De civitate dei
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars I-II. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 40, Part 1-2). Hoffmann, Emmanuel, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1899-1900.
Nam quando illa quiesceret in superbissimis mentibus, donec continuatis honoribus ad potestatem regiam peruenil\'et? Honorum porro continuandorum facultas non esset, nisi ambitio praeualeret. Minime autem praeualeret ambitio, nisi in populo auaritia luxuriaque corrupto. Auarus uero luxuriosusque [*]( 1 eant. L A; sint C rell. v Domb. 4 derueretur C 6 et 16 cibibus L A 7 prouatum L A 8 quam, m. 2 ex cum corr., (\' 11 diruptaque L A; disrupt. C rell. v 12 cibilibus L A 14 immanitue Ct 15 uha!, m eraso, C 17 liuido LA 18 meratior C\' 19 oblitos LAt; obrutos p a 24 quiesciret Cl superuiss. LA 28 luos xoriaque C luxoriusque C )
Verum tamen scitote, qui ista nescitis et qui uos scire dissimulatis, aduertite, qui aduersus liberatorem a talibus dominis murmuratis: ludi scaenici, spectacula turpitudinum et licentia uanitatum, non hominum uitiis, sed deorum uestrorum iussis Romae instituti sunt. Tolerabilius diuinos honores deferretis illi Scipioni quam deos huius modi coleretis. Neque enim erant illi di suo pontifice meliores. Ecce adtendite, si mens tam diu potatis erroribus ebria uos aliquid sanum cogitare permittit! Di propter sedandam corporum pestilentiam ludos sibi scaenicos exhiberi iubebant; pontifex autem propter animorum cauendam pestilentiam ipsam scaenam constitui prohibebat. Si aliqua luce mentis animum corpori praeponitis, eligite quem colatis! Neque enim et illa corporum pestilentia ideo conquieuit, quia populo bellicoso et solis antea ludis circensibus adsueto ludorum scaenicorum delicata subintrauit insania; sed astutia spirituum nefandorum praeuidens illam pestilentiam iam fine debito cessaturam aliam longe grauiorem, qua plurimum gaudet, ex hac occasione non corporibus, sed moribus curauit inmittere, quae animos miserorum tantis obcaecauit tenebris, tanta foedauit deformitate, ut etiam modo (quod incredibile forsitan erit, si a nostris posteris audietur) Romana urbe uastata, quos pestilentia ista possedit adque inde fugientes Carthaginem peruenire potuerunt, in theatris cottidie certatim pro histrionibus insanirent. [*]( 4 liueratorem L 5 turpitudinum, u in extrema syllaba m. 2 in ras., C 6 licentia 01 7 tolerauilius L A; tolerabili/us, b eras., C deferretis, is m. 1 sup. lin., L 8 huius modi LAab*p; huius mundi C; eius modi b1eqv Domb. 10 cogitare LApa-, considerare Cab deqv Domb. 12 iuuebant L A propter labem animorum a 13 constitui L A; construi C reM. v Domb. 16 conquiebit LA ludis sup. lin. C a 17 delecta 01 18 nefandg e 20 hac om. LApa. 21 immitteret C 22 fedauit deform. L A. in L transpositio m. 2 notata eat; defoml. foed. C rell. v 23 incrediuile L A 24 possidet eI 26 istrionibus L A )
0 mentes amentes! quis est hic tantus non error, sed furor, ut exitium uestrum, sicut audiuimus, plangentibus orientalibus populis et maximis ciuitatibus in remotissimis terris publicum luctum maeroremque ducentibus uos theatra quaereretis intraretis inpleretis, et multo insaniora quam fuerant antea faceretis? Hanc animorum labem ac pestem, hanc probitatis et honestatis euersionem uobis Scipio ille metuebat, quando construi theatra prohibebat, quando rebus prosperis uos facile corrumpi adque euerti posse cernebat, quando uos securos esse ab hostili terrore nolebat. Neque enim censebat ille felicem esse rem publicam stantibus moenibus, ruentibus moribus. Sed in uobis plus ualuit quod daemones inpii seduxerunt, quam quod homines prouidi praecauerunt. Hinc est quod mala, quae facitis, uobis inputari non uultis, mala uero, quae patimini, Christianis temporibus inputatis. Neque enim in uestra securitate pacatam rem publicam, sed luxuriam quaeritis inpunitam. qui deprauati rebus prosperis nec corrigi potuistis aduersis. V Volebat uos ille Scipio terreri ab hoste, ne in luxuriam flueretis: nec contriti ab hoste luxuriam repressistis, perdidistis utilitatem calamitatis, et miserrimi facti estis et pessimi permansistis.
