CAPUT XXV. Quod peccatum non per peccatum debeat declinari.
At enim timendum est et cauendum, ne libidini subditum corpus inlecebrosissima uoluptate animum adliciat consentire [*]( in 3 homoterimat L m. 1 corr. 4 indicauit t uirtutis LAC2abepk; in noque uirtutes C1 a 11; uirtutibus q /2; uirtutum v 5 proferent C 6 que/felicitas C m. 2 corr. 7 paurimus 01 reuertit LACabe1qkv; reuertitur e2pრ8 fortissimum C terrae Cl 15 dispositiove a 16 prob nandos L A 17 humilite C; umilitate L A 18 umiliter L A uenit altis. v nullus Cl 20 ferire, superscripto i ferre, a obrepet e2 21 in om. ei ne m. 2 in fine uersus C 26 At enim] inter columnas m. uet. adscriptum est obiectio, L eat m. 2 expunct. A libidine (liuid. L A) LACp; libido hostili abqv Domb. )
45
peccato. Proinde, inquiunt, non iam propter alienum, sed propter suum peccatum, antequam hoc quisque committat, se debet occidere. Nullo modo quidem hoc faciet animus, ut consentiat libidini carnis suae aliena libidine concitatae, qui Deo potius eiusque sapientiae quam corpori eiusque concupiscentiae subiectus est. Verum tamen si detestabile facinus et damnabile scelus est etiam se ipsum hominem occidere, sicut ueritas manifesta proclamat, quis ita desipiat ut dicat: \'lam nunc perpetremus homicidium, ne postea forte incidamus in adulterium\'? Nonne si tantum dominatur iniquitas, ut non innocentia, sed peccata potius eligantur, satius est incertum de futuro adulterium quam certum de praesenti homicidium? Nonne satius est flagitium committere, quod paenitendo sanetur, quam tale facinus, ubi locus salubris paenitentiae non relinquitur? Haec dixi propter eos uel eas, quae non alieni, sed proprii peccati deuitandi causa, ne sub alterius libidine etiam excitatae suae forte consentiant, uim sibi, qua moriantur, inferendam putant. Ceterum absit a mente Christiana, quae Deo suo fidit in eoque spe posita eius adiutorio nititur, absit, inquam, ut mens talis quibuslibet carnis uoluptatibus ad consensum turpitudinis cedat. Quod si illa concupiscentialis inoboedientia, quae adhuc in membris moribundis habitat, praeter nostrae uoluntatis legem quasi lege sua mouetur, quanto magis absque culpa est in corpore non consentientis, si absque culpa est in corpore dormientis!
[*]( 2 hoc na. 1 sup. lin. L quisque///conmittat, erasis duabus uel tribus litteris, L 4 liuid. L A concitatae LA Cl a q; concitante C2 b e cupif p ak2 f 5 corpori eiusque concupiscentiae (concentiae m. 1 corr. L) L LA e p a; corpori concupiscentiaeque ab q k I; corporis cOllcupiscentiae v■ corpori uoluptatique C Domb. 6 detestauile L 7 damnauilc L A 8 manifestat C 9 forte poste.i v 11 pot. pecc. v 16 euitandi L1 18 in deo a e 20 quibuslibet LACpu; cuiuslibet abeqkfv 22 ad hoc 01 23 quasi, a m. 2, in ras., C; quasi I si, si in initio proximi uersus repetitum, L absque, abs om. A* 24 in corpore .... culpa est om. bl et ) 46
CAPUT XXVI. De his, quae fieri non licent, cum a sanctis facta noscuntur, qua ratione facta credenda sint.
