CAPUT XVIII. Quid de incommutabili consilio ac uoluntate Dei fides sana defendat contra ratiocinationes eorum. qui opera Dei ex aeternitate repetita per eosdem semper uolunt saeculorum redire circuitus.
Illud quoque non dubito, antequam homo primus creatus esset, numquam quemquam fuisse hominem; nec eundem ipsum nescio quibus circuitibus nescio quotiens reuolutum, nec alium aliquem, natura similem. Neque ab hac fide me philosophorum argumenta deterrent, quorum acutissimum illud putatur, quod dicunt nulla infinita ulla scientia posse conprehendi; ac per hoc Deus, inquiunt, rerum quas facit omnium finitarum omnes finitas aput se rationes habet; bonitas autem eius numquam uacua fuisse credenda est, ne sit temporalis eius operatio, cuius retro fuerit aeterna cessatio, quasi paenituerit eum prioris sine initio uacationis ac propterea sit operis adgressus initium; et ideo necesse est, inquiunt, eadem semper repeti eademque semper repetenda transcurrere, uel manente mundo mutabiliter, qui licet numquam non fuerit et sine initio temporis tamen factus est, uel eius quoque ortu et occasu semper illis circuitibus repetito semperque repetendo; ne uidelicet, si aliquando primum Dei opera coepta dicuntur, priorem suam sine initio uacationem tamquam inertem ac desidiosam et ideo sibi displicentem damnasse quodam modo adque ob hoc mutasse credatur; si autem semper quidem temporalia, sed alia adque alia perhibetur operatus ac sic aliquando etiam ad hominem [*]( 1 Cap. XVII v 2 Quod q immutabili p q ac Va; aut p q v Dei om. p 4 Dei om. p 5 et semper p circumitus v 6 primus homo v primus erasum in e esset creatus ęternum quemquam a 7 hom. fuisse v 8. 20 circumitibus v 10 quod dicitur b 12 ds̄ inquiunt dS a rerum finitarum finitas, in tnarg. omnes a fecit e et omnium p finitorum p; infinitorum t; infinitarum eαf 18 mente t 20 hortu et hoccasu l 21 repetitio t 22 praecepta p t dicuntur mss t dicantur v 23 uạcuatam tam inertem p; uacuaṭι̣////tamqu̱am t et ideo] lacuna t 24 ob hoc om. p t a )
597
faciendum, quem numquam antea fecerat, peruenisse, non scientia, qua putant non posse quaecumque infinita conprehendi, sed quasi ad horam, sicut ueniebat in mentem, fortuita quadam inconstantia uideatur fecisse quae fecit. Porro si illi circuitus admittantur, inquiunt, quibus uel manente mundo uel ipso quoque reuolubiles ortus suos et occasus eisdem circuitibus inserente eadem temporalia repetuntur, nec ignauum otium, praesertim tam longae sine initio diuturnitatis, Deo tribuitur, nec inprouida temeritas operum suorum; quoniam si non eadem repetantur, non possunt infinita diuersitate uariata ulla eius scientia uel praescientia conprehendi.
Has argumentationes, quibus inpii nostram simplicem pietatem, ut cum illis in circuitu ambulemus, de uia recta conantur auertere, si ratio refutare non posset, fides inridere deberet. Huc accedit, quod in adiutorio Domini Dei nostri hos uolubiles circulos, quos opinio confingit, ratio manifesta confringit. Hinc enim maxime isti errant, ut in circuitu falso ambulare quam uero et recto itinere malint, quod mentem diuinam omnino inmutabilem, cuiuslibet infinitatis capacem et innumera omnia sine cogitationis alternatione numerantem, de sua humana mutabili angustaque metiuntur; et fit illis quod ait apostolus: Conparantes enim semet ipsos sibimet ipsis non intellegunt. Nam quia illis quidquid noui faciendum uenit in mentem, nouo consilio faciunt (mutabiles quippe mentes gerunt): profecto non Deum, quem cogitare non possunt, sed semet ipsos pro illo cogitantes, non illum, sed se ipsos, nec illi, sed sibi conparant. Nobis autem fas non est credere, aliter affici Deum cum uacat, aliter [*]( 14 Ps. 11, 9 23 2. Cor. 10, 12 ) [*]( 2 quemcunque t 5 illic e circumit. et sic semper v 6 renolntiles It; reuolutile e 7 circuiti inserentes t 8 ignauium t 15 possit I 16 in aduentum p; in aduentu in ras. t 17 confingit ratio] configuratio t 22 angustiaque e 28 conparantur b 29 Deum affici v )
598
cum operatur; quia nec affici dicendus est, tamquam in eius natura fiat aliquid, quod ante non fuerit. Patitur quippe qui afficitur, et mutabile est omne quod aliquid patitur. Non itaque in eius uacatione cogitetur ignauia desidia inertia, sicut nec in eius opere labor conatus industria. Nouit quiescens agere et agens quiescere. Potest ad opus nouum non nouum, sed sempiternum adhibere consilium; nec paenitendo, quia prius cessauerat, coepit facere quod non fecerat. Sed et si prius cessauit et posterius operatus est (quod nescio quem ad modum ab homine possit intellegi): hoc procul dubio, quod dicitur prius et posterius, in rebus prius non existentibus et posterius existentibus fuit; in illo autem non alteram praecedentem altera subsequens mutauit aut abstulit uoluntatem, sed una eademque sempiterna et inmutabili uoluntate res, quas condidit, et ut prius non essent egit, quamdiu non fuerunt, et ut posterius essent, quando esse coeperunt, hinc eis. qui talia uidere possunt, mirabiliter fortassis ostendens, quam non eis indiguerit, sed eas gratuita bonitate condiderit, cum sine illis ex aeternitate initio carente in non minore beatitate permansit.
CAPUT XVIIII. Contra eos, qui dicunt ea, quae infinita sunt, nec - Dei posse scientia conprehendi.
