Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Ita sarcina saeculi, uelut somno assolet, dulciter premebar, et cogitationes, quibus meditabar in te, similes erant conatibus expergisci uolentium, qui tamen superati soporis altitudine remerguntur. et sicut nemo est, qui dormire semper uelit, omniumque sano iudicio uigilare praestat. differt tamen plerumque homo somnum excutere, cum grauis torpor in membris est, eumque iam displicentem carpit libentius, quamuis surgendi tempus aduenerit: ita certum habebam esse melius tuae caritati me dedere quam meae cupiditati cedere; sed illud placebat et uincebat, hoc libebat et uinciebat. non enim erat quod tibi responderem dicenti mihi : surge qui dormis et exsurge a mortuis, et inluminabit te Christus, et undique ostendenti uera te dicere, non erat omnino, quid responderem ueritate conuictus, nisi tantum uerba lenta et somnolenta: "modo", "ecce modo", "sine paululum". sed "modo et modo" non habebat modum et "sine paululum" in longum ibat. frustra condelectabatur legi tuae secundum [*]( 17] Eph. 5,14. 23] Rom. 7, 22-25. ) [*]( 1 poenam H1 illa] ulla BOPQb, nulle V 2 qua] quę 0, quia FI V nondum me BFG PQ b m contento S 3 seruiret V preceptio F, pen*tio V 4 enim] e. mihi F 6 expedire F 7 adsoluet ex exsoluet corr. F premebatur B1 9 expergesci H1 uolentibjjjja 0 suporati V superatis operis P 10 demerguntur F 11 praesta W1, praestet PQ 12 somnum om. M; sumnum P1, somnium W1 15 meae] mae S, mea H1 credere M 16 illa F uincebat] non u. G alt. uiueebat BFM 17 dicentem F 18 exsurge] resurge W 19 undique] ubi u. F ostendendi F te uera F docere B resonderem F 20 conecce uinctus W, coniunctus F 21 modo (etee add. m. 2) M (et 22) paulolum BMl 22 et modo om. W non] et non B habebant Gmo longinquum F 23 condelectabar BFGHMOPQVW edd. ) [*]( 12* )

180
interiorem hominem, eum alia lex in membris meis repugnaret legi mentis meae et captiuum me duceret in lege peccati, quae in membris meis erat. lex enim peccati est uiolentia consuetudinis, qua trahitur et tenetur etiam inuitus animus eo merito, quo in eam uolens inlabitur. miserum ergo me quis liberaret de corpore mortis huius nisi gratia tua per Iesum Christum, dominum nostrum?