Sed quaedam, inquiunt, sanctae feminae tempore persecutionis, ut insectatores suae pudicitiae deuitarent, in rapturum adque necaturum se fluuium proiecerunt eoque modo defunctae sunt earumque martyria in catholica ecclesia ueneratione celeberrima frequentantur. De his nihil temere audeo iudicare. Utrum enim ecclesiae aliquibus fide dignis testificationibus, ut earum memoriam sic honoret, diuina persuaserit auctoritas, nescio; et fieri potest ut ita sit. Quid si enim hoc fecerunt, non humanitus deceptae, sed diuinitus iussae, nec errantes, sed oboedientes? sicut de Samsone aliud nobis fas non est credere. Cum autem Deus iubet seque iubere sine ullis am. bagibus intimat, quis oboedientiam in crimen uocet? quis obsequium pietatis accuset? Sed non ideo sine scelere facit, quisquis Deo filium immolare decreuerit, quia hoc Abraham etiam laudabiliter fecit. Nam et miles cum oboediens potestati, sub qualibet legitime constitutus est, hominem occidit, nulla. ciuitatis suae lege reus est homicidii, immo, nisi fecerit, reus est imperii deserti adque contemti; quod si sua sponte adque auctoritate fecisset, crimen effusi humani sanguinis incidisset. Itaque unde punitur si fecit iniussus. inde punietur nisi fecerit iussus. Quod si ita est iubente imperatore, quanto magis iubente creatore! Qui ergo audit non licere se occidere, faciat, si iussit cuius non licet iussa contemnere; tantummodo uideat [*]( 4 peraequut. L A 5 sua[e pudici]tiae, inclusae litterae m. 2 in ras., C debitarent LA 6 flubium LA 8 timere Cl audeo temere a 9 digni 6\'1 10 diuinae Cl 13 samson L A 02; samso Ct; sanson a 15 crimin C1 qui et 17 quis C1 immolare filium v decreberit L A 19 qualibet LAp; qua rell. v Domb. ligitime Cl nulla . , ... homicidii om. et 22 crimen mas.; in crimen v sang. hum. e re 23 fecit mss.; fecerit v 24 iuuente L A 25 licet C m. 1 corr. se . . t om. a 26 contempnere Ct a e uideaturum L )
47
utrum diuina iussio nullo nutet incerto. Nos per aurem conscientiam conuenimus, occultorum nobis iudicium non usurpamus. Nemo scit quid agatur in homine nisi spiritus hominis, qui in ipso est. Hoc dicimus, hoc adserimus, hoc modis omnibus adprobamus, neminem spontaneam mortem sibi inferre debere uelut fugiendo molestias temporales, ne incidat in perpetuas; neminem propter aliena peccata, ne hoc ipse incipiat habere grauissimum proprium, quem non polluebat alienum; neminem propter sua peccata praeterita, propter quae magis hac uita opus est, ut possint paenitendo sanari; neminem uelut desiderio uitae melioris, quae post mortem speratur, quia reos suae mortis melior post mortem uita non suscipit.
CAPUT XXVII. An propter declinationem peccati mors spontanea adpetenda sit.
Restat una causa, de qua dicere coeperam, qua utile putatur ut se quisque interficiat, scilicet ne in peccatum inruat uel blandiente uoluptate uel dolore saeuiente. Quam causam si uoluerimus admittere, eo usque progressa perueniet, ut hortandi sint homines tunc se potius interimere, cum lauacro sanctae regenerationis abluti uniuersorum remissionem acceperint peccatorum. Tunc enim tempus est cauendi omnia futura peccata, cum sunt omnia deleta praeterita. Quod si morte spontanea recte fit, quur non tunc potissimum fit? Quur baptizatus sibi quisque parcit? Quur liberatum caput [*]( 4 1. Cor. 2, 11 ) [*]( 5 ad] probamus hinc redit d 7 incedat Cl 8 ipse C2V; ipso L A C1 ab dep qak1 10 haec A2 C2 a kl I I speratur ...., mortem in marg. ae 12 reus Cl; reum a suscepit Cl 16 Restat una, superscripto m. rec. ergo, A 19 amittere L 20 thanc L At et sic ro b semper potius om. L1 At interime C quum labacro L A 21 aluti C uniuersorum tempus rem. e acceperunt C1 23 futura... omnia in marg. a omnia sunt v 25 liueratum L A )