Illud autem aliud quod dicunt, nec Dei scientia quae infinita sunt posse conprehendi: restat eis, ut dicere audeant adque huic se uoragini profundae inpietatis inmergant, quod non omnes numeros Deus nouerit. Eos quippe infinitos esse, certissimum est; quoniam in quocumque numero finem faciendum putaueris, idem ipse, non dico uno addito augeri, sed [*]( 1 quia nec om. e aff. dic.] afficiendus e; afficicendus t in eius om. b 2 non ante v quia t 4 utique, in marg. itaque, e cogitur t inhertia t 11 et posterius in rebus prius om. e 12 in illo autem fuit t 13 mutabit et 14 sed usque ad uoluntate om. ll 17 hostendens l 18 indiguerunt t 19 beatitudine V eJ 28 fine t )
599
quamlibet sit magnus et quamlibet ingentem multitudinem continens, in ipsa ratione adque scientia numerorum non solum duplicari, uerum etiam multiplicari potest. Ita uero suis quisque numerus proprietatibus terminatur, ut nullus eorum par esse cuicumque alteri possit. Ergo et dispares inter se adque diuersi sunt, et singuli quique finiti sunt, et omnes infiniti sunt. Itane numeros propter infinitatem nescit omnes Deus, et usque ad quandam summam numerorum scientia Dei peruenit, ceteros ignorat? Quis hoc etiam dementissimus dixerit? Nec audebunt isti contemnere numeros et eos dicere ad Dei scientiam non pertinere, aput quos Plato Deum magna auctoritate commendat mundum numeris fabricantem. Et aput nos Deo dictum legitur: Omnia in mensura et numero et pondere disposuisti; de quo et propheta dicit: Qui profert numerose saeculum, et Saluator in euangelio: Capilli, inquit, uestri omnes numerati sunt. Absit itaque ut dubitemus, quod ei notus sit omnis numerus, cuius intellegentiae, sicut in psalmo canitur, non est numerus. Infinitas itaque numeri, quamuis infinitorum numerorum nullus sit numerus, non est tamen inconprehensibilis ei, cuius intellegentiae non est numerus. Quapropter si, quidquid scientia conprehenditur, scientis conprehensione finitur: profecto et omnis infinitas quodam ineffabili modo Deo finita est, quia scientiae ipsius inconprehensibilis non est. Quare si infinitas numerorum scientiae Dei, qua conprehenditur, esse non potest infinita: qui tandem nos sumus homunculi, qui eius scientiae limites figere
[*]( 13 Sap. 11, 21 15 Esai. 40, 26 16 bit. 10, 30 18 Ps. 146, 5 ) [*]( 1 ingentem m. c. in ipsa om. e 2 in om. t 5 dispares///////adque 1 _19 7 infirmitatem VI 9 etiam om. V f 12 numeryiii mundum, is et transpositionis signis m. 1 superscriptis, V; mundum numeris, codd. excepto b, qui numeris omittit, v; num. mundum Domb. 13 Et om. b Dno e 14 dicit et propheta v 15 numero e 1 17 notus, in marg. ignotus, e 19 infinitus V 22 si] di (= dei) 1 23 inexfabili VI 24 Deo om. 11 a f, ) 600
praesumamus, dicentes quod, nisi eisdem circuitibus temporum eadem temporalia repetantur, non potest Deus cuncta quae facit uel praescire ut faciat, uel scire cum fecerit? cuius sapientia simpliciter multiplex et uniformiter multiformis tam inconprehensibili conprehensione omnia inconprehensibilia conprehendit, ut, quaecumque noua et dissimilia consequentia praecedentibus si semper facere uellet, inordinata et inprouisa habere non posset, nec ea prouideret ex proximo tempore, sed aeterna praescientia contineret.
CAPUT XX. De saeculis saeculorum.
Quod utrum ita faciat, et continuata sibi conexione copulentur quae appellantur saecula saeculorum. alia tamen adque alia ordinata dissimilitudine procurrentia, eis dumtaxat, qui ex miseria liberantur, in sua beata inmortalitate sine fine manentibus; an ita dicantur saecula saeculorum, ut intellegantur saecula in sapientia Dei inconcussa stabilitate manentia istorum, quae cum tempore transeunt, tamquam efficientia saeculorum, definire non audeo. Fortassis enim possit dici saeculum, quae sunt saecula, ut nihil aliud perhibeatur saeculum saeculi quam saecula saeculorum, sicut nihil aliud dicitur caelum caeli quam caeli caelorum. Nam caelum Deus uocauit firmamentum super quod sunt aquae; et tamen psalmus: Et aquae, inquit, quae super caelos, laudent nomen Domini. Quid ergo istorum duorum sit, an praeter haec [*]( 23 Pa. 148, 4 ) [*]( 2 facit Vetaf; fecit ablpv 8 ut] quid I 4 simpliciter m. 2 in ueraciter mutatam t 6 dissimile t consequantur i 7 facere] eanere t et prouisa b 8 possit l prouideret Va b e pi t a I; praeuideret Zp2 v ex] e b; et V si ex t si proximo ex tempore transpositione notata p; 10 Cap, XVIIII v 12 ista V fiat, in marg. faciat, e 14 his l 15 liberentur Vi 21 in nihil t 23 insuper t quo super e 24 super caelos Veta; sap. c. sunt ablpv )
601
duo aliquid aliud de saeculis saeculorum possit intellegi, profundissima quaestio est, neque hoc quod nunc agimus inpedit, si indiscussa interim differatur; siue aliquid in ea definire ualeamus, siue nos faciat cautiores diligentior ipsa tractatio, ne in tanta obscuritate rerum adfirmare temere aliquid audeamus. Nunc enim contra opinionem disputamus, qua illi circuitus adseruntur, quibus semper eadem per interualla temporum necesse esse repeti existimantur. Quaelibet autem illarum sententiarum de saeculis saeculorum uera sit, ad hos circuitus nihil pertinet; quoniam siue saecula saeculorum sint non eadem repetita, sed alterum ex altero conexione ordinatissima procurrentia, liberatorum beatitudine sine ullo recursu miseriarum certissima permanente, siue saecula saeculorum aeterna sint temporalium tamquam dominantia subditorum, circuitus illi eadem reuoluentes locum non habent, quos maxime refellit aeterna uita sanctorum.
CAPUT XXI. De inpietate eorum, qui adserunt animas summae ueraeque beatitudinis participes iterum adque iterum per circuitus temporum ad easdem miserias laboresque redituras.
Quorum enim aures piorum ferant post emensam tot tantisque calamitatibus uitam (si tamen uita ista dicenda est, quae potius mors est, ita grauis, ut mors, quae ab hac liberat, mortis huius amore timeatur), post tam magna mala tamque multa et horrenda tandem aliquando per ueram religionem adque sapientiam expiata adque finita ita peruenire ad conspectum [*]( is Mt. 25, 46 ) [*]( 3 si interimdiscussa V sine Vi 5 aliquid temere v 7 adserunt t 10 sunt e 11 contexitne V 12 procurrenti t 14 circumitus et sic semper v 15 habentes maxima V 17 Cap. XX v 19 bereque V 21 lauoresque V 23 ista uita v 25 timeatur, in marg. non, e mala tamque] multamque t )
602
Dei adque ita fieri beatum contemplatione incorporeae lucis per participationem inmutabilis inmortalitatis eius, cuius adipiscendae amore flagramus, ut eam quandoque necesse sit deseri et eos, qui deserunt, ab illa aeternitate ueritate felicitate deiectos tartareae mortalitati, turpi stultitiae, miseriis exsecrabilibus inplicari, ubi Deus amittatur, ubi odio ueritas habeatur, ubi per inmundas nequitias beatitudo quaeratur, et hoc itidem adque itidem sine ullo fine priorum et posteriorum certis interuallis et dimensionibus saeculorum factum et futurum; et hoc propterea, ut possint Deo circuitibus definitis euntibus semper adque redeuntibus per nostras falsas beatitudines et ueras miserias alternatim quidem, sed reuolutione incessabili sempiternas nota esse opera sua, quoniam neque a faciendo quiescere neque sciendo potest ea, quae infinita sunt, indagare? Quis haec audiat? quis credat? quis ferat? Quae si uera essent, non solum tacerentur prudentius, uerum etiam (ut quo modo ualeo dicam quod uolo) doctius nescirentur. Nam si haec illic in memoria non habebimus et ideo beati erimus, quur hic per eorum scientiam grauatur amplius nostra miseria? Si autem ibi ea necessario scituri sumus, hic saltem nesciamus, ut hic felicior sit expectatio quam illic adeptio summi boni; quando hic aeterna uita consequenda expectatur; ibi autem beata, sed non aeterna, quandoque amittenda cognoscitur.
