Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Sic intellegebam me ipso experimento id quod legeram, quomodo caro concupisceret aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ego quidem in utroque, sed magis ego in eo, quod in me approbabam quam in eo, quod in me improbabam. ibi enim magis iam non ego, quia ex magna parte id patiebar inuitus quam faciebam nolens. sed tamen consuetudo aduersus me pugnacior ex me facta erat, quoniam nolens quo nollem perueneram. et quis iure contradiceret, [*]( 4] Sap. 10, 21. 20] Gal. 5, 17. ) [*]( 1 iinperatoriis M 3 scolam mss. 4 quo] qui H, quod FM infantum V 5 facit FW dissertas BFPV nom P infelicior Q\' 7 meum] mecum M 8 fecerat catemam mihi F constrixerat S, constriucxerat P 9 uoluntate] ex u. BFHMOPQVWedd. 10 alt. consuetudine P1 11 annexibus V 12 appellauit W tenebat] et t. BPQ 14 coleremj BFGHMOPQVW edd. certa iocunditas BFOPQVWb, ioc. certa G 15 suspirandam S uetustatem BFMPQVW roborabam B 16 uoluntatis F, uoluptates V nouo F 17 alt. illa] ista F 19 me] in me W qupmodo quomodo W 22 quam-improbabam om. 8 24 patieba**r (tu ras.) B 26 quo] i idquod (i Id add. m. 2) 0 uellem W1 )