48
tot rursus uitae huius periculis inserit, cum sit facillimae potestatis inlata sibi nece omnia deuitare scriptumque sit: Qui amat periculum, incidet in illud? Quur ergo amantur tot et tanta pericula uel certe, etiamsi non amantur, suscipiuntur, cum manet in hac uita, cui abscedere licitum est? An uero tam insulsa peruersitas cor euertit et a consideratione ueritatis auertit, ut, si se quisque interimere debet, ne unius captiuantis dominatu conruat in peccatum, uiuendum sibi existimet, ut ipsum perferat mundum per omnes horas tentationibus plenum, et talibus, qualis sub uno domino formidatur, et innumerabilibus ceteris, sine quibus haec uita non ducitur? Quid igitur causae est, quur in eis exhortationibus tempora consumamus. quibus baptizatos adloquendo studemus accendere siue ad uirginalem integritatem siue ad continentiam uidualem siue ad ipsam tori coniugalis fidem, cum habeamus meliora et ab omnibus peccandi periculis remota conpendia, ut, quibuscumque post remissionem recentissimam peccatorum adripiendam mortem sibique ingerendam persuadere potuerimus, eos ad Dominum saniores purioresque mittamus? Porro si, quisquis hoc adgrediendum et suadendum putat, non dico desipit, sed insanit: qua tandem fronte homini dicit: <Interfice te, ne paruis tuis peccatis adicias grauius, dum uiuis sub domino barbaris moribus inpudico\', qui non potest nisi sceleratissime dicere: \'Interfice te peccatis tuis omnibus absolutis, ne rursus talia uel etiam peiora committas, dum
[*]( 3 Eccli. 3, 27 ) [*]( 1 inserit, m. 2 superscripto se, e 3 incidet LAabpak2; incidit r* Cqk1ƒv 4 amatur C1 5 curp C; cur e 7 debet, a m. 1, L; debeat A e a 8 captiuantis, uan, m. 2 in ras.. C et uiuendum e uibend. L A 9 oras L A 10 talibus, bu m. 1 sup. lin., L qualis ... formidatur LACabdpqakf; quales ... formidantur e t! sub t uno domino] sub uno Xpo p 12 exortat. L; exorat. A 13 consummamus C uaptiziatoR L 14 contenentiam Cl 19 poterimus e deum a puriorisque C\' 20 quis Ll huc C1 21 fronte/, m eraso, C 22 interficite Cl 23 uibis L A 24 interficere C ) 49
nimis in mundo tot inpuris uoluptatibus inlecebroso, tot nefandis crudelitatibus furioso, tot erroribus et terroribus inimico\'? Hoc quia nefas est dicere, nefas est profecto se occidere. Nam si hoc sponte faciendi ulla causa iusta esse posset, procul dubio iustior quam ista non esset. Quia uero nec ista est, ergo nulla est.
CAPUT XXVIII. Quo iudicio Dei in corpora continentium libido hostilis peccare permissa sit.
Non itaque uobis, o fideles Christi, sit taedio uita uestra, si ludibrio fuit hostibus castitas uestra. Habetis magnam ueramque consolationem, si fidam conscientiam retinetis non uos consensisse peccatis eorum, qui in uos peccare permissi sunt. Quod si forte, quur permissi sint, quaeritis, alta quidem est prouidentia creatoris mundi adque rectoris, et inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius; uerum tamen interrogate fideliter animas uestras, ne forte de isto integritatis et continentiae uel pudicitiae bono uos inflatius extulistis et humanis laudibus delectatae in hoc etiam aliquibus inuidistis. Non accuso quod nescio, nec audio quod uobis interrogata uestra corda respondent. Tamen si ita esse responderint, nolite admirari hoc uos amisisse, unde hominibus placere gestistis, illud uobis remansisse, quod ostendi hominibus non potest. Si peccantibus non consensistis, diuinae gratiae, ne amitteretur, diuinum accessit auxilium; humanae gloriae, ne amaretur, humanum successit obprobrium. In utroque consolamini, pusillanimes, illinc probatae hinc castigatae, illinc iustificatae hinc emendatae. Quarum uero [*]( 15 Rora. 11, 33 ) [*]( i 13 quin C 14 sunt .... permissi om. e1 15 inscrutauilia L A 16 inuestigauiles L A 21 corda uestra v 22 admirari A C; ammirari si son L; mirari a b de p q t7 amisse C 24 consistis L m. 1 corr. 27 pusillian. C prouatae L ) [*](XXXX Aug. opera Sectio V pare I. ) [*]( 4 )