Si autem dicunt neminem posse ad illam beatitudinem peruenire, nisi hos circuitus, ubi beatitudo et miseria uicissim alternant, in huius uitae eruditione cognouerit: quo modo [*]( 1 ita om. t 3 amore om. e quando I 6 hodio t ueritatis I 7 et huc V 9 factum iuturum, in marg. est, e 10 in I uerba et hoc ... usque ad ... falsae beatitudinis p. 603, 10 hic omissa et inserto folio suppleta infra p. 607, 5 post consecutus exstant ibique lineolis deleta sunt definitis ... redeuntibus om. e 14 potest Ya e l II; possit v potest ea] postea ab 15 indagare] inuenire l ferat quis credat t 18 memoriam t habuerimus V; habemus a 19 et cur a amplius om. a 20 ibia V i 24 ammit. t )
603
ergo fatentur, quanto plus quisque amauerit Deum, tanto eum facilius ad beatitudinem peruenturum, qui ea docent, quibus amor ipse torpescat? Nam quis non remissius et tepidius amet eum, quem se cogitat necessario deserturum et contra eius ueritatem sapientiamque sensurum, et hoc cum ad eius plenam pro sua capacitate notitiam beatitudinis perfectione peruenerit? quando nec hominem amicum possit quisque amare fideliter, cui se futurum nouit inimicum. Sed absit ut uera sint, quae nobis minantur ueram miseriam numquam finiendam, sed interpositionibus falsae beatitudinis saepe ac sine fine rumpendam. Quid enim illa beatitudine falsius adque fallacius, ubi nos futuros miseros aut in tanta ueritatis luce nesciamus aut in summa felicitatis arce timeamus? Si enim uenturam calamitatem ignoraturi sumus, peritior est hic nostra miseria, ubi uenturam beatitudinem nouimus; si autem nos illic clades inminens non latebit. beatius tempora transigit anima misera, quibus transactis ad beatitudinem subleuetur, quam beata, quibus transactis in miseriam reuoluatur. Adque ita spes nostrae infelicitatis est felix et felicitatis infelix. Unde fit, ut, quia hic mala praesentia patimur, ibi metuimus inminentia, uerius semper miseri quam beati aliquando esse possimus.
Sed quoniam haec falsa sunt clamante pietate, conuincente ueritate (illa enim nobis ueraciter promittitur uera felicitas, cuius erit semper retinenda et nulla infelicitate rumpenda certa securitas): uiam rectam sequentes, quod nobis est Christus, eo duce ac saluatore a uano et inepto inpiorum circuitu iter fidei mentemque auertamus. Si enim de istis circuitibus et sine cessatione alternantibus itionibus et reditionibus animarum Porphyrius Platonicus suorum opinionem [*]( 1 tanta t 8 nouit Vciblelptaf; nouerit b2 v 11 ac a 20 praescientia t 21 imminentiam t 25 eius 1 26 quod codd. praeter p; quae pv 27 ac] ex l 28 mente tenensque t 29 rectionibua b 30 Porph.] proprius a, superscripto plotinus b opinione a t; opiniones a )
604
sequi noluit, siue ipsius rei uanitate permotus siue iam tempora Christiana reueritus, et, quod in libro decimo commemoraui, dicere maluit animam propter cognoscenda mala traditam mundo, ut ab eis liberata adque purgata, cum ad Patrem redierit, nihil ulterius tale patiatur: quanto magis nos istam inimicam Christianae fidei falsitatem detestari ac deuitare debemus! His autem circuitibus euacuatis __ adque frustratis nulla necessitas nos conpellit ideo putare non habere initium temporis ex quo esse coeperit genus humanum, quia per nescio quos circuitus nihil sit in rebus noui, quod non et antea certis interuallis temporum fuerit et postea sit futurum. Si enim liberatur anima non reditura ad miserias, sicut numquam antea liberata est, fit in illa aliquid, quod antea numquam factum est, et hoc quidem ualde magnum, id est quae numquam desinat aeterna felicitas. Si autem in natura inmortali fit tanta nouitas nullo repetita, nullo repetenda circuitu, quur in rebus mortalibus fieri non posse contenditur? Si dicunt non fieri in anima beatitudinis nouitatem, quoniam ad eam reuertitur, in qua semper fuit, ipsa certe liberatio noua fit, cum de miseria liberatur in qua numquam fuit, et ipsa miseriae nouitas in ea facta est quae numquam fuit. Haec autem nouitas si non in rerum, quae diuina prouidentia gubernantur, ordinem uenit, sed casu potius euenit, ubi sunt illi determinati dimensique circuitus, in quibus nulla noua fiunt, sed repetuntur eadem quae fuerunt? Si autem et haec nouitas ab ordinatione prouidentiae non excluditur, siue data sit anima siue lapsa sit: possunt fieri noua, quae neque antea
[*]( 2 c. 30 ) [*]( 1 sequi noluit ont. a quantitate t; qua titate litteris in corrosa membrana rescriptis V 2 xpi ueritas t 3 animum t 5 patiebatur t 8 habere] debere t 9 temporis om. a coepit a qua t 14 magnum om. ll 15 numquam quam t mortali l 18 in om. t 19 ad eam] eadem l 22 quem b gubernatur b 23 ordinem V & l v; ordine eptრueniyijt l 24 mensique l nulla oro. It 27 einelabsit 11 ) 605
facta sint nec tamen a rerum ordine aliena sint. Et si potuit anima per inprudentiam facere sibi nouam miseriam, quae non esset inprouisa diuinae prouidentiae, ut hanc quoque in rerum ordine includeret et ab hac eam non inprouide liberaret: qua tandem temeritate humanae uanitatis audemus negare diuinitatem facere posse res, non sibi, sed mundo nouas, quas neque antea fecerit nec umquam habuerit inprouisas? Si autem dicunt liberatas quidem animas ad miseriam non reuersuras, sed cum hoc fit in rebus nihil noui fieri, quoniam semper aliae adque aliae liberatae sunt et liberantur et liberabuntur: hoc certe concedunt, si ita est, nouas animas fieri, quibus sit et noua miseria et noua liberatio. Nam si antiquas eas esse dicunt et retrorsum sempiternas, ex quibus cottidie noui fiant homines, de quorum corporibus, si sapienter uixerint, ita liberentur, ut numquam ad miserias reuoluantur, consequenter dicturi sunt infinitas. Quantuslibet namque finitus numerus fuisset animarum, infinitis retro saeculis sufficere non ualeret, ut ex illo semper homines fierent, quorum essent animae ab ista semper mortalitate liberandae, numquam ad eam deinceps rediturae. Nec ullo modo explicabunt, quo modo in rebus, quas, ut Deo notae esse possint, finitas uolunt, infinitus sit numerus animarum.
