Confessiones

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Ego itaque incrassatus corde nec mihimet ipsi uel ipse conspicuus, quidquid non per aliquanta spatia tenderetur uel diffunderetur uel conglobaretur uel tumeret uel tale aliquid caperet aut capere posset, nihil prorsus esse arbitrabar. per quales enim formas ire solent oculi mei, per tales imagines ibat cor meum, nec uidebam hanc eandem intentionem, quaillas ipsas imagines formabam, non esse tale aliquid: quae tamen ipsas non formaret, nisi esset magnum aliquid.. ita etiam te, uita uitae meae, grandem per infinita spatia undique cogitabam penetrare totam mundi molem et extra eam [*]( 4] cf. I Cor. 15, 52. 16] cf. Matth. 13,15. ) [*]( 1 id om. F 3 *ictu (h ras.) P 4 demota M in] ab V ecce] 11 & ecce F 5 meom V 6 ut] et V formam G 8 mundum PQ extra*** V 9 incorruptibili et inuiolabili F* inconmutabili-uiolabili et om. F inconmutabile et inuiolabile C incontaminabile V * 12 sed . (* add. m. 2) M 13 uacuus B 14 aereo M* edd., herio H inannis F 16 ingrassatus OV1 ipse] ipsi FPl 17 teneretur B ut uel diffunderetur om. S 20 solent (bit m. 2) M 21 qua] quia W 22 imagines] i. ibat cor m. nec uidebam h. eandem intentionS W formgbam M, formabat W 23 esse W 24 grande F )

142
quaquauersum per inmensa sine termino, ut haberet te terra, haberet caelum, haberent omnia et illa finirentur in te, tu autem nusquam. sicut autem luci solis non obsisteret aeris corpus, aeris huius, qui supra terram est, quominus per eum traiceretur penetrans eum non dirrumpendo aut concidendo, sed implendo eum totum, sic tibi putabam non solum caeli et aeris et maris, sed etiam terrae corpus peruium et ex omnibus maximis minimisque partibus penetrabile ad capiendam praesentiam tuam, occulta inspiratione intrinsecus et extrinsecus administrante omnia, quae creasti. ita suspicabar, quia cogitare aliud non poteram; nam falsum erat. illo enim modo maior pars terrae maiorem tui partem haberet et minorem minor, atque ita te plena essent omnia, ut amplius tui caperet elephanti corpus quam passeris, quo esset isto grandius grandioremque occuparet locum, atque ita frustatim partibus mundi magnis magnas, breuibus breues partes tuas praesentes faceres. non est autem ita. sed nondum inluminaueras tenebras meas.