Confessiones
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars I. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 33). Knöll, Pius, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
Et inde admonitus redire ad memet ipsum intrani in intima mea duce te et potui, quoniam factus es adiutor meus. intraui et uidi qualicumque oculo animae meae supra eundem oculum animae meae, supra mentem meam lucem inconmutabilem, non hanc uulgarem et conspicuam omni carni nec quasi ex eodem genere grandior erat, tamquam si ista multo multoque clarius claresceret totumque occuparet magnitudine. non hoc illa erat, sed aliud, aliud ualde ab istis omnibus. nec ita erat supra mentem meam, sicut oleum super aquam nec sicut caelum super terram, sed superior, quia ipsa fecit me, et ego inferior, quia factus ab ea. qui nouit ueritatem, nouit eam, et qui nouit eam, nouit aeternitatem. caritas nouit eam. o aeterna ueritas et uera caritas et cara aeternitas! tu es deus meus, tibi suspiro die ac nocte. et cum te primum cognoui, tu assumsisti me, uf uiderem esse, quod uiderem, et nondum me esse, qui uiderem. et reuerberasti infirmitatem aspectus mei radians in me uehementer, et contremui amore et horrore: et inueni longe me esse a te in regione dissimilitudinis, tamquam audirem uocem tuam de excelso: "cibus sum grandium: cresce et manducabis me. nec tu me in te mutabis sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me." et cognoui, quoniam pro iniquitate erudisti [*]( _1] Rom. 1, 25. 5] Ps. 29,11. 25] Ps. 38,12. ) [*]( 1 qui] quia F mutauerunt V 2 colierunt F 4 intraui] et i. H 6 supra.-meae om. HS 7 mentem mente M lucem] 1. dñr BPQb melhuo 10 multo om. V, m. M magmagnitudine F 11 sed om. V homi- II nibus W 12 sapra P mea F 13 aqua V ipse P 14 me om. M et om. W factus] f. sum BFHMPQV edd. qui-16 nouit eam om. V1 15 et qui-aeternitatem add. S1 8. l. ueritatem W 16 eam] eam nouit aeternitatem caritas nouit eam S et uera caritas om. V 18 cogitaui FW ut om. B quod uideram P 19 qui] qd F aspectus infirmitatis meae V 20 rediens G et om. G 21 orrore FH1, errore W 22 dissimulitudinis F audire S 23 manducabit W 25 cognoui] ego noui W iniquitatem H eruisti B )