Quapropter quoniam circuitus illi iam explosi sunt, quibus ad easdem miserias necessario putabatur anima reditura: quid restat conuenientius pietati quam credere non esse inpossibile Deo et ea, quae numquam fecerit, noua facere et ineffabili praescientia uoluntatem mutabilem non habere? Porro autem utrum animarum liberatarum nec ulterius ad miserias rediturarum numerus possit semper augeri, ipsi uiderint, qui de rerum [*](1 sunt t 2 facere per imprud. v 4 ordine usque ad eam non oni, t eam ex enim corr. V inprouida V 5 uanitss t 8 animas liberatas quidem p miserias ex 11 concedant e v 13 dicant esse v 14 de] sed e de quorum] decorum t 18 fierent homines v 21 exse VI possunt V 24 putatur V 25 conueniens b 29 semper om. VI; tempore t )
606
infinitate cohibenda tam subtiliter disputant; nos uero ratiocinationem nostram ex utroque latere terminamus. Si enim potest, quid causae est, ut negetur creari potuisse quod numquam antea creatum esset, si liberatarum animarum numerus, qui numquam antea fuit, non solum factus est semel, sed fieri numquam desinet? Si autem oportet ut certus sit liberatarum aliquis numerus animarum, quae ad miseriam numquam redeant, neque iste numerus ulterius augeatur: etiam ipse sine dubio, quicumque erit, ante utique numquam fuit; qui profecto crescere et ad suae quantitatis terminum peruenire sine aliquo non posset initio; quod initium eo modo antea numquam fuit. Hoc ergo ut esset, creatus est homo, ante quem nullus fuit.
CAPUT XXII. De conditione unius primi hominis adque in eo generis humani.
Hac igitur quaestione difficillima propter aeternitatem Dei noua creantis sine nouitate aliqua uoluntatis, quantum potuimus, explicata non est arduum uidere multo fuisse melius quod factum est, ut ex uno homine, quem primum condidit, multiplicaret genus humanum, quam si id incohasset a pluribus. Nam cum animantes alias solitarias et quodam modo soliuagas, id est, quae solitudinem magis adpetant, sicuti sunt aquilae milui, leones lupi et quaecumque ita sunt, alias congreges instituerit, quae congregatae adque in gregibus malint uiuere, ut sunt columbi sturni, cerui damulae et cetera huius modi: utrumque tamen genus non ex singulis propagauit, sed plura simul iussit existere. Hominem uero, [*]( 1 subpliciter t 3 utegatur. in marg. n. b 4 est a animarum om. b numquam antea non V 5 nunquam fieri v 8 alterius t 11 posset Vepta; possit ablv 14 Cap. XXI v 21 multiplicare t 22 quodadmodo t 23 adpetunt secuti t 25 alias graeges V; alia congreges l 26 sturni, in marg. x sturdi, a dammulae V e; danimulae t 27 tamen omn. IX )
607
cuius naturam quodam modo mediam inter angelos bestiasque condebat, ut, si Creatori suo tamquam uero domino subditus praeceptum eius pia oboedientia custodiret, in consortium transiret angelicum, sine morte media beatam inmortalitatem absque ullo termino consecutus; si autem Dominum Deum suum libera uoluntate superbe adque inoboedienter usus offenderet, morti addictus bestialiter uiueret, libidinis seruus aeternoque post mortem supplicio destinatus, unum ac singulum creauit, non utique solum sine humana societate deserendum, sed ut eo modo uehementius ei commendaretur ipsius societatis unitas uinculumque concordiae, si non tantum inter se naturae similitudine, uerum etiam cognationis affectu homines necterentur; quando ne ipsam quidem feminam copulandam uiro sicut ipsum creare illi placuit, sed ex ipso, ut omnino ex homine uno diffunderetur genus humanum.
CAPUT XXIII. Quod praescierit Deus hominem, quem primum condidit, peccaturum simulque praeuiderit, quan- tum piorum populum ex eius genere in angelicum consortium sua esset gratia translaturus.
Nec ignorabat Deus hominem peccaturum et morti iam obnoxium morituros propagaturum eoque progressuros peccandi inmanitate mortales, ut tutius adque pacatius inter se rationalis uoluntatis expertes bestiae sui generis uiuerent, quarum ex aquis et terris plurium pullulauit exordium, quam homines, quorum genus ex uno est ad commendandam concordiam propagatum. Neque enim umquam inter se leones aut inter [*]( 1 quodadmodo t 5 termino] tempore l consecuturus Ip2 a; consecuturil e nisi t 12 cognitionis effectu ab 13 nec ipsam abp tv 14 uiri t illi sup. lin. V 15 omnino Vel p t a f; omne a v hominem b uno om. a 17 Cap. XXII v 18 Dens om. p primum dena p 20 populora p 21 essent p transituros p 24 capacius e rationali V 25 sue el 26 plurium V l tI; plurimum abeptaf )
608
se dracones, qualia homines, bella gesserunt. Sed praeuidebat etiam gratia sua populum piorum in adoptionem uocandum remissisque peccatis iustificatum Spiritu sancto sanctis angelis in aeterna pace sociandum, nouissima inimica morte destructa; cui populo esset huius rei consideratio profutura, quod ex uno homine Deus ad commendandum hominibus. quam ei grata sit etiam in pluribus unitas, genus instituisset humanum.
CAPUT XXIIII. De natura humanae animae creatae ad imaginem Dei.
Fecit ergo Deus hominem ad imaginem suam. Talem quippe illi animam creauit, qua per rationem adque intellegentiam omnibus esset praestantior animalibus terrestribus et natatilibus et uolatilibus, quae mentem huius modi non haberent. Et cum uirum terreno formasset ex puluere eique animam qualem dixi siue quam iam fecerat sufflando indidisset siue potius sufflando fecisset eumque flatum, quem sufflando fecit (nam quid est aliud sufflare quam flatum facere?), animam hominis esse uoluisset, etiam coniugem illi in adiutorium generandi ex eius latere osse detracto fecit, ut Deus. Neque enim haec carnali consuetudine cogitanda sunt, ut uidere solemus opifices ex materia quacumque terrena corporalibus membris. quod artis industria potuerint, fabricantes. Manus Dei potentia Dei est, qui etiam uisibilia inuisibiliter operatur. Sed haec fabulosa potius quam uera esse arbitrantur, qui uirtutem ac sapientiam Dei, qua nouit et potest etiam sine seminibus ipsa certe facere semina, ex his usitatis et cottidianis metiuntur operibus; ea uero, quae primitus instituta sunt, quoniam non nouerunt, infideliter cogitant; quasi non haec ipsa, quae [*]( 2 adoptione t 5 esse t 9 Cap. XXIII v 13 illi om. II 14 animabus V 18 nam usque ad hominis om. I 20 uoluisse/, t eraso, e in] ad t adiutorio l 21 os l 24 potuerunt Ip t 25 Dei one. p qui] qua p 27 nobit t 28 ista facere omisso certe p t 29 uea V )
609
nouerunt de humanis conceptibus adque partubus, si inexpertis narrarentur, incredibiliora uiderentur; quamuis et ea ipsa plerique magis naturae corporalibus causis quam operibus diuinae mentis adsignent.
