Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Iam mortua erat adulescentia mea mala et nefanda, et ibam in iuuentutem, quanto aetate maior, tanto uanitate turpior, qui cogitare aliquid substantiae nisi tale non poteram, quale per hos oculos uideri solet. non te\'cogitabam, deus, in figura corporis humani, ex quo audire aliquid de sapientia coepi; semper hoc fugi et gaudebam me hoc reperire in fide spiritalis matris nostrae, catholicae tuae; sed quid te aliud cogitarem non occurrebat. et conabar cogitare te homo, et talis homo, summum et solum et uerum deum, et te incorruptibilem et inuiolabilem et inconmutabilem totis medullis credebam, quia nesciens, unde et quomodo, plane tamen uidebam et certus eram id, quod corrumpi potest, deterius esse quam id quod non potest, et quod uiolari non potest, incunctanter praeponebam uiolabili, et quod nullam patitur [*](2] cf. Ps. 85,11. ) [*]( 2 constituis OFGHMOViWedd. e*go (r ras.) M 3 fducam F alt. feram] f. amen GM Explc. lib. sextus. incp. lift septimus confessionū S, Explicit liber sextus incipit liber septimus BCHOV, Explicit liber sextus confessionu. incipit liber septimus W, Explicit liber sextus. incipit liber septimus sci augustini epi conf M, Confessionu liber sextus explicit. Incipit confessionum sfci aug lifc VII G, Explicit liber sextus. incipit YII Q, Incipit liber YII P, YII L F a m. post. 5 iam] i. enim H fuit H 7 tale* (m ras.) H 8 quales GM, 1 quare P os FIHWl uidere M non] n. tamen b 9 figuram V aliquid de s. audire V sapientia] s. tua F, sapiantia M 10 coepi semper] coepissem per MSV, c. sed semper G repperisse BCHMOP QW edd., repperesse F, repe*le*** V, recepisse G 11 matris n. spiritalis F 12 hoccurrebat F te om. V et talis homo om. F 14 intnr conmutabilem et inuiolabilem C 18 patiar V permutationem BPQ )