50
corda interrogata respondent numquam se de bono uirginitatis uel uiduitatis uel coniugalis pudicitiae superbisse, sed humilibus consentiendo de dono Dei cum tremore exultasse, nec inuidisse cuiquam paris excellentiam sanctitatis et castitatis, sed humana laude postposita, quae tanto maior deferri solet, quanto est bonum rarius quod exigit laudem, optasse potius ut amplior earum numerus esset, quam ut ipsae in paucitate amplius eminerent: nec istae, quae tales sunt, si earum quoque aliquas barbarica libido conpressit, permissum hoc esse causentur, nec ideo Deum credant ista neglegere, quia permittit quod nemo inpune committit. Quaedam enim ueluti pondera malarum cupiditatum et per occultum praesens diuinum iudicium relaxantur et manifesto ultimo reseruantur. Fortassis autem istae, quae bene sibi sunt consciae non se ex isto castitatis bono cor inflatum extulisse, et tamen uim hostilem in carne perpessae sunt, habebant aliquid latentis infirmitatis, quae posset in superbiae fastum. si hanc humilitatem in uastatione illa euasissent, extolli. Sicut ergo quidam morte rapti sunt, ne malitia mutaret intellectum eorum, ita quiddam ab istis ui raptum est, ne prosperitas mutaret modestiam earum. Utrisque igitur, quae de carne sua, quod turpem nullius esset perpessa contactum, uel iam superbiebant uel superbire, si nec hostium uiolentia contrectata esset, forsitan poterant, non ablata est castitas, sed humilitas persuasa; illarum tumori succursum est inmanenti, istarum occursum est inminenti.
[*]( 2 Rom. 12, 16 18 Sap. 4, 11 ) [*](1 uirgitatis VI 2 superbisse (superuisse L A) mss.; superbiisse v 3 cum, um tn. 2 in ras., C 4 caritatis C 5 de/ j ferri, f in fine uersus erasC 7 amplius C earum amplior v pauci/tate (\' 8 emenerent Cl quae sup. lin. A 9 conpraeBsit C 10 deum credant LAp Domb.; credant deum Ceqr negligere C1 11 uelut L1 14 consciae sunt e conscie;\', , ,;\',ntiae eras., A 15 extullisse c 17 superuiae Ll 18 euasisset C\' 21 nullus Cl esset perpessa L A Cb dp; t essent perpessae a e qa2ki f 22 superuiebant L A 23 contrectata n 11c esset 02 24 tumorifcursum L m. 1 corr.; tumori succursum A epq; timoris occursum Ot; tumoriS occursum C2; tumoris occursum d; tumori i occursum a 26 in manentistarum C ) 51
Quamquam et illud non sit tacendum, quod quibusdam, quae ista perpessae sunt, potuit uideri continentiae bonum in bonis corporalibus deputandum et tunc manere, si nullius libidine corpus adtrectaretur; non esse autem positum in solo adiuto diuinitus robore uoluntatis, ut sit sanctum et corpus et spiritus; nec tale bonum esse, quod inuito animo non possit auferri: qui error eis fortasse sublatus est. Cum enim cogitant. qua conscientia Deo seruierint, et fide inconcussa non de illo sentiunt, quod ita sibi seruientes eumque inuocantes deserere ullo modo potuerit, quantumque illi castitas placeat dubitare non possunt, uident esse consequens nequaquam illum fuisse permissurum, ut haec acciderent sanctis suis, si eo modo perire posset sanctitas, quam contulit eis et diligit in eis.
CAPUT XXVIIII. Quid familia Christi l\'espondere debeat infidelibus, cum exprobrant, quod eam a furore hostium non liberauerit Christus.