CAPUT XXV. An ullius uel minimae creaturae possint dici angeli creatores.
Sed cum his nullum nobis est in his libris negotium, qui diuinam mentem facere uel curare ista non credunt. Illi autem qui Platoni suo credunt non ab illo summo Deo, qui fabricatus est mundum, sed ab aliis minoribus, quos quidem ipse creauerit, permissu siue iussu eius animalia facta esse cuncta mortalia, in quibus homo praecipuum disque ipsis cognatum teneret locum, si superstitione careant, qua quaerunt unde iuste uideantur sacra et sacrificia facere quasi conditoribus suis, facile carebunt etiam huius opinionis errore. Neque enim fas est ullius naturae quamlibet minimae mortalisque creatorem nisi Deum credere ac dicere, et antequam possit intellegi. Angeli autem, quos illi deos libentius appellant, etiamsi adhibent uel iussi uel permissi operationem suam rebus quae gignuntur in mundo, tam non eos dicimus creatores animalium, quam nec agricolas frugum adque arborum.
CAPUT XXVI. Omnem naturam et omnem speciem uniuersae creaturae non nisi opere Dei fieri adque formari.
Cum enim alia sit species, quae adhibetur extrinsecus cuicumque materiae corporali, sicut operantur homines figuli et [*]( 10 Tim. p. 41, C ) [*]( 1 partibus V11 4 menti t 5 Cap. XXIIII v 13 praecipuugdisque V 14 superstitutione l 15 sacra et om. t 21 tam non Ve11 ll; iam non t a; tamen non a b e2 p; tamen tam non v 25 fieri adque Fot; om. p q v ) [*]( XXXX Aug. opera Sectio V para I. ) [*]( 39 )
610
fabri adque id genus opifices, qui etiam pingunt et effingunt formas similes corporibus animalium; alia uero, quae intrinsecus efficientes causas habet de secreto et occulto naturae uiuentis adque intellegentis arbitrio, quae non solum naturales corporum species, uerum etiam ipsas animantium animas, dum non fit, facit: supra dicta illa species artificibus quibusque tribuatur; haec autem altera non nisi uni artifici, creatori et conditori Deo, qui mundum ipsum et angelos sine ullo mundo et sine ullis angelis fecit. Qua enim ui diuina et, ut ita dicam, effectiua, quae fieri nescit, sed facere, accepit speciem, cum mundus fieret, rutunditas caeli et rutunditas solis: eadem ui diuina et effectiua, quae fieri nescit, sed facere, accepit speciem rutunditas oculi et rutunditas pomi et ceterae figurae naturales, quas uidemus in rebus quibusque nascentibus non extrinsecus adhiberi, sed intima Creatoris potentia, qui dixit: Caelum et terram ego inpleo, et cuius sapientia est, quae adtingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter. Proinde facti primitus angeli cuius modi ministerium praebuerint Creatori cetera facienti nescio; nec tribuere illis audeo quod forte non possunt, nec debeo derogare quod possunt. Creationem tamen conditionemque omnium naturarum, qua fit ut omnino naturae sint, eis quoque fauentibus illi Deo tribuo, cui se etiam ipsi debere quod sunt cum gratiarum actione nouerunt. Non solum igitur agricolas non dicimus fructuum quorumque creatores, cum legamus: Neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus; sed ne ipsam quidem terram, quamuis mater omnium fecunda uideatur, quae germinibus erumpentia promouet et fixa
[*]( 16 Hierem. 23, 24 17 Sap. 8, 1 26 1. Cor. 3, 7 ) [*]( q; 1 etiam qui p at effing. a 3 occultato V 9 mundo] modo t 10 facit t 11 cum usque ad speciem I. 13 om. e 11 sqq. rutunditas V a1; rotund. ablpt 13 rutundas oculi et rutundas pomi e 18 sua suauiter t; sapienter V 20 ne < 22 tamen ora, It qua fuit t 23 fabentibus V illiṣ V 26 creatoris t ) 611
radicibus continet, cum itidem legamus: Deus illi dat corpus quo modo uoluerit et unicuique seminum proprium corpus. Ita nec feminam sui puerperii creatricem appellare debemus, sed potius illum qui cuidam famulo suo dixit: Priusquam te formarem in utero, noui te. Et quamuis anima sic uel sic affecta praegnantis ualeat aliquibus uelut induere qualitatibus fetum, sicut de uirgis uariatis fecit Iacob, ut pecora colore uaria gignerentur: naturam tamen illam, quae gignitur, tam ipsa non fecit, quam nec ipsa se fecit. Quaelibet igitur corporales uel seminales causae gignendis rebus adhibeantur, siue operationibus angelorum aut hominum aut quorumque animalium siue marium feminarumque mixtionibus; quaelibet etiam desideria motusue animae matris ualeant aliquid liniamentorum aut colorum aspergere teneris mollibusque conceptibus: ipsas omnino naturas, quae sic uel sic in suo genere afficiantur, non facit nisi summus Deus, cuius occulta potentia cuncta penetrans incontaminabili praesentia facit esse quidquid aliquo modo est, in quantumcumque est; quia nisi faciente illo non tale uel tale esset, sed prorsus esse non posset. Quapropter si in illa specie, quam forinsecus corporalibus opifices rebus inponunt, urbem Romam et urbem Alexandriam non fabros et architectos, sed reges, quorum uoluntate consilio imperio fabricatae sunt, illam Romulum, illam Alexandrum habuisse dicimus conditores: quanto potius non nisi Deum debemus conditorem dicere naturarum, qui neque ex ea materia facit aliquid, quam ipse non fecerit, nec operarios habet, nisi quos
[*]( 1 ib. 15, 38 5 Hierem. 1, 5 8 Gen. 30, 37 ) [*]( 4 suo famulo v 6 si uel t ualeat] uolent b 7 sicut] uelut b O 0 8 colore uario p t; uario colore a; colere uaria cum transpositionis nota a natura tam. illa t illum b 9 tam om. b quam .. , fecit om. b 10 qualibet b uel seminales om. b gignentibus a 12 quorumcumque b feminarum om. b commiitionibus b 13 desideria e 14 lineam. v 17 praescientia l 18 quantumque bl 19 u ale om. b esset] esse V t possit l 20 qua i 24 condit. debemuF 26 quod ipse b ) [*]( 39* ) 612
ipse creauerit; et si potentiam suam, ut ita dicam, fabricatoriam rebus subtrahat, ita non erunt, sicut ante quam fierent non fuerunt. Sed ante dico aeternitate, non tempore. Quis enim alius creator est temporum, nisi qui fecit ea, quorum motibus currerent tempora?