Et tamen quod uiuitis Dei est, qui uobis parcendo admonet, ut corrigamini paenitendo; qui uobis etiam ingratis praestitit, [*]( 7 quaeretis Cx intraretis bia positum C 9 lauem I, A ac] hanc e hanc probititis .. euersionem omn. e prouit. L A 12 cerneuat L A securos esse ab hostili terrore LACp; ab host. terr. sec. esse abdev Domb. 13 noleuat L A Neque enim cens. om. A censeuat L essel, m eras., C 15 quodaemones Lt A 19 peccatam C\' luxoriam 01 21 uoleuat L A 22 Queritis CI nec L A C ab d p; uos nec qv Domb. nec .. , luxuriam om. e1 27 uibitis L A ammonet L A )
Haec et talia, si qua uberius et commodius potuerit, respondeat inimicis suis redemta familia domini Christi et peregrina ciuitas regis Christi. Meminerit sane in ipsis inimicis latere ciues futuros, ne infructuosum uel aput ipsos putet, quod, donec perueniat ad confessos, portat infensos; sicut ex illorum numero etiam Dei ciuitas habet secum, quamdiu peregrinatur in mundo, conexos communione sacramentorum, nec secum futuros in aeterna sorte sanctorum, qui partim in occulto, partim in aperto sunt, qui etiam cum ipsis inimicis aduersus Deum, cuius sacramentum gerunt, murmurare non dubitant, modo cum illis theatra, modo ecclesias nobiscum replentes. De correctione autem quorundam etiam talium multo minus est desperandum, si aput apertissimos aduersarios praedestinati amici latitant, adhuc ignoti etiam sibi. Perplexae quippe sunt istae duae ciuitates in hoc saeculo inuicemque permixtae, donec ultimo iudicio dirimantur; de quarum exortu et procursu et debitis finibus quod dicendum arbitror, quantum diuinitus adiuuabor, expediam propter gloriam ciuitatis Dei, quae alienis a contrario comparatis clarius eminebit. [*](41iuerLA 5 processit LACabdpqakf; praecessit ev 6 urbes Cl 8 subpleretur C; supleretur L A 13 et om. (\'1 et alia A a p; etaliqua q 16 cibes L 18 quandiu Ct 24 quorumdam C 31 emineuit L A )
Sed adhuc mihi quaedam dicenda sunt aduersus eos, qui Romanae rei publicae clades in religionem nostram referunt, qua dis suis sacrificare prohibentur. Commemoranda sunt enim quae et quanta occurrere potuerint uel satis esse uidebuntur mala, quae illa ciuitas pertulit uel ad eius imperium prouinciae pertinentes, antequam eorum sacrificia prohibita fuissent; quae omnia procul dubio nobis tribuerent, si iam uel illis clareret nostra religio, uel ita eos a sacris sacrilegis prohiberet. Deinde monstrandum est, quos eorum mores et quam ob causam Deus uerus ad augendum imperium adiuuare dignatus est, in cuius potestate sunt regna omnia, quamque nihil eos adiuuerint hi, quos deos putant, et potius quantum decipiendo et fallendo nocuerint. Postremo aduersus eos dicetur, qui manifestissimis documentis confutati adque conuicti conantur adserere non propter uitae praesentis utilitatem, sed propter eam, quae post mortem futura est, colendos deos. Quae, nisi fallor, quaestio multo erit operosior et subtiliore disputatione dignior, ut et contra philosophos in ea disseratur, non quoslibet, sed qui aput illos excellentissima gloria clari sunt et nobiscum multa sentiunt, et de animae inmortali tate et quod Deus uerus mundum condiderit et de prouidentia eius, qua uniuersum quod condidit regit. Sed quoniam et ipsi in illis, quae contra nos sentiunt, refellendi sunt, deesse huic officio non debemus, ut refutatis inpiis contradictionibus pro uiribus, quas Deus impertiet, adseramus ciuitatem Dei [*]( 4 quaedam mihi q 11 aduersum b 5 relegionem Cl 6 enim sunt qv 7 potuerunt At a a. 9 pertin. prou. v 11 relegio Cl a m. 1 sup. lin. L sacrilegiis L 12 quos, m. 2 in qui mutat., A 13 uerus Deus v 15 et potius mss.; quin potius v 17 confutati sunt atque deuicti q 20 subtiliore LAC a b de a. kl; subtiliori p q k2 I; sublimiore v 23 et de mss.; scilicet de v 24 Deus uerus v condederit C\' 25 condidet Cl )