Habet itaque omnis familia summi et ueri Dei consolationem suam, non fallacem nec in spe rerum nutantium uel labentium constitutam, uitamque etiam ipsam temporalem minime paenitendam, in qua eruditur ad aeternam, bonisque terrenis tamquam peregrina utitur nec capitur, malis autem aut probatur aut emendatur. Illi uero, qui probitati eius insultant eique dicunt, cum forte in aliqua temporalia mala deuenerit: Ubi est Deus tuus? ipsi dicant, ubi sint di eorum, cum talia [*]( 24 PS. 41, 4 ) [*]( 2 istae A 3 corporilibus C1 nullis Cl liuidine L A 4 esse autem LA; autem om. p\'; autem esse C rell. v adiutorio a e 5 diuino, superscripto x diuinitus, a rouore L A sit sup. lin. C 6 inbito L A 8 quae Cl 9 inuocantes -LAC\'; ita inuoc. C2 rell. v Domb. 10 nullo C 13 possit Cl; posse/t, n errno, L 15 infedilibua C 17 liberauit p IS omnes Cl 19 lauent. L A 21 eroditur C1 22 prouatur LA 23 illi] c. XXVIIII C probitati (prouit. L A) codd.; probationi v 24 deuenerint C2 e 25 sunt e ) [*]( 4* )
52
patiuntur, pro quibus euitandis eos uel colunt uel colendos esse contendunt. Nam ista respondet: Dens meus ubique praesens, ubique totus, nusquam inclusus, qui possit adesse secretus, abesse non motus; ille cum me aduersis rebus exagitat, aut merita examinat aut peccata castigat mercedemque mihi aeternam pro toleratis pie malis temporalibus seruat; uos autem qui estis, cum quibus loqui dignum sit saltem de dis uestris, quanto minus de Deo meo, qui terribilis est super omnes deos, quoniam di gentium daemonia, Dominus autem caelos fecit.
CAPUT XXX. Quam pudendis prosperitatibus afluere uelint, qui de Christianis temporibus conqueruntur.
Si Nasica ille Scipio uester quondam pontifex uiueret, quem sub terrore belli Punici in suscipiendis Phrygiis sacris, cum uir optimus quaereretur, uniuersus senatus elegit, cuius os fortasse non auderetis aspicere, ipse uos ab hac inpudentia cohiberet. Quur enim adflicti rebus aduersis de temporibus querimini Christianis, nisi quia uestram luxuriam cupitis habere securam et perditissimis moribus remota omni molestiarum asperitate diffluere? Neque enim propterea cupitis habere pacem et omni genere copiarum abundare, ut his bonis honeste utamini, hoc est modeste sobrie, temperanter pie, sed ut infinita uarietas uoluptatum insanis effusionibus exquiratur, secundisque rebus ea mala oriantur in moribus, quae [*]( 8 Ps. 95, 4 sq, ) [*]( 1 euitandis, s sup. lin., C 2 ubique praesens om. bl 3 praesens ait LA Ct a b2 p; praesens est (Peqv Domb. 5 exami/aut, m. 1 ex eiamInat minat corr., L; exagitat m. 2 corr. C 7 saltim Cad 9 quon. omnes dii A 12 aflnere C (cf. Domb. in Fleckeiseni Ann. phil. 1877, t. 115. p. 341 sq.); affluere prusperit. p 14 uiberet L A 16 eligit C\'I 19 quaeremini Cl lUloriam C 22 cupiarum C\' 23 utamini, a- m. J in ras., C subrie C1 25 sebientibus L A )
53
saeuientibus peiora sunt hostibus. At ille Scipio pontifex maximus uester, ille iudicio totius senatus uir optimus, istam uobis metuens calamitatem nolebat aemulam tunc imperii Romani Carthaginem dil\'ui et decernenti ut dirueretur contradicebat Catoni, timens infirmis animis hostem securitatem, et tamquam pupillis ciuibus idoneum tutorem necessarium uidens esse terrorem. Nec eum sententia fefellit: re ipsa probatum est quam uerum diceret. Deleta quippe Carthagine magno scilicet terrore Romanae rei publicae depulso et extincto tanta de rebus prosperis orta mala continuo subsecuta sunt, ut corrupta diruptaque concordia prius saeuis cruentisque seditionibus, deinde mox malarum conexione causarum bellis etiam ciuilibus tantae strages ederentur, tantus sanguis effunderetur, tanta cupiditate proscriptionum ac rapinarum ferueret inmanitas, ut Romani illi, qui uita integriore mala metuebant ab hostibus, perdita integritate uitae crudeliora paterentur a ciuibus; eaque ipsa libido dominandi, quae inter alia uitia generis humani meracior inerat uniuerso populo Romano, postea quam in paucis potentioribus uicit, obtritos fatigatosque ceteros etiam iugo seruitutis obpressit.