CAPUT XXVII. De Platonicorum opinione, qua putauerunt angelos quidem a Deo conditos, sed ipsos esse h\'umanorum corporum conditores.
Ita sane Plato minores et a summo Deo factos deos effectores esse uoluit animalium ceterorum, ut inmortalem partem ab ipso sumerent, ipsi uero mortalem adtexerent. Proinde animarum nostrarum eos creatores noluit esse, sed corporum. Unde quoniam Porphyrius propter animae purgationem dicit corpus omne fugiendum simulque cum suo Platone aliisque Platonicis sentit eos, qui inmoderate adque inhoneste uixerint, propter luendas poenas ad corpora redire mortalia, Plato quidem etiam bestiarum, Porphyrius tantummodo ad hominum: sequitur eos, ut dicant deos istos, quos a nobis uolunt quasi parentes et conditores nostros coli, nihil esse aliud quam fabros conpedum carcerumue nostrorum, nec institutores, sed inclusores adligatoresque nostros ergastulis aerumnosis et grauissimis uinculis. Aut ergo desinant Platonici poenas animarum ex istis corporibus comminari, aut eos nobis deos colendos non praedicent, quorum in nobis operationem, ut 5 quantum possumus fugiamus et euadamus, hortantur, cum [*]( 10 Tim. 41, C ) [*]( 1 tuam b 2 subtraha/t, n eras., V; subtrahas b 5 current t 6 Cap. XXVI v 10 sed a l 11 ut, superscripto m. 1 et, V 12 adtexerent, in marg. attingerent, l 13 esse noluit v 15 omne corpus v simulque supplicatione aliisquc inhoneste uixerunt (aic!) b 16 sentit ut V a; sentiunt p t ac v uixerunt a 18 etiam bestiarum Vblt: bestiarum etiam e; etiam ad bestiarum apv 21 carcerumq. ueV 22 sed om. b )
613
tamen sit utrumque falsissimum. Nam neque ita luunt poenas animae, cum ad istam uitam denuo reuoluuntur, et omnium uiuentium siue in caelo siue in terra nullus est conditor, nisi a quo facta sunt caelum et terra. Nam si nulla causa est uiuendi in hoc corpore nisi propter pendenda supplicia: quo modo dicit idem Plato aliter mundum fieri non potuisse pulcherrimum adque optimum, nisi omnium animalium, id est et inmortalium et mortalium, generibus inpleretur? Si autem nostra institutio, qua uel mortales conditi sumus, diuinum munus est: quo modo poena est \' ad ista corpora, id est ad diuina beneficia, remeare? Et si Deus, quod adsidue Plato commemorat, sicut mundi uniuersi, ita omnium animalium species aeterna intellegentia continebat: quo modo non ipse cuncta condebat? An aliquorum esse artifex nollet, quorum efficiendorum artem ineffabilis eius et ineffabiliter laudabilis mens haberet?
CAPUT XXVIII. In primo homine exortam fuisse omnem plenitu- dinem generis humani, in qua praeuiderit Deus, quae pars honoranda esset praemio, quae damnanda supplicio.
Merito igitur uera religio, quem mundi uniuersi, eum animalium quoque uniuersorum, hoc est et animarum et corpo- \' rum, conditorem agnoscit et praedicat. In quibus terrenis praecipuus ab illo ad eius imaginem homo propter eam causam, quam dixi, et si qua forte alia maior latet, factus est unus, sed non relictus est solus. Nihil enim est quam hoc [*]( 5 Tim. 92, B ) [*]( 3 in terram V 4 etsi e est causa a 7 id est etiam mortalium generibus (sic!) b 8 et inmort. Vel p t; et om. a v et mortalium om. I y uel qua e 11 deos t 12 uniuersi mundi v 17 Cap. XXVII v 19 praeuiderit V q; prouiderit p; praeuidit v 22 uera est p aeram eligo b quem V a bl e 1 t a f; quae b2p Dübn.; om. v 24 cognoscit p,, )
614
genus tam discordiosum uitio, tam sociale natura. Neque commodius contra uitium discordiae uel cauendum ne existeret, uel sanandum cum extitisset, natura loqueretur humana, quam recordationem illius parentis, quem propterea Deus creare uoluit unum, de quo multitudo propagaretur, ut hac admonitione etiam in multis concors unitas seruaretur. Quod uero femina illi ex eius latere facta est, etiam hic satis significatum est quam cara mariti et uxoris debeat esse coniunctio. Haec opera Dei propterea sunt utique inusitata, quia prima. Qui autem ista non credunt, nulla facta prodigia debent credere; neque enim et ipsa, si usitato naturae curriculo gignerentur, prodigia dicerentur. Quid autem sub tanta gubernatione diuinae prouidentiae, quamuis eius causa lateat, frustra gignitur? Ait quidam psalmus sacer: Venite et uidete opera Domini, quae posuit prodigia super terram. Quur ergo ex latere uiri femina facta sit, et hoc primum quodam modo prodigium quid praefigurauerit, dicetur alio loco, quantum me Deus adiuuerit.
Nunc quoniam liber iste claudendus est, in hoc [primo] homine, qui primitus factus est, nondum quidem secundum euidentiam, iam tamen secundum Dei praescientiam exortas fuisse existimemus in genere humano societates tamquam ciuitates duas. Ex illo enim futuri erant homines, alii malis angelis in supplicio, alii bonis in praemio sociandi, quamuis occulto Dei iudicio, sed tamen iusto. Cum enim scriptum sit: Uniuersae uiae Domini misericordia et ueritas: nec iniusta eius gratia nec crudelis potest esse iustitia. [*]( 14 Pa. 45, 9 25 Pe. 24, 10 ) [*]( 1 neque enim t 7 illi om. t hic Ve1 p t a; hinc a b ti 9 utrique V 12 quis V t 16 est t primum, in marg. ipsa, a 17 quodadmodo t dicetur Vel p a.j alio loco q. m. d. adiuuerit dicam a b v 19 primo om. V 20 secundum om. b 21 Dei om. I praesentiam b ezhortas fuisse exhistimemus 1 23 alii in malis angelia alii in supplitio b 24 sociandis e EXPL. LIB. XII. AURELI AUGUSTINI ; INCIP. LIBER Xfijf. V )
615
LIBER XIII.
CAPUT I. De lapsu primorum hominum, per quem est contracta mortalitas.
Expeditis de nostri saeculi exortu et de initio generis humani difficillimis quaestionibus nunc iam de lapsu primi hominis, immo primorum hominum, et de origine ac propagine mortis humanae disputationem a nobis institutam rerum ordo deposcit. Non enim eo modo, quo angelos, condiderat Deus homines, ut etiam si peccassent mori omnino non possent; sed ita ut perfunctos oboedientiae munere sine interuentu mortis angelica inmortalitas et beata aeternitas sequeretur; inoboedientes autem mors plecteret damnatione iustissima; quod etiam in libro superiore iam diximus.
