aliquid intellegatur, salua ueritate narrationis historicae de corporali loco.
Unde nonnulli totum ipsum paradisum, ubi primi homines parentes generis humani sanctae scripturae ueritate fuisse narrantur, ad intellegibilia referunt arboresque illas et ligna fructifera in uirtutes uitae moresque conuertunt; tamquam uisibilia et corporalia illa non fuerint, sed intellegibilium significandorum causa eo modo dicta uel scripta sint. Quasi \' propterea non potuerit esse paradisus corporalis, quia potest etiam spiritalis intellegi; tamquam ideo non fuerint duae mulieres, Agar et Sarra, et ex eis duo filii Abrahae, unus de ancilla, alius de libera. quia duo testamenta in eis figurata dicit apostolus; aut ideo de nulla petra Moyse percutiente aqua defluxerit, quia potest illic figurata significatione etiam Christus intellegi, eodem apostolo dicente: Petra autem erat Christus. Nemo itaque prohibet intellegere paradisum uitam beatorum, quattuor eius flumina quattuor uirtutes, prudentiam, fortitudinem, temperantiam adque iustitiam, et ligna eius omnes utiles disciplinas, et lignorum fructus mores piorum, et lignum uitae ipsam bonorum omnium matrem sapientiam, et lignum scientiae boni et mali transgressi mandati experimentum. Poenam enim peccatoribus bene utique, quoniam iuste, constituit Deus, sed non suo bono experitur homo. [*]( 17 Gal. 4, 22 sqq. 18 Exod. 17, 6; Num. 20, 11 20 1. Cor. 10, 4 ) [*]( 4 sqq. ut editur V; fuerant q. r. possit significatione eina spirituale aliquid intellegi p q v 16 mulieris VI Sara a v ex eis Ya bel; ex his p; ex illis a v 17 et alius b; et unus a figure in eis a 21 intellegi a 28 bono suo v )
646
Possunt haec etiam in ecclesia intellegi, ut ea melius accipiamus tamquam prophetica indicia praecedentia futurorum; paradisum scilicet ipsam ecclesiam, sicut de illa legitur in cantico canticorum; quattuor autem paradisi flumina quattuor euangelia, ligna fructifera sanctos, fructus autem eorum opera eorum, lignum uitae sanctum sanctorum utique Christum, lignum scientiae boni et mali proprium uoluntatis arbitrium. Nec se ipso quippe homo diuina uoluntate contemta nisi perniciose uti potest, adque ita discit, quid intersit, utrum inhaereat communi omnibus bono an proprio delectetur. Se quippe amans donatur sibi, ut inde timoribus maeroribusque conpletus cantet in psalmo, si tamen mala sua sentit: Ad me ipsum turbata est anima mea; correctusque iam dicat: Fortitudinem meam ad te custodiam. Haec et si qua alia commodius dici possunt de intellegendo spiritaliter paradiso nemine prohibente dicantur, dum tamen et illius historiae ueritas fidelissima rerum gestarum narratione commendata credatur.