CAPUT II. De ea morte, quae animae semper utcumque uicturae accidere potest, et ea, cui corpus obnoxium est.
Sed de ipso genere mortis uideo mihi paulo diligentius disserendum. Quamuis enim anima humana ueraciter inmortalis perhibeatur, habet tamen quandam etiam ipsa mortem suam. Nam ideo dicitur inmortalis, quia modo quodam quantulocumque non desinit uiuere adque sentire; corpus autem ideo mortale, quoniam deseri omni uita potest nec per se ipsum aliquatenus uiuit. Mors igitur animae fit, cum eam [*]( 14 c. 21 ) [*]( 8 primorum hominum Vpq; primi hominis v 8 humana VI disputatione V; dispositionem b instituta/, m eraso, Vi institutus l 9 quo om. b 10 si non pecc. b omnino mori b ut om. I 12 inmutabilitas ab 20 hum. anima v 21 perhibeatur usque ad dicitar inmortalis om. p; ad explendam sententiam in margine m. 2 sit etiam om. I 22 quodam om. V 23 sentire] sustinere b 25 aliquanltinus i )
616
deserit Deus, sicut corporis, cum id deserit anima. Ergo utriusque rei, id est totius hominis, mors est, cum anima Deo deserta deserit corpus. Ita enim nec ex Deo uiuit ipsa nec corpus ex ipsa. Huius modi autem totius hominis mortem illa sequitur, quam secundam mortem diuinorum eloquiorum appellat auctoritas. Hanc Saluator significauit, ubi ait: Eum timete, qui habet potestatem et corpus et animam perdere in gehennam. Quod cum ante non fiat, quam cum anima corpori sic fuerit copulata, ut nulla diremtione separentur: mirum uideri potest quo modo corpus ea morte dicatur occidi, qua non anima deseritur, sed animatum sentiensque cruciatur. Nam in illa ultima poena ac sempiterna, de qua suo loco diligentius disserendum est, recte mors animae dicitur, quia non uiuit ex Deo; mors autem corporis quonam modo, cum uiuat ex anima? Non enim aliter potest ipsa corporalia, quae post resurrectionem futura sunt, sentire tormenta. An quia uita qualiscumque aliquod bonum est, dolor autem malum, ideo nec uiuere corpus dicendum est, in quo anima non uiuendi causa est, sed dolendi? Viuit itaque anima ex Deo, cum uiuit bene; non enim potest bene uiuere nisi Deo in se operante quod bonum est; uiuit autem corpus ex anima, cum anima uiuit in corpore, seu uiuat ipsa seu non uiuat ex Deo. Inpiorum namque in corporibus uita non animarum, sed corporum uita est; quam possunt eis animae etiam mortuae, hoc est Deo deserente, quantulacumque propria uita, ex qua et inmortales sunt, non desistente, conferre. Verum in damnatione nouissima quamuis homo sentire non desinat, tamen, quia sensus ipse nec uoluptate suauis nec quiete salubris,
[*](5 Apoc. 2, 11; 21, 8 6 Dit. 10, 28 ) [*]( ae 1 defycerit V 3 deo Vb Ip af; a deo a v 8 gehenna V e 10 corpus om. V 11 quia b anima Va e lp t; in anima b; ab anima r 12 ultima poena V; poena ult. rell. v 13 diligentius suo loco r 14 quo modo b 15 poter (= poterit) ef m. 2 in ras. e 21 operante in se c 22 seu ante uiuat ex sed corr. V 25 deo deserente I p; deo desertae reU. Domb.; a Deo desertae v e quap 26 et] etiam V ep mortales p ) 617
sed dolore poenalis est, non inmerito mors est potius appellata quam uita. Ideo autem secunda, quia post illam primam est, qua fit cohaerentium diremtio naturarum, siue Dei et animae siue animae et corporis. De prima igitur corporis morte dici potest, quod bonis bona sit, malis mala; secunda uero sine dubio sicut nullorum bonorum est, ita nulli bona.
CAPUT III. Utrum mors, quae per peccatum primorum homi- num in omnes homines pertransiit, etiam in sanctis poena peccati sit.
Non autem dissimulanda nascitur quaestio, utrum re uera mors, qua separantur anima et corpus, bonis sit bona; quia si ita est, quo modo poterit obtineri, quod etiam ipsa sit poena peccati? Hanc enim primi homines, nisi peccauissent, perpessi utique non fuissent. Quo pacto igitur bona esse possit bonis, quae accidere non posset nisi malis? Et rursus si non nisi malis posset accidere, non deberet bonis bona esse, sed nulla. Quur enim esset ulla poena in quibus non essent ulla punienda? Quapropter fatendum est primos quidem homines ita fuisse institutos, ut, si non peccassent, nullum mortis experirentur genus; sed eosdem primos peccatores ita fuisse morte multatos, ut etiam quidquid de eorum stirpe esset exortum eadem poena teneretur obnoxium. Non enim aliud ex eis, quam quod ipsi fuerant, nasceretur. Pro magnitudine quippe culpae illius naturam damnatio mutauit in peius, ut, quod poenaliter praecessit in peccantibus hominibus primis, etiam naturaliter sequeretur in nascentibus ceteris. Neque enim ita homo ex homine, sicut homo ex puluere. Puluis namque [*]( i 5 bona malis mala ait a 10 in F;OM. pqav 13 qua V 16 Quo igitur pacto v 17 et rarene p; sed rursas rell. v Domb. 22 primos om. al ita morte fuisse b 23 de eorum pvi de om. rell. Domb. 24 eadem poena mss.; eidem poenae v 25 nascere/tur, n eraso, V 26 culpae om. e )
618
homini faciendo materies fuit, homo. autem homini gignendo parens. Proinde quod est terra, non hoc est caro, quamuis ex terra facta sit caro; quod est autem parens homo, hoc est et proles homo. In primo igitur homine per feminam in progeniem transiturum uniuersum genus humanum fuit. quando illa coniugum copula diuinam sententiam suae damnationis excepit; et quod homo factus est, non cum crearetur, sed cum peccaret et puniretur, hoc genuit, quantum quidem adtinet ad peccati et mortis originem. Non enim ad infantilem hebetudinem et infirmitatem animi et corporis, quam uidemus in paruulis, peccato uel poena ille redactus est (quae Deus uoluit esse tamquam primordia catulorum, quorum parentes in bestialem uitam mortemque deiecerat; sicut enim scriptum est: Homo in honore cum esset, non intellexit; conparatus est pecoribus non intellegentibus et similis factus est illis; nisi quod infantes infirmiores etiam cernimus in usu motuque membrorum et sensu adpetendi adque uitandi, quam sunt aliorum tenerrimi fetus animalium; tamquam se tanto adtollat excellentius supra cetera animantia uis humana, quanto magis inpetum suum, uelut sagitta cum arcus extenditur, retrorsum reducta distulerit); — non ergo ad ista infantilia rudimenta praesumtione inlicita et damnatione iusta prolapsus uel inpulsus est primus homo; sed hactenus in eo natura humana uitiata adque mutata est, ut repugnantem pateretur in membris inoboedientiam concupiscedi et obstringeretur necessitate moriendi, adque ita id, quod uitio poenaque factus est, id eat obnoxios peccato mortique generaret. A quo peccati uinculo si per Mediatoris Christi gratiam soluuntur infantes, hanc solam mortem
[*]( 14 Ps. 48, 13 ) [*]( 3 autem est e 6 illa om. e copulam V 11 quae noluit, omisso Deus. V 13 mortalemque l enim Vbepaf Domb.; om. alv 14 cum in hon. v 16 illis a b PVj v; om. VI; eis V3el Domb. 17 sicut cernimus e 18 sint l 21 et retrorsum l 22 inl. et damn. oMn. I 23 uel inpulsus sup. lin. e 29 Christi Y e; om. a b lp solbuntar VI ) 619
perpeti possunt, quae animam seiungit a corpore; in secundam uero illam sine fine poenalem liberati a peccati obligatione non transeunt.
CAPUT IIII. Quur ab his, qui per gratiam regenerationis absoluti sunt a peccato, non auferatur mors, id est poena peccati.
Si quem uero mouet, quur uel ipsam patiantur, si et ipsa peccati poena est, quorum per gratiam reatus aboletur: iam ista quaestio in alio nostro opere, quod scripsimus de baptismo paruulorum, tractata ac soluta est; ubi dictum est ad hoc relinqui animae experimentum separationis a corpore, quamuis ablato iam criminis nexu, quoniam, si regenerationis sacramentum continuo sequeretur inmortalitas corporis, ipsa fides eneruaretur, quae tunc est fides, quando expectatur in spe, quod in re nondum uidetur. Fidei autem robore adque certamine, in maioribus dumtaxat aetatibus, etiam mortis fuerat superandus timor, quod in sanctis martyribus maxime eminuit; cuius profecto certaminis esset nulla uictoria, nulla gloria (quia nec ipsum omnino posset esse certamen), si post lauacrum regenerationis iam sancti non possent mortem perpeti corporalem. Cum paruulis autem baptizandis quis non ad Christi gratiam propterea potius curreret, ne a corpore solueretur? Adque ita non inuisibili praemio probaretur fides, sed iam nec fides esset, confestim sui operis quaerendo et sumendo mercedem. Nunc uero maiore et mirabiliore gratia Saluatoris in usus iustitiae peccati poena conuersa est. Tunc enim dictum est homini: Morieris, si peccaueris: nunc dicitur martyri: Morere, ne pecces. Tunc dictum est: Si mandatum [*]( 10 II, c. 30 sqq._ ) [*]( 2 obligationem V 5 sunt absoluti p 6 non om. p 9 poena est peccati a; poena peccati est v 10 in alio usque ad baptismo in marg. e babtismo l 19 nulla esset v 20 possit l 22 babti. I 28 dicinitur V 29 ne ex non corr. e )
620
transgressi fueritis, morte moriemini; nunc dicitur: Si mortem recusaueritis, mandatum transgrediemini. Quod tunc timendum fuerat, ut non peccaretur, nunc suscipiendum est, ne peccetur. Sic per ineffabilem Dei misericordiam et ipsa poena uitiorum transit in arma uirtutis, et fit iusti meritum etiam supplicium peccatoris. Tunc enim mors est adquisita peccando, nunc inpletur iustitia moriendo. Verum hoc in sanctis martyribus, quibus alterutrum a persecutore proponitur, ut aut deserant fidem aut sufferant mortem. Iusti enim malunt credendo perpeti, quod sunt primi iniqui non credendo perpessi. Nisi enim peccassent illi, non morerentur; peccabunt autem isti, nisi moriantur. Mortui ergo sunt illi, quia peccauerunt; non peccant isti, quia moriuntur. Factum est per illorum culpam, ut ueniretur in poenam; fit per istorum poenam, ne ueniatur in . culpam; non quia mors bonum aliquod facta est, quae antea malum fuit; sed tantam Deus fidei praestitit gratiam, ut mors, quam uitae constat esse contrariam, instrumentum fieret, per quod transiretur ad uitam.
CAPUT V. Quod sicut iniqui male utuntur lege, quae bona est, ita iusti bene utantur morte, quae mala est.
Apostolus cum uellet ostendere, quantum peccatum gratia non subueniente ad nocendum ualeret, etiam ipsam legem, qua prohibetur peccatum, non dubitauit dicere uirtutem esse peccati. Aculeus, inquit, mortis est peccatum, uirtus autem peccati lex. Verissime omnino. Auget enim [*]( .25 1. Cor. 15, 56 ) [*]( 2 . transgrediemini Vbelpv; transgredimini ααf Quod QfR, I inpl tunc in marg, I naimendum l 7 ḥạḅetur m. 1 corr. V 9 enim] autem e 11 isti om. e 12 ergo sunt V; sunt autem l sunt ergo rell. v 13 factum est illorum culpa, eraso est m. 2 superscriptum est f, a 14 pro istorum pena a 15 quae antea malum fuit in marg. a 16 Deus om. a 20 impii, superscripto i iniqui, q 21 est m. 2 sup. lin, q ita Vpaf; om. q; ita et v utantur V.f; utuntur P f a. v )
621
prohibitio desiderium operis inliciti, quando iustitia non sic diligitur, ut peccandi cupiditas eius delectatione uincatur. Ut autem diligatur et delectet uera iustitia, non nisi diuina subuenit gratia. Sed ne propterea lex putaretur malum, quoniam uirtus est dicta peccati: ideo ipse alio loco uersans huius modi quaestionem: Itaque, inquit, lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. Quod ergo bonum est, inquit, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat super modum peccator aut peccatum per mandatum. Super modum dixit, quia etiam praeuaricatio additur, cum peccandi aucta libidine etiam lex ipsa contemnitur. Quur hoc commemorandum putauimus? Quia scilicet, sicut lex non est malum, quando auget peccantium concupiscentiam, ita nec mors bonum est, quando auget patientium gloriam, cum uel illa pro iniquitate deseritur et efficit praeuaricatores, uel ista pro ueritate suscipitur et efficit martyres. Ac per hoc lex quidem bona est, quia prohibitio est peccati; mors autem mala, quia stipendium est peccati; sed quem ad modum iniustitia male utitur non tantum malis, uerum etiam bonis: ita iustitia bene non tantum bonis, sed etiam malis. Hinc fit, ut et mali male lege utantur, quamuis sit lex bonum, et boni bene moriantur, quamuis sit mors malum.
[*]( 6 Rom. 7, 12 sq. ) [*]( 6 itaque inquit VabepI; utique inquit I; inquit om. a; itaque om. v 9 per om. e 10 est om. et 10. 11 super Vblƒ; supra αepαν 11 aut] ad l 16 ulla I 17 ista om. e 20 quemammodum V iniustitia codd.; iniusti v utitur codd. (extra lin. m. 2 a); utuntur v 21 uerum Vb eIp f; sed a v bonis usque ad etiam om. e iustitia codd.; iusti v 22 etiam